Benedicti 14

발행: 1747년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Σ3 8 DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

sanctimoniam Ecclesia militanti revelaveris. In causis enim tanti momenti induet soa d b/t Ecclesia ad solemnem Martyrum Camnieationem sIO humano test-nio , atque favore pulsata . Et ita sacillime conciliatur praxis hujus sacra cinere sationis cum antiqua Ecclesia consuetudine ἰ qua , licet sine miraculis quandoqued claraverit, quosdam servos Tei pro Chriso interscios fuisse veros Martyres . nunquam tamen id prasitit absque alio aequivalenti motivo desumpto ex aliquo . quod evenerit e ante Martyrium , sue in ipse actu Martyrii, Mens . Hos sequitur supra citatus Em. Caeta inalis Petra alleg. tom. 3. pag. 23 I. num. 28. ubi ait, sussicere prodigia & signa, si adsint concludentes probationes Martyrii . Placuerunt insuper aliis aliae opiniones. Quandoquidem nonnulli

apud Baldellum Theolog. moral. tomia. lib. 3. disp. I . num. I 8. dixerunt, miracula in illis Martyribus requiri , qui non fuerunt, dum viverent, dignitate aliqua, vel vitae sanetitate insignes; secus in aliis, qui, dum viverent . aut dignitates , aut vitae sancti talem adepti sunt: quibus etiam assentiri videtur Bordon. de miraculis messit. 4. sub num. II. ubi : Pqihilominus eorum Martyrum vita , qui nullum fecerunt miraculum , diligenter es examinanda; qua si laudabilis G irreprehensibilis probata fuerit per antecedens ad minus triennitim , videtur probata sanctitas per Martyrium . Alii demum distinxerunt inter Beatificationem , & Canonizationem, asserendo, pro Martyrum Beatificatione miracula non requiri, sed eadem esse pro Can

ni ratione necessaria. 8 Si in hoc capite quaestio esset resolvenda , an requirantur, necne,

miracula in causis Martyrum , exponenda esset in eo Ecesesiae & Sedis Ap stolicae disciplina , sine qua quaestio ipsa absolvi non potest ; sed , quia caput istud nimiae prolixitatis vitium incurreret . quaestionis resolutio una cum consuetudine Ecclesiae & sedis Apostolicae ad caput sequens remittitur: & ideo in hoc tantum examinandae & resolvendae proponentur m diae illae opiniones , de quibus novissime sermo habitus e1Ι . Et quantum quidem attinet ad duas ultimo loco relatas, mihi videntur eae quacumque probabilitate carere. Si enim in causis Martyrum de neces state inquiritur in Martyrium , & causam Martyrii, nec sortasse refert, utrum aliquis fuerit antea sceleribus inquinatus, teste Cardinati Bellarmino , aliisque infra reserendis, dummodo tamen mortem pro Christo patiatur ; nemo est qui non videat, minime probabilem esse eorum opinionem , qui V lunt, miracula requiri in illis., qui ante Martyrium non fuerunt aliqua dignitate praediti, vel sanctitate illus res, ea vero in aliis non requiri, qui praedictas , dum viverent , habuerunt qualitates ; sicut ad rem bene argumentatur Baldeli. De. eit. Talis disinitio es plane nova, ct voluntaria , ne Reussum habet Auctorem classicum με Theologum , με Canonsam ; et Christi Dominus, sine tilia distinctione, aut acceptatione perfnarum . sed maxime lini versaliter promisit beatitudinem iis omnibus, qui pro ipsius confessone mortem

I Ubiissent ; et usus Ecclesia in colendis Maruribus flum suit, ut nulla rario haberetur

312쪽

ΕT BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAp. XXVIII. Σ3 9

bερ tur e de dignitate , sue desa litate , dum viverent, sed flum de morte .

et causa mortis . Porro, si ex supradietis deprehenditur . etiam in causis Martyrum procedentibus per Viam non cultus primo ad Beatificationem . deinde ad Canonizationem deveniri; nulla ratio suadet, miracula esse quidem posse necessaria , ut Martyr per summum Pontificem praeceptive colendus proponatur universali Ecclesiae; eadem Vero minime requiri, quando per eumdem Pontificem Martyr ex permissu proponitur colendus. non Ecclesiae universae , nec uni verso orbi , sed aliquibus particularibus Ecclesiis, & locis: multoque magis , quia si in causis Martyrum miracula requiruntur , ut certius Constet de Martyrio, & causa Martyrii, ut infra videbitur; & de Martyrio utique & de causa Martyrii nequaquam agitur post Beatiscationem, sed antequam Beatificatio indulgeatur . Quare, cum praedicta sententia fuerit a Postulatoribus late propugnata . &tignanter ahonae memoriae Thoma Advocato Montecatinio celeberrimo harum causarum Patrono in causa B. Joannis de Prado, sacrorum rituum Congregatio eam, uti supra visum est , rejecit, & miracula censuit examinanda , antequm Beatitatis honores Sedis Apostolicae judicio Ioanni ipsi decernerentur . Quod autem spectat ad alias supra relatas opiniones; sive loquamur de ea. quae distinguit inter eos Dei servos , qui, servata serma judicii, mortui sunt pro Christo, & alios, qui ex eadem causa mortui sunt, nulla tamen judicii forma servata; sive verba fiant de alia , quae dicit, utilia

quidem esse, sed non necessaria miracula, maxime vero, quando aliunde constat de Martyrio ,& causa Martvrii; sive demum sermo sit de alia. quae, exclusis miraculis , exposcit prodigia aut signa ; urgent adversus eas dissicultates. quae magni prosecho sunt roboris & momenti, quaeque nullam ex diistis sententiis suadent re ipsa esse retinendam . 9 In causis Consessorum miracula requiruntur; & miraculorum necessitatem verbis alibi relatis , atque hic etiam reserendis exponit Greginrius IX. in bulla Canonietationis S. Antonii Patavini in nov. cod. Camnie. pag. 6ς. o in nov. Bullar. Rom. tom. 3. pag. ara.): Nos attendentes, quod , licet

ad hoc, ut aliquis sanctus fit apud Dominum in Ecclesia triumphante. susum ciat malis per erantia , juxta illud ; lti Melis usique ad mortem , ct dabo tibi

coronam vita ; ad hae tamen , ut sanctus habeatur apud homines in AcIsa Iitante , ditosunt necesseria, virtus morum , ct veritas signorum; merita videlicet . se miracula , ut hae , O illa sibi ad invicem conisentur; eum nec merim me miracvlis , nec miracula fine meritis plane fociant ad perhibendum inter b mines tesimonium sanctitati. Sed, dum merita sana praecedunt. s clara succedunt miraevia, certum praebeant indicium sanctitatis, ut nos ad sius venerati nem inducant. quem Deus ex meritis praecedentibus , ct signis stubsequentibus emhibet venerandum ; qua duo ex verbis Euangebsa plenius colliguntur: Illi autem prosecti praedicaverunt , ubique Domino cooperante, ct sermonem eου ante sequentibus Anis cte.

io Ante Gregorium IX. Alexander Papa III. de miraculis in causa S. Thomae

313쪽

a O DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

S. Thomae Cantuariensis Martyris ita locutus est in epistola ad omnes Praelato Ecclesia sin nου .eod. Omni Q. pag. II.): Quamvis autem de sanctitate ipsius dubitare non psyt, qui ejus ct laudabilem conversationem attendit, ct gloriosum eonfiderat passinem ; voluit tamen Redemptor atque Salvator viser, ejus sanctitatis insignia magnificis radiare miraculis , ut, qui pro Cisso insuperabilis Cirtutis consantia necesserates se pericula pertulit sui laboris G eertaminis , iuaterna beatitudine e noscatur ab omnibus percepisse triumphum. Nos vero, auditis innumeris G maenis miraculis, qua jugiter per Sancti illius merita friunitersitas narrat Fidelium Oe. pradictum Archiepiscopum solemniter in Ecclesia, magno ibidem ciericorum , ct Iaicorum collegio praesente , in capite jejunii, deliberato Fratrum noserorum consilio, canonizavimus . Idem in epistola ad Episcopum Aversanum ibid. pag. I 8. : Audisis squidem, ct maxima pars orbis, Divina gratia revelante , cognoscit, qrealiter omnipotens Dominus . qui mirabiliso gloriosus es in Sanctis pus , eum potentia virtutis sise, a die, qua per Mar-urii palmam erios. fictit indubitanter credimus , victor introivit, magnifice in terris glirificatis, ctyub nomine ipsius multa quotidie miraculorum signa non cessat operari; unde Nos , deliberato consilio . . . ipsum canonietavimus . Si itaque Gregorius IX. quoad Consessores distinguit Ecclesiam triumphantem , pro qua dicit sussicere virtutes . ab Ecclesia militante . pro qua exposcit miracula , ut certa esse possit etiam de virtutibus; & Alexander Papa III. in Martyribus distinguit etiam Ecclesiam triumphantem , pro qua gloriosam ait satis esse passonem . ab Eccles a militante , pro qua miracula exigit. ut haud dubia eisse possit de gloriosa passione ; insertur, sicuti in Confessoribus, licet, servata quacumque forma judicii, constet de continuato virtutum heroicarum exercitio usque ad obitum, & in ipso etiam obitu , miracula non modo sunt utilia , sed & necessaria , idem etiam dicendum esse de Martyribus, quamvis de eorum gloriosa passione , sicque de Martyrio, dc causa Martγrii, servata quacumque forma judicii, plenissime appareat.

II Uno verbo , eaedem rationes, ut infra videbitur, quae militant pro necessitate miraculorum in causis Consessorum , militant similiter pro necessitate miraculorum in causis Martvrum : in quo rerum statu nulla elidictarum sententiarum , de crius probabilitate non videatur esse dubitandum e & ideo ad rem subdit Hurtado de vero Martyrio resH. 44. g. 3. Ceterum sententia isa media medium rationis non attingit; nam , seclusa revelatione , Fene G si scienter consare nequit de evidentia causa Marurn , quodsit ex Charitate , s pro Fide Chrsi , nisi adsit miractilinum probatio saltem pos mortem ;& paulo post: Tandem, quia causa Martyrii tam certo debet consare , ut Mamur vindicetur publico Ecclesiae resimonio, ac consat sanctitas vita alicujus S. Onsessoris ; uterque enim proponitur publice colendus a Fidelibus . ct in utroque es par errandi pericvlvm : atqui, nisi sanctitas Cita probetur miraculis invita , ct pin vitam , non esse scienter probata . . . ergo etiam hodie , nisi causa Martyrii miraculis saltem pos mortem probetur , non erit susscienter probara, ut Martyr

314쪽

ET 8 EATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXVIII. 2 I

hodie juridice mindicetur a Papa . auarasicut Ecclesia , ad excludendum omnem fraudem ct deceptionem , non consuevit canonidare Confessores sine operatione miraculorum probantium , sanctitatem ipsorum non apparentem, sed veram esse , ct hane consuetudinem in praxi retinuit; sic , ad excludendam similem fraudem, quapores contingere in probanda causa Martyrii, adhibet in practica hodierna operationem mira Iorum saltemps mortem Martyris.1 a De alia postea opinione , quae, si non miracula, saltem prodigia aut signa exposcit, haec habentur apud Baldellum Ioc. cit. num. I . Contra

enim es . quia Ontelorus docile poterit hac admiranda ct prodigiosa disiuiue- 12 a veris miraculis . Quod quidem ut dilucidius percipiatur , posito ex xlibi dicendis, miraculum es Ie illud , quod vel quoad substantiam facti, vel quoad subjectum , in quo fit, vel quoad modum faciendi superat vires naturae; non incongruenter quis dicere posset, signum esse illud, quod

ex concursu plurium Circumstantiarum admirationem suscitat, quamvis earum nulla sive conjunctim, sive seorsum accepta naturae vires excedat.13 Celeberrimus est in Ecclesiastica historia eventus saeculi II., cum in Marci Aurelii bello adversus barbaros Christianorum legio, quae Fulminatrix nuncupata est, suis precibus e caelo pluvias & fulmina deduxit, quibus porro pluviis extincta suit periculosa exercitus sitis, fulminibus vero attrita est acies barbarorum; teste eodem Marco Aurelio in sua epissa ad

Senatum edita ad calcem I. UOIE. S. Asini num. TI. quod in plurimam Religionis nostrae auctoritatem ab Eusebio convertitur, itemque a Gregorio Nisseno . & multo magis a Tertulliano in apoligetita, ct in libro ad Scapu-Iam . Scatent quoque consimilibus eventibus Sanctorum vitae. Non enim ita iacile procul a naturae viribus abduci poterit, quod ibi non raro legentibus occurrit, sive quod calamus atramentum scribendae capitali sententiae non effuderit, sive quod sella judicis confracta suerit, sive quod in eorum exilii articulo ingens grando ceciderit, sive quod mortem illorum cometa proxime praecesserit, sive quod morti eorum successerit terraem, tus: quam in rem bene subdit Silvester Petrasancta in thaumasia vera Religionis tom. I. in proleg. g. I9. pag. II. Aliis miracula libuit quadrifariam partiri , ut nimirum quartam es sem eorum GUituant emerita quaedam, in quibus neque res ipsa , neque modus vim o potesatem natura , ant averni superant, sed ex adytinctis , aut ex circumsantiis , quas Meant, liquet ea Numini duntaxat adscribi debere ; descendunt videlicet flamma de eati ad imperium filia , potuissent eas immittere mali genii, sed minime tamen in ea occasione, qua probari debuit θ reddi comperta Dei majesas ct Sera ejus Divinitas ; quia incumbit Divina providentia, dum res tam gravis o tam pertinens agitur , prohibere, ne populo ntique illudatur . I 4 Verum , his & similibus minime obstantibus, verissimam esse puto assertionem Baldelli, hoc est difficile admodum esse , in re, de qua nunc agitur, differentiam reperire inter miraculum , & signum . Idque ut sumditus probetur, primo ponendum est, non posse ex concursu plurium TonLI. Η h circum-

315쪽

circumstantiarum , quarum nulla sive conjunctim, sive seorsum excedaevires naturae. inferri aliquod signum rei alicujus supra naturam . Unde Abulensis in commentar. super illud Isaia cap. 7. Ecce Vir eoncipiet, ait, pag. s. col. 3. Nam ea, qua naturaliter fum, non sunt signa eorum , qua supernaturaliter accidunt ; cum non habeant aliquam cinarentiam cum iliis .... Nam , si aliquid naturale est signam eorum , qua summaturaliter accidunt .... cum omnia aequaliter a Teo proveniant, feret, ut omnia naturaliter facta aliquorum

supernaturalium signa serent. quod inconveniens es. riaturalia ergo supernaturalivm perationum .... signa non sunt . Ponendum est quoque, gratiam . &sanct itatem esIe entia supra naturam , & sic a nulla creatura cognoscibiles per effectiis mere naturales, sed tantum per effectus, qui naturae vires aliquo modo excedant , hoc est per miracula ; juxta D. Thomam a. a. qu. I78. art. I. ubi probat, debere dari in Ecclesia gratiam miraculorum , ut homo sensibilis modo sibi convenienti deveniat ad cognitionem credendorum , quae naturalem captum superant: Necesse es quod sermo prolatus co firmetur ad hoc quod eredibilis flat. Hoc autem fit per operationem miraculorum secundum illud Mare. vlt. Et sermonem confirmante sequentibus signis et est hoc rationabiliter . Naturale enim es homini ut veritatem intelligibilem persensibiles esseritus comprehendat. Unde sicut ductu naturalis rationis homo pervenire peres ad aliquam Dei notitiam per essectus naturales , ita per aliquos supernaturales essectus. qui miracula dicuntur , in aliquam supereaturalem c nitionem cre)endorum homo inducitur. Quapropter, si ad rem praesentem ignum debet esse supra naturam , si debet aliquo modo excedere vires naturae, necessario erit reserendum ad miraculum tertii generis, hoc est

ad illud, quod saltem quoad modum superat habilitatem naturae . Cum vero ex supradictis in Beatificationibus, & Canoni rationibus lassiciant miracula tertii generis , ex his insertur, nedum dissicile , sed & impossibile esse in re, atque ad finem de quo agitur differentiam reperire inter miraculum .& signum : & plane quidem eventus supra recensiti ad classem

miraculorum tertii generis reseruntur, teste D. Thoma pari. I. quo Ios, art. 8. Tertio modo excedit aliquid faenitatem natura quantum ad modum in ordi-πem faciendi; Acut, cum aliquis stubito per Ditinam tirtutem a febri curatur ab Ne curatione edi consueto processu natura hi talibus, ct cum satim aer Divina virtute in pluvias densetur absque naturalibus causis , sicur factum es σι Ireces Samuelis , est Elia : hujusmovi tenent insimum locum in mira Iisi Illi etiam , qui practice scripserunt de materia Beatificationis , dc Canoni, et tionis, quique suerunt Consultores Congregationis sacrorum rituum , dixerunt. vel nullam statuendam esse differentiam inter miracula, &sgna . uti late habetur apud P. Philippum Mariam a S. paulo Carmeli tam Discalceatum in suo Theologico examine de quodam miraevis tunc 'Beati, nunc Sancti Ioannis a Cruce pag. I. G pluribus sequent. vel omnino inter se

ConVenire miracula, & signa ex parte causae , cum utraque a Deo prove

niant di sint supra vires naturae, solamque differentiam esIe quoad effectu

316쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXVIII. 24 3

ctum. cum miraculum sit ordinatum ad bonum praesens personae, vel eommunitatis; signa vero sint indicia suturorum malorum , vel, si bon rum non tamen praesentium , ut apud Cardinalem de Lauraea in s. lib.

sent. tam. disput. IO. de miraculis art. 3. num. - . MatthaeuC. in pract.

ιM. Canon. ad cavsas Beati Par. ct Cononi t. rit. 3. cap. I. g. 3. & ipsum etiam D. Thomam , qui ad ea verba epistolae D. Pauli ad Hebraeos cap. a. emtesante Deo signis , ct portentis, inquit lecy. I. Signis quoad minora miracula. ut sanatio claudi, vel febris .... Portentis, quantum ad majora, sicut suscitatio mortui : Et a. a. quas . I78. art. I. Ad tertium s subdit) dicendum , quia ij

miraculis duo possunt attendi. Unum quidem es id , quod fit, quod quirim es

aliquia exced/ns sacultatem naturae ; ct secundum hoc miracula dicuntur virtutes : aIiud es id , propter quod miracula fiunt, scilicet ad manifes dum ahquid

supernaturaIe ; ct secundum hoc communiter dicuntur signa . Propter excelle tiam autem dicuntur portenta , vel Prodigis , qu si procul aliquid senilotia . Quam quidem D. Thomae doctrinam Auctores de Canonietatione tractantes amplectuntur atque exornant, Roma de Camnietat. Sanctor. cap. a a.

Castellin. de inquisit. miramur. in Martyrum Canonieat. pag. I 36. Quippe e dem doctrina maxime favet assumpto, cum plane ostendat, unam eamdemque rem juxta diversos respectus modo dici miraculum, modo signum;& signum saltem quoad modum debere excedere vires naturae, atque adeo in re, de qua nunc agimus, confundi cum miraculo tertii generis. Is At dices , cur in sacrorum rituum Congregatione, quando proponuntur causae Martyrum , proponitur dubium, an eonset de miraetitis, seu signis ; quando autem proponitur causa alicujus Consessoris , proponitur dubium , an conset da miraculis 3 Ex hoc namque colligi poste videtur. intercedere juxta sensum sacrae Congregationis disserentiam inter signum ,& miraculum . Pro hac dissicultate submovenda satis esset respondere , mentem sacrae Congregationis non esse desumendam ex dubiis , quae in ea proponuntur, sed ex ejus decretis ic resolutionibus a summo Pontifice

confirmatis veruntamen , ut lectores scire possint, cur in causis Martvrum proponatur dubium complexivum tum miraculorum , tum signorum, in causis autem Consessorum dubium proponatur comprehendens tantum

miracula, reminisci debebunt, olim eausas Canoni rationis discuti consuevisse a Rotae Auditoribus, antequam earum fieret propositio in sacrorum rituum Congregationes; & judicium quidem Rotae Auditorum robore caruisse seclusum ab approbatione per dictam sacram Congregationem iacienda , ut alibi dictum est: ideoque cum Rotae Auditores in suis relationibus infra allegandis secuti suerint sententiam, quae in causis Martyrum excludit necessitatem miraculorum, & crediderint, sussicere signa quaedam insolita & mirabilia, quamvis severe miracula dici non possent . hinc iactum est , ut, delato ad sacram Congregationem examine relationis Rotalis, proponi coeperit dubium complexivum tum miraculorum. tum

317쪽

Σ DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

Auditores Rotae cessarunt a relationibus , & postquam sacra Congregatio , ut infra, adhaesit opinioni vera miracula requirenti etiam in Martyrum Canonietationibus , concludendo porro, quod si saeta non fuit immutatio . locus esse debeat illationi , quod ipsa sacra Congregatio differentiam

agnoscat inter miracula, & signa; necesse est idcirco , ut alia pro absoluta instituti cognitione subdantur. Et praetermisso quidem , novum non esse, quod modus agendi propter aliquas circumstantias introductus , mutitis etiam circumstantiis, perseveret ; momentum consistit in hoc, quod , etsi sacra Congregatio in omnibus & singulis causis Martyrum vera miracula exquisiverit tum pro Beatificatione , tum pro Canoni ratione, ab ea nihilominus nunquam huc usque editum est generale decretum , quo cautum sit, miracula ipsa esse necessaria in causis Martyrum , nec ullum supcr argumento miraculorum statuendum esse discrimen inter causas Martyrum , & Confessorum : sine autem hujus decreti editione nulla esse poterat , aut potest esse necessi s memoratam faciendi immutationem , eoque magis, quia ex supradictis ipsa miracula etiam dicuntur signa ; atque hoc pariter modo suerunt in Evangelio appellata . De conversione siquidem aquae in vinum dicitur: Hoc fuit initium 'norum Iesu; de multiplicatione quinque panum , & duorum piscium : Illi homines cum Sidissent, quod Iesus fecerat signum ; de caeco nato illuminato : auomodo potes homo peccatoriae signa facere de resuscitatione Laetari: Audierunt, eum fecisse hoc signum;& infra : Cum sina fecisset coram eis . Hoc eodem vocabulo miracula exprimuntur in bullis Canonietationum SS. Homo ni , Laurentii Episcopi Dublinensis, Antonii Patavini, Stanislai Μartyris, Francisci, & Richardi , ac SS. Clarae, & Heduvigis Ducis Poloniae , & passim in aliis, minime attenta particula seu , de qua in dubio , an renset de miraculis , seu signis:

quandoquidem ea particula aliquando disjunctivam, aliquando e viativam,& aliquando declarativam, D expositisam importat orationem , juxta late allegata apud Barbosam de diction. usu frequen. dret. I IO.

CAPUT XXIX.

De Ecelsusica disciplina quoad miraculorum necessitatem

in Martyrum causis. I antiquiora Ecclesiae monumenta percurramus, atque etiam si ad nonnulla non adeo antiqua manum admoveamus, dissicile prosecto non erit reperire . actum fuisse in causis Martyrum non solum

de Martyrio, & causa Martyrii, & sic de pretiosa eorum morte, sed etiam de virtutibus . quibus, dum vixerant, floruerunt; absque eo quod hinc inseratur necessitas in virtutes ipsas inquirendi in omnibus & singulis Mamtyrum causs, ita ut pro Martyre declarando minime sussiciat mors pro Christo constanter recepta, sed praeterea necesse sit, ut ante passionem Ma irr in virtutibus Theologicis se consuetudine exercuerit.

a. Inter

318쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXIX. 2 s

a Inter antiquiora Ecclesiae monumenta recensenda est epistola encyclica Ecclesae Smvrnensis apud Eusebium lib. q. cap. Iς. in qua universis Fidelibus Martyrium S. Polycarpi denuntiatum est . In ea quippe non soluin expositum fuit, quod orationis praesidio, Ac insigni mansuetudinis argumento se praeparavit, antequam ad amphitheatrum duceretur , sed praeterea Cetera narrantur, quae antecedentem ejus sanctitatem praeseserebant. En verba epistolae ibid. pag. I 69. Semper enim etiam ante canitiem ob sanctioris vita honesatem ab omnibus cultus fuerat. Item inter non adeo antiqua

Ecclesiastica monumenta referri possunt , quae leguntur in bulla Canoni Eationis S. Thomae Cantuariensis: βuamvis autem de sanctitate ipsus dubitare non possit, qui ejus ct laudabilem eontersationem attendit oe. Insuper quae habentur in bulla Canonigationis S. Petri Martyris: Ipse namque ver ratis filivs , est bonitatis alumnus , eonversatione conspicuus , spectabilis fama, eropinione mirabilis , miro praefulsisse nitore munditia. virginitatem integre cus disse , nec mentis habuisse, nee corporis corruptelam , ct nullius mortalis criminissensisse contactum , firma suorum Confessorum assertione narratur . Ea quoque

tandem , quae extant apud Raynaldum ad ann. Iasa. num. 8. ubi Innocentius Papa IV. committit Iacobo Velletrensi Minoritae, ut in causa Stanisai Martyris non solum inquirat in Martyrium , & causam Martyrii, verum etiam duos senes tunc adhuc viventes examinet, qui de ejus sancta conversatione poterant testari : Ae illos duos centenarios, si supersites fuerint, de quibus mentio es in Actis , qui dicuntur ab aliqvibus accepisse, vel eorum alterum, quod Sanctum uoterunt eumdem, o de ipsius elara ct honem conversatione . dum viveret, audiverant; inquisitirus ab ipsis , an ita sit; ct inspecturus nihilominus devotionem populi, ct famam communem super Maruris , G causa Martyrii, necnon is sanctitate ipsius . Atque ex his quidem & similibus inferri nequaquam valet ipsa necessitas praeexissentiae virtutum in gradu heroico, ut quis pro Martyre habeatur, adeo ut pro Martvre decernendo minime sutaciat mors in odium Christi inflicsta a tyranno, & pro Christo a Martyre recepta. Ceteris enim obviis praetermisus exemplis, celebre est illud saeculi v.

uod contigit in S. Iacobo interciso , qui cultum habet in utraque Ecclea, Latina. & Graeca . Is in gratiam Isdegerdis Regis Persarum Christum negaVit; cumque propterea mater ejus , & uxor ab ejus consuetudine se subtraxissent, in se reversus , pro Christi consessione Regem adivit, a quo irato membratim jussus est concidi, & capite obtruncari; ut ex ejus Aetis apud Surium , Allatium , di alios desumitur. Celebre quoque est Martyrium Casti, & Emilii, de quibus in libro de lapsis coI. 37 . ita loquitur S. Cyprianus: Sic hie Caso , di milio aliquando Domin s ignovit. Sic in prima congressone devictos , victores in secundo praelio reddidit, ut fortiores ignibus ferent , qui ignibus ante cessssent, ct , unde superati essent, inae superarent. Prior lapsus illis non obstitit, quominus uti Martyres colerentur: eorum quippe nomen legitur in pervetusto kalendario Ecclesiae Carthaginiensis xI. kal. Iunii; & s. Augustinus in die eorum natali sermonem habuit, qui

319쪽

2 6 DE sERVORUM DEI BEATIFICATIONE

est ass. pari. a. tom. s. Oper. ubi, poliquam diisseruit de Petri negatione ,& eonversione , subjungit ces. II 6. Tale aliquid saetum esse arbitror etiam in his Martyribus Sanctis Cayti, ct milio, quorum diem hodie celebramus. Unde bene Cardinalis Bella inus lib. I. de indust. cap. a. num. 9. post A. contrμm Ulam de paenitentia tom. 3. inquit: Dummodo conset, aliquem esse vere Mamurem, Ecclesia non dubitat, eum inter Sanctos o Beatos numerare , etiamsi ante Martyrium multis sagitiis fueris coopertus ἱ promissis enim Domini generalis es, Matth. Io. 32. Omnis , qui confitebitur me coram hominibus , eo Rebor ct ego eum coram Patre meo: & late prosequuntur verricel. de Apos. mison. tit. I. qu. 33. num. 2O. ct 2I. Scacch. deno .ctfign. sanctit. seri . a. cap. 3. in me ;atque Auditores Rotae in relatione T. Agaphar Pollocensis pari. a. g. Ex his

perpendimus .

3 Quae dicta sunt de virtutibus in causis Martyrum , dici etiam possunt

de signis & miraculis; hoc est de eis in antiquis Ecclesiae monumentis habitam fuisse rationem , cum de Martyrio agebatur & ejus vindicatione, absque eo quod hinc inferri possit eorum necessitas, ut quis pro Martyre coleretur . Et prose sto , quod de eis ratio haberetur , desumitur primo excitata epistola Ecclesiae Smyrnensis , quae sic loquitur de caelesti visione ,

quam Sanctus habuit Polycarpus: Ceterum triduo antequam comprehendereriar, noctu inter orandum solutus in somnum videre sebi visus est cervical quo caput reclinabat, rarum repente Iamma consumptum . auam ob causam e somno ex- ei russatim visum suum exposuit; idque quod sibi eventurtim eratpraenuntians.

familiaribus suis aperte praedixit se pro Christo flammis absumptum iri : s eundo ex Aetis SS. Perpetuae, Felicitatis, & sociorum , quae vir eruditus Ioseph Augustinus Orsi ex Dominicana Familia nuper in sua dissertatione

apologetica vindicavit adversus Samuelem Basinagium , in quibus narratur, aprum in Saturum immissum . in ipsum potius venatorem iras & impetum vertisse , item ursum in eumdem incitatum de eavea piodire noluisse ;& Perpetuam, cum a ferocissima vacca vexaretur, adeo in extasim raptam

fuisse , ut nullum doloris sensum fuerit experta : tertio ex epistola Lugdunensium, ubi resertur , B. Blandinam reticulo inclusam , & tauro obj etam . & ab eo diu in altum jacti tam , nihil eorum , quae fiebant, penitus sensisse tum ob spem &comprehensionem eorum, quae credebat, bonorum, tum ob familiarem congressum , quem cum Christo in oratione habebat:

demum ex passione S. Theodoti Ancyrani, dc septem Virginum principio saeculi I v. relata a Nilo teste oculato; ex passione S. Vincentii Levitae , quae pariter ad principium pertinet seculi Iv. quamque ex pluribus codicibus tum MSS. tum editis publicae commoditati restituit Ruinartius in m. Martyrum; ex passone S. Theodoriti Presbyteri sub Imperatore Constantio apud Mabillon rom. 4. analec . ex passione SS. Bonosi, & Maximiliani sub Iuliano Imperatore, quam ex codice MS. B. Mariae Silvae majoris edidit citatus Ruinari in opere alterat. pag. 278. ubi post insertum

in idem opus librum Eusebii Pamphili Caesarientis Episcopi de Martyribu

320쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. XXIX. 2 7

Palaestinae . portenta admiratus in eodem libro relata ait in notis num. 36. Ex hoe , aliisque portentis , qua pUim Eusebius narrat, colite, rejicienda non esse Martyrum Acta eo nomine, quod quandoque in eis ejusmodi insolita miracula a Fidelibus interserta sint. Et re vera in disputatione excitata inter recentiores Eruditos de miraculis, quae in Actis Martyrum reseruntur, nec Baillet, nec Tillemontius audent asserere, suspicione laborare ea Martyrum Acta , in quibus miracula exponuntur ; sed ea tantum, quibus magna inseritur miraculorum copia: quod tamen strenue impugnatur a P. Honorato de S. Maria Carmel ita Discalceato in animadvers super usu erit. tom. I. dissert. Φ. artie. 3. ubi plura affert exempla Aetorum , quae a supradictis utique praedicantur tamquam authentica, & in quibus nihilominus multa

sane in lignia miracula narrantur.

4 Quod autem ex his non valeat illatio ad necessitatem signorum &miraculorum, ut quis pro Martyre habendus sit, facile demonstratur : tum uia ex alibi dictis, quando aliquis Martyrio occubuerat, aut Episcopus , ub cujus ditione id acciderat, rem totam scribebat ad Primatem . & hic , adhibitis in consilium Episcopis, mature decernebat, an is, de quo agebatur, Martyr occubuisset, & inter Martyres emi adscribendus & colendus ; aut Episcopus ipse, habito Cleri sui consilio, id ipsum decernebat, Martyrio, & causa Martyrii sedulo examinata, nullo unquam secto demiraculis verbo : tum quia , cum saeculo Ix. celebre in Hispania Martyrium contigisset Martyrum Cordubensium, & collecto subinde Conciliabulo, nonnulli Pseudoepiscopi Regi Arabum tunc Cordubae imperanti suasissent, ut decretis & constitutionibus Martyrium vetaretur, pro Fide

Cordubae mortuos dixerunt non esse inter Martyres recensendos,eX eo PO

tissimum , quod miracula instar antiquorum Martyrum non edidissent, di eorum corpora incorrupta non permansissent; quemadmodum desumitur ex notis Binii ad d. eonciliabulum apud Cardinalem de Amirre tom. 3. mcu. Hispan. pag. I 49. N ex sese relatis apud Cardinalem Baronium ad an. 8ς a. S. Eulogius Martyr Archiepiscopus Toletanus egregium opus edidit, cui titulus memoriale Sanctorum, quod est typis impressum tem. Iς. Biblioth. PRpag. 2 3. in cujus quidem operis lib. I. strenue contendit, miracula non esse necessaria , ut mortuus pro Christo inter Martyres recenseatur ; haec enim habet pag. 247. Instabat quoque iniversitas Ethnicorum .... Laetabatur namque, quod in vindictam fui Dialaris tot contemptorum eo Ora prostravisset, nulla novi tate prodigiorum Obsante, qua harrarem posset stelirasis incutere die. Et hoe ipsum plerisque nosrorum parvipendulis verum non esse videbatur Martyrium, quia non ad confusionem incredulorum, vel roborationem Fidelium aliquod sentaret miracuIum . Assertiones autem istae acriter as. Eulogio impugnantur ἔ tum

quia . teste S. Gregorio, in saeculi fine, & tempore Anticnristi aberunt ab Ecclesia signa virtutum , & tamen aderunt veri Martyres occisi ab Antichristo; tum quia, ut ipse loquitur . signa virtutum nec omnibus data, nec passim quocumque tempore sint exercenda; quia di hi, qui hoc munus divinixus

SEARCH

MENU NAVIGATION