Benedicti 14

발행: 1747년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

I 8 DE sERVORUM DEI BEATIFICATIONE

minam , quae privato judicio & arbitrio cultum publicum exhibebat ei. quem Martyrem putabat, cujusque Martyrii causa non fuerat dis sta &approrita; nec Archidiaconus reprehensionis fundamentum reposuit in aliqua lege tunc lata , scd antiquiorem quodammodo supposuit legem &consuetudinem falsae pietati mulieris adversantem; nil clarius afferri posise videtur ad suadendum , nunquam permissum fuisse privato judicio & a Nbitrio aliquem uti Sanctum publico cultu venerari; quemadmodum , perpenso optati textu , ad rem bene adnotarunt viri eruditi Franciscus Victon. in pio tractatu de Canoniet. Sanctor. cap. 7. Sauffutis in seu volvetico Theologico pro Sanctorum cultu post Martyrologium Gallicanum pag. 3o. Lupus in notis aὰ quartum Concilium I manum S. Leonis IX. tom. 3. antiquioris editionis , Baillet in praefatione ad vitas Sanctorum β. 94. Ruinari in praefatione ad acta Martyrum sincera F. I. Mabillon in praefatione ad saeculum quintum ordinis S. Benedicti g. 6. num. 9 s. ubi: Vindicatos ergo volebant Martyres.

ides ab Episcopis agnitos , ct approbatos: quibus concordant sequentium saeculorum monumenta alibi referenda.

CAPUT III.

De Collectione Actorum Martyrii, ct eorum Examine,

G Ecclesiasico super illis Iudicio .

1 π Nter ceteras Episcopalis sollicitudinis partes non ea profecto fuit Postrema, ut Acta eorum, qui pro Christi Fide moriebantur , sincera colligerentur. Id desumitur ex his, quae habentur in libro de Romanis Pontificibus. In eo quippe de S. Clemente Papa legitur : Hic fecit si piem regiones ditidi Notariis fidelibus Ecclesia , qui gesta Martyrum sollicite ct curisse, unusquisque per regionem suam , diligenter perquirerent; de S. Fabiano : Hie regiones divisit Diaconibus , s fecit septem Subdiaconos , qui septam

Notariis imminerent, ut gesta Martyrum in integro eolligerent; & de S. Ante-ro : Hic gesta Martyrum diligenter a Notariis exquisivit, ct in Ecelsa reco didit , propter quod a Maximo Praefecto Martyrio eo natus es. a De harum regionum divisione, & quomodo quatuordecim antiquae Urbis regiones, septem Notariis fuerint a Clemente distributae, assignato videlicet duabus regionibus uno Notario , videri potest in protegomenis eruditi viri Francisci Blanchini ad Anam in tom. a. pag. r38. Panvinius in sua dispertatione impressa apud Cardinalem Rasinnum de silica Lateranens lib. 3.

p. 14. colligit ex Aetionibus Synodi Romanae sub S. Silvestro Papa celebratae , Romanam Ecclesiam Notarios aluisse , qui res gestas Martyrum diversorum conscriberent. Sed Hincmarus Remensis . Petrus de Marca , Labbeus, Lupus. Caba sutius, Pagi junior eam Sunodum probant esse supposititiam , & multa suppositionis capita reseruntur a Schel strat in I. parte ontiquit. illustr. distri. 3. cap. 8. Ad ulteriora progreditur Baillet in sua praefat.

92쪽

ET BEATOR. CANONIL LIB. I. CAP. III. Ι9

praefat. ad vitas Sanctorum g. 4. & audacissime asserit, narrata de Pontifici bus Clemente & Fabiano solidiori robore esse comprobanda, innuens, se non multum deserre citato libro de Romanis Pontificibus. Satis tamen superque.& Clementem Notarios, & Fabianum Diaconos & Subdiaconos pro Aetis Martyrum colligendis statuisse , & Anterum Martyrio fuisse ex dicta causa coronatum, comprobari ex allesato libro senserunt eruditione & pietate praestantes viri Cardinalis Baronius, & Florentinius in praefatione ad Martyrologia ab ipsis edita , Molanus ad Martyrologium Usatardi cap. II. Polydorus Virgilius de rerum inventoribtis , Bollandus in praefatione generali g. a. Mabillonius in sepe citata praefatione, & Iustus Fontaninus Archiepiscopus Ancyranus in praefatione ad coalcem Canonitationum . Et merito: sive enim liber ille sit Anastasii , sive Damas , sive fuerit a variis Auctoribus collectus juvia varias Eruditorum sententias . magnae nihilominus est auctoritatis, &magno in pretio habetur ; uti. eum vindicando a calumniis Caroli Molinaei, Ilolpiniani, Petri Halloix, & aliorum, recte contendit amicus olim noster, dum viveret, Ioannes Ciam pinus in examine libri Pontificadisse l. ia. Additur , quod in Bucheriano catalogo juxta exemplar Fossa tense.& alterum Reginae Suecorum sic legitur de Fabiano : Hic regiones divisit Diaconibus , ct fecit septem Subdiaconos , qui septem Notariis imminerent, ut gesta Martyrum meliter colligerent: dc quamvis nonnulli suspicentur, verba haec sui sie catalogo Bucheriano superaddita; cum nihilominus sub Fabiani. succestare Cornelio habeamus ex Eusebio, fuisse in Romana Eccles a septem Diaconos , & totidem Subdiaconos , verisimile admodum est, praedicta ossicia Diaconibus & Subdiaconibus fuisse a Fabiano assignata ;uti videri potest apud Petrum Coussant tona. I. episeolarum P manorum Pontificum , pag. Ia .

3 Mos ille Acta Martyrum colligendi, & sincere adnotandi ab Ecclesia Romana ad alias manavit Ecclesias , ut ipse Baillet Ioc. cit. admittit :porro incertum est, utrum manaverit lege statuta , an potius eXemplo. Fabianus Pontifex in sua prima epistola Deerelati Episcopos admonet, ut collectioni Actorum Martyrum invigilent: si uia etiam τοs omnes agere mγ- nemus ; di deinde praecipit: Et ideo Melissmis hae negotia committi praecipimus , ne aliqua in eis illino intentatur . Sed , cum plerisque commentitia haec epitiola videatur . sinceriora ex S. Cypriano addenda sunt. In epist la tempore sui secessus scripta Clem Carthaginiensi mandavit, ut Acta Martyrum scriberentur, & dies consummati agonis diligenter adnotaremtur, uti supra visum est: & Pontius Diaconus, qui S. Cypriani Martyrium descripsit, testatur num. I. moribus jam receptum fuisse, ut non solum nobilium , sed etiam plebejorum hominum Martyria adnotarentur :Ut cum majores n6ὶri plebejis , ct catechumenis Martyrium consecutis tantum honoris pro Martyrii ipsius veneratione dederint, ut de passionibus eorum multa , ut prope dixerim pene cuncta conscripserint, ut ad nsram quoque notitiam , qui nondum nati fuimus , perυenirent. Nisi sorte plebejorum nomine ibi laici

C a sint

93쪽

sint intelligendi, nullum in Clero Ordinem adepti: sic enim Pontius paulo inserius ait num. 3. Multa sint, qua adhuc plebejus , multa, qua jam Presbter fecit ; sicuti bene adnotarunt Hotilenius in notis ad passonem Sancta rtim Perpetita , Felicitatis mc. g. a. ver sic. I. & P. Ioseph Augustinus Orsi in dissertatione μοI eticu pro praedictis Sanctis pag. ΣΟ.4 Ηuc spectant, quemadmodum late explicavit P. Honoratus de Sameta Maria Carmeli ta discalceatus , in suo opere de cri ica regulis tom. I. difiserr. . art. I. spectant, inquam, Acta Proconsularia, quorum nonnulla adhuc extant; Aeta videlicet a Notariis Gentilibus scripta, in quibus ju- ridicus processus condemnationis Martyrum ad mortem , qui ab Ethnieis Magistratibus sebat, continebatur ; & quae ad manus Christianorum deveniebant , vel quia emebantur numerata pecunia; unde Valerius alumnus& comes S. Pontii Senatoris & Martyris, ejus Aeta, quae edita sunt a Bollandistis ad diem i4. Martii, se descripsisse fatetur , prout ea redemerat numerata pecunia ab exceptoribus : vel quia aliquando ea consignari contingebat a Christianis artem Notariatus exercentibus in tribunalibus Magi stratuum Gentilium , sed tali modo , ut certamina describerent , quae ad decus & splendorem verae pietatis amplificandum reserebantur, a describendis autem edictis persecutionum , & poenae mortis abstinerent, ne se impietatis praeberent ministros . Hinc de S. Genesio Arelatensi legitur in Ac . . Ruinarx pag. 473. quod eam ossicii partem amplexus est , qua patronorum verba vel nova signorum velocitate , vel dexterae celeritate lunum vocis aequante persequeretur abbreviatis quippe notis verba Tyranni interrogantis , & Martyris respondentis, dum proferebantur, scribetantur. quae subinde notae, expleto certamine, clare & fideliter explicabantur per eosdem Notarios, qui Aeta conservare tenebantur I uti, congesta undique eruditione . illustrarunt Ioannes Dariis in Observatione aὰ annales Carridi lis Baronii, Altaserra in notis ad Anam in in vita S. Clementis to m. a. editionis Romana pag. a. & quod idem S. Genesius , abjectis tabulis , edictum persecutionis scribere noluit: Accidit autem ut, eodem ante tribri naIIudicis exceptoris mimus implente , impia atque sacrilega mandata persecutionis jussa legerentur : qua cum ιυοtus Teo repudiaret auditus , ct imprimere ceris manus sancta respueret. Abjectis ergo ante pedes Iudicis tabulis , tripe minia

serium sacrata jam Deo mens refugit. s Huc pertinent alia , quae supersunt, Aeta Martyrum a Christianis scripta , qui se Gentilibus immiscebant, dum Martyr a Judice interrogabatur. & dum Iudex poenas & tormenta decernebat ; cujus generis esse dicuntur Acha SS. Martyrum Tergeminorum . quae fuerunt descripta a SS. Neone , & Turbone ; necnon Aeta sincera passionis SS. Iacobi , &Mariani Martvrum Numidarum apud Ruinari par. I 0 . Auetor enim qui ex scripsit, rebus gestis intersuit. Ac cum Martyribus in ipso agone versatus est: scripsisse quippe se testatur tum ad preces Christianorum , tum ad jussa eorumdem Martyrum; a ui contra μυientes saeculi presesu ἔ a

94쪽

ET BEATOR. CANONIZ. LIB. I. CAP. III. 2Isuras , re Gentilis impetus habituri tam sublime certamen , praelium suum , quod insinctu c. Iesis Spiritus inierunt, in notitiam fraternitatis per nos venire iusserunt: non quod in terris vellent corona sua gloriam per jactantiam prae dicari, sed ut praecedentibus experimentis multitudo pIebis , ct Nei populus ad exemplum Fidei paseet armari; Et paulo superius : Vuanto modestus petierunt, tanto ess-cacius impetra Uerunt, ct nobis hoc praedicanda gloria sua munus Teses Dei nobilissini reliquerunt. Concordat Eujebius lib. 8. hisor. Eccles cap. 7. loquens de Marturibus Palaestinae : βua cum gererentur , nos ipsi praesentes aderamus. Huc tandem respicit antiqua & communis sere omnium Ecclesiarum consuetudo recitandi in conventibus publicis eorum Μ1rtyrum gesta, quorum festa peragebantur . De hac consuetudine legi potest Ruinari in praefatione ad Acta Martyrum num Et adeo diligens erat observatio de Aetis in Ecclesia recitandis , quae e flent sincera , ut Gelasius I. summus Ponti sex lectionem eorum in Ecclesia Romana prohibuerit, si conscripta fuissent ab infidelibus, & .ignotis, aut ab haereticis. Decretum hoc a nonnullis non Gelasio, sed Damaso , aut Hormisdae Romanis Pontificibus tribuitur ;sed uterque Pagi bene probant, Gelasium esse certum & indubitatum auctorem memorati decreti; & laudatus Iustus Fontaninus in antiquissimo codice bibliothecae Palatinae illud invenit notatum nomine Gelasii.& edidit ps antiquitates Horta par. 324. En verba decreti num. . Item gesa

Sanctorum Martyrum , quae multiplicibus tormentorum cruciatibus , ct mirabilibus Confessonum triumphis irradiavi. auis ista Catholicorum dubitet, ct majora eos in agonibus fuisse perpessos Nee piis viribus , sed Dei gratia , ct alu-

. torio uniυersa tolerasse Θ Sed ideo secundum antiquam consuetudinem simulari cautela in sancta Romana Ecclesia non leguntur , quia ct eorum , qui conscripsere , nomina penitus ignorantur , ct ab infidelibus, ct idioris supersua , aut minus apta , quam rei ordo fuerit, esse putantur . Sicut aevirici cujusdam , ct 'ditae , sicut Georgii , aliorumque ejusmodi passones , qua ab Haereticis perhiben-sur composita ; propter quod, ut dictum es , ηe vel imis subsannandi oriretur occasio. in sancta I mana Ecclesia non leguntur . Senius autem horum verborum est, non quod in Ecclesia Romana gesta Martyrum non legerentur, sed quod ea non legerentur, quorum Auctores erant ignoti; uti erudite ostendit Mabillonius in disquisitione de cursu Gallicano I . I. & sequitur Ruinari lac. cit. g. s. & comprobatur ex Epiliola Hadriani Romani Pontificis ad CaroIum Magnum apud Mabillonium lac. cit. num. IO. VIM Patrum sine probabilibus Austoribus minime in Eecisa leguntur ; nam ab Orthodoxis tιtulatao suscipiuntur, is leguntur; in quo Pontifex se contormasse visus est Concilio Carthaginiensi can. so. ubi sic decretum eit: Liceat etiam legi passones

Martyrum , cum anni versarii dies eorum celebrantur. Ad quae verba Balsamon sic notat: Etiamsi in illesimo quarto canone praesentis Synodi Patres demierint libros, qui legi debeant. nunc tamen adjiciunt, esse quoque legendas commemorationes passinum Martyrum in anniversariis eorum memoriis . 6 Αetorum Collectioni succedebat Examen ; quocirca supra memora

95쪽

22 DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

tus Franciscus Dominicus Bencinus, quem nedum eruditionis Ecclesiasticae, sed amicitiae gratia compellare gestio , disertat. a. de litteris encyclicis cap. 3. g. I. num. 6. haec habet: Honor autem bis tributus Maruribus in Ecel si a primitiva, summumque omnium ordinum in Martyres aestimium , pars quadam Teligionis fuit, ct quin cultum religiosum involveret, nihil es dubit Ium. Idcirco Ecclesiarum Anti lites magna semper solertia, suminoque studio

cavertint , ne evi religiosum hunc cultum decernerent, qui suo re ipsa merito mactandus hoc honore non esset, ejusqrie rei gratia invigilarunt, ut ex certis indiciis merita uniuscujusque dijudicarent, ct causam Martyrii, vitamque Mart)ris penitus internoscerent. Prosequitur citatus Auctor in g. . ea omnia , quae sedulo perpendebantur, antequam aliquis inter veros Martyres recenseretur . De his alibi a nobis agetur; & interea adnotare fas sit , quod non omnes, qui tormentis assiciebantur, & ex eis, vel in eis moriebantur . Martyrum consortio adscribebantur. Saepissime quippe factum est , ut ad Martyrii laudem aut piorum Christianorum subsidia ambientes , aut scelerum suorum poenas effugientes, aut xiis alieni gravitatem declinantes, pravis studiis consiliisque praeposteris , sese carceribus mancipandos offerrent . Et quidem notissimum est , quod de Peregrino , quem Protheum appellat, narrat Lucianus . Tertullianus Martyrum flagitia in carceribus detentorum gravissime exaggerat, qui, obtentu quidem dandorum libellorum pro pace obtinenda , patrandorum criminum opportunitatem captabant , quae tametsi Montanisla Tertullianus acerbius urget, & Catho. sicae Ecclesiae, quae Consessorum ejusmodi preces audiebat, impudentius objicit, non sunt tamen eis miranda , qui humanam partim imbecillitatem , partim malitiam reputant. Calumniatur ille quidem Ecclesiam . quod falsorum Martyrum ossicia pro lapsis exciperet, sed vitia illorum fortasse verissima describit. Examen ergo requirebatur, ut boni a malis discernerentur . Hinc Cyprianus in epi sola 6. ad Ruatianum Presbterum , di alios Confessores , inquit: ροιο am audio inficere numerum vestrum . er tau-ἐem praecipui nominis prava sua conυersatione defruere ; Et in epissa *. ad Presburos ct Diaconos diserte bonos Consessores memorat, ut nimirum a malis talsisque discernat: Si fratres pro Hlectione sua cupidisti ηt ad conveniendum ex visitandum Confessores bonos , quos iuristravit jam glori sis initiis Ditina dignatio . Necessitas insuper examinis ex eo facile confirmari potes , quod oportebat dignoscere, an in Ecclesae Catholicae unitate mortui essient, juxta illud Apostoli ad Corint. I. cap. I 3. v. 3. Si tradidero corpus metim ita ut ardeam , charitatem arirem non habuero , nihil mihi prodes: quod argumentum late prosequitur S. Cyprianus in episola ad Autonia utim , ct ine sola ad S. Cornes tim Papam . Quaerςbatur praeterea , an , qui tO menta passus erat, passus suisset inani gloria, aut alio saeculari motivo ductus. juxta illud S. Hieronymi in comment. epis. ad galatas lib. 3 . cap. s. T. I A. Vide , qualitum bonum sit claritatis i si ita Martyritim fecerimus , ut nostras vetimus ab hominibus Reliquias honorari ,si Opinionem vulgi se Iantes intrepidi

96쪽

ET BEATOR. CANONIZ. LIB. I. CAP. 1 I I. 233repidi sanguinem fuderimus , s subsantiam nosram usque ad mendicitatem propriam dederimus , huic operi non tam praemium , quam poena debetur, ct per 'dia magis tormenta punt, quam corona victoriae . De causa demum mortis quaestio instituebatur , juxta illud S. Augustini : Marurem non facit paena, sed causa . Unde, cum S. Epiphanius tu lib. adversus haereses , haeres 76. num I. gravissimas poenas exposuisset, quas Georgius Patriarcha Alexandrinus passus fuerat a Gentilibus : Primum inquit ) a sientilibus cir ms

plus, ac multa perpessus , atque ad eum, quem diximus , modum, circumductus , s fustibus percussiιs , totaque propemodum urbe tractus, in iis suppliciis extinctus es, ac possi obitum concrematus, ct cum multis pecudum , ac besiarum ossebus in cinerem redacIus, atque in ventos dispersus , talem exitum vireeonsecutus es. Quaestionem deinde propolait, an inter Martyres esset ad

scribendus : Objicere inquit in nobis quispiam potes, cum hae a Gentilibus passus sit, nonne Martyrium obiisse videri potes 3 Et inter Martyres non esse recensendum dixit, cum morte multatus fuis Iet patrati sceleris causa , hoc est propter injurias, quibus populum sibi commissiim affecerat: Sed hae minime propter C si confisionem fusinuit; quin potius ob omnem illam injuriam ac visentiam , qua Episcopatus sui tempore , quoquo eum tandem modo gesserit, civitatem omnem ac populum oppressit. et Actorum Examini succedebat Ecclesiasticum Iudicium , quo cultus decernebatur illis adhibendus, de quorum obitu pro Christi Fide nulla ex Actorum revolutione supererat dubitatio.Iudicium hoc in unaquaque dio cesi ad suum pertinebat Episcopum ; uti bene adnotarunt Cardinalis Bel tarminus de Sanctor. beatit. lib. I. cap. 8. Lupus in notis ad quartum Concilium Romanum tom. 3. antiquioris editionis pag. ς6s. Ioseph Maria Suarelius in notis ad S. Lini opera pae. os . Phoebeus in dissertatione de Canonie. Sanctor. impressa pos Acta Canovitationis S. Petri de Alcantara , s S. Maria Magdalena

de Paddis pag. 33 I. Van Espen in Ius canonicum pari. I. tit. a I. cap. 7. num. II.

Pappacoda Episcopus Lyciensis in dissertat. impressa inter aligationes Iuris

Consultorum collectas a Nonato Antonio de marinis allegat. Iς. num. 2I. Putat tamen Saussajus in a Ioe. Theolig. pro Sanctorum cultu pag. 32. ad calcem Mamu I. gallicani, judicium hoc non ad quemcumque Episcopum , in cujus dioecesi aliquis mortem sustinuisset, & de quo quaereretur , an sustinui et pro Christo, spectasse; sed examen ad Primatem delatum suisse , qui adhibito consilio aliorum Episcoporum decernebat, quid de Martyrio sentiendum esset: Rerum inquit) ex felectistri veneranda antiquitatis penu , quin sexquisitiori Patrum tesimonio , hoc Ius non ita passim creditum , sed majoribus Pralatis duntaxat concessum fuisse , certo liquidius apparet: moris enim erat, ut, eum aliquis Martyrio occubuisset, rem gesam scriberet Episcopus , sub cujus dbtione id accidisset, ad Primatem Episcopum ; a quo , mature adhibitis in consilium collegis lusi is , an inter Martyres is esset recipiendus , decernebatur. Favet huic assumpto S. Augustini testimonium in breviculo collationum eum Don tisis, collat. 3. cap. 13. num. 2ς. tom. 9. ubi describendo ritum & ordinem , quo

97쪽

24 DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE

quo Aeta Martyrum ad Primatem transmittebantur, ait: 'citarunt etiam

rescripta Secundi Tigistant ad eumdem Mensurium pacifice data , tibi is ipse na raυit in umidia persecutores quae egerint, ct qui comprehensi, edi Scripturas sanctas tradere nolentes , ct multa mala passi , ct grazis is suppliciis excruciati s occisi sunt, eosque honorandos pro martyrii sui merito commendavit, laudans , eos nρn tradidisse Scripturas sanctas . Sed haec erat Africanae Ecclesia

consuetudo , quemadmodum adnotavit Lupus ad quartum Concilium Romanum S. Leonis Ix pari. 3. antiquioris editionis pag. 368. ubi, recitato Augustini testimonio, ait: Non quo vis in Africa Episcopos , licet provinciarum Primates , potuit se canonizare, sed eminentem hanc saeuitatem Primatiali Carth Winiensium Sedi fuisse reservatam . At extra Africanam Ecclesiam in aliis Ecclesiis examen ad unumquemque Episcopum in sua dioecesi pertinebat; &ad eumdem Episcopum spectabat, peracto examine , decernere , an , qui occubuerat, inter Martyres esset recensendus, & an cultus ei ellet adhibendus, quod altaris potissimum , aut oratorii erectione in ejus honorem expleri consueverat. S. Gregorius Nilienus, qui floruit iaculo quarto , in vita S. Gregorii Thamnaturgi, qui iaculo tertio floruerat, haec de eo suam dioecesim visitante refert pag. I Oo6. tom. a. Descendit rursus ad urbem, Er omni circa regione undique peragrata ac perlustrata , additamentum o quasi corollarium studii erga Numen DiCinum insituebat, apud Omnes tibique populos sanciens , ut uomine eorum , qui pro Fide decerta ssent, dies fest, atque solemnes conventus celebrarentur. De S.Ioanne Chrysostomo , qui vixit taculo quarto , refert Soetomenus scriptor quinti iaculi, dignos honore Martyris censuisse Paulum Constantinopolitani Episcopi Subdiaconum, & ejus Lectorem Martianum per Arianos trucidatos, & miraculorum gratia post mortem coruscantes . Alia multa & infra , & alibi habebimus, quae suadebunt, ad unumquemque Episcopum pertinuisse , vitam & exitum perpendere eorum , qui Martyrii & Sanctitatis fama celebres in sua dioecesi moriebantur . Alia quoque alibi suse exponentur de speciebus cultus , qui auctoritate Episcopali erga Martyres exhibendus decernebatur. Nunc,

cum de erectione altarium, aut oratoriorum super eorum sepulcrum sermo in superioribus habitus sit, praesto est auctoritas Prudentii poetae Christiani, qui vixit iaculo quarto, quique de passone S. Vincentii ita cecinit θmn. s. de coronis , apud Ruinari in Act. M M. pag. 33Sed mox subactis hostibus , Ium pace λι sis reddita . Altar quietem debitam Traestat beatis .gibus :Quod ipsum comprobatur ex sermone 3 Io. alias II 3. S. Augustini in natali Cypriani suartyris cap. a. nrim. a. pom. ς. er. ubi laudat mensam in loco . ubi ille obierat, extructam : Et tamen mensa dicitur Cypriani, non quia ibi

es unquam Cyprianus epulavis, sed quia ibi es immolatur, o quia ipsa immolatione sua paraίit hanc mensam, non in qua pascat, Depocartir , sed tu qua sacriscium Disitiroo by Coosl

98쪽

ET BEATOR. CANONIZ. LIB. I. CAP. lil. 2s sacrificium veo , cui ct ipse oblatus es, Osseratur. Quapropter Donatiste .

qui circumcelliones suos , quos Taurinus Comes publica auctoritate com pescuerat, Martyres Occubuisse jactabant , honore creetionis altarium eos prosequi ausi sunt, teste Optato lib. 3. pag. 6o. quorum corpora usque in hodiernum per deaIbatas aras , aut mensas poterunt numerari: quod & advertitur in historia Donatistarum praeclarissimi & eruditissimi viri Cardinalia

Norisii pari. a. ram. q. operum ejusdem .

8 Concordant antiquissima Aeta S. Patrocli apud Bollandum ad diema I. Januarii cap. 3. num. Ia. Eusebius , qui eum in sepulcro recondiderat, ipse aedificavit super corpus ejus parmam cellulam secundum quod polybilitatem habebat ; itemque Acta SS. Martyrum Nicandri , & Marciani, quae ex Vaticana, & Vallicellana bibliothecis edidit Mabillon fin suo musct Italicat . I. pari. a. pag. aso. 'quieveruηt autem Chrisi Martyres Nicander , ct Marcianus, ct Daria, uxor icandri cum Νio suo in civitate Venafro. Tune Chrisiani absuIerunt corpora rerum , ct sepelierunt ea prope locum , in quo decollati fuerant, in quo loco fabricata es basilica ad honorem nominum iHorum ;& Ammianus Marcellinus, qui vixit iaculo quarto, quique Christianos non una vice in sua historia carpit, plene testatur de erectione oratori rum super corporibus Martyrum Iib. 22. cap. II. CadaTera peremptorum cam lis imposita vexit ad litus Gentilium multitudo ii cinque subito igne crematis , cineres projecit in mare nempe Dracontii, & Diodori ) id metuens, ut clamabat, ne collectis supremis, ades illis extruerentur , ut reliquis , quid lare a Religione compulsi, pertulere cruciabiles poenas , ad nsique gloriUam mortem intemerata fide progres, ct nunc Martyres appellantur . Suffragatur epistola Ecclesiarum Viennensis & Lugdunenus ad Ecclesias Asiae & Phrygiae apud Eusebium lib. s. his. cap. I. pag. aO9. in qua late exponitur Gentilium sollicitudo , ne Martyrum corpora , membra , & reliquiae a Christianis sepelirentur : Sed ne se quidem furor illorum ct immanitas adversus Sanctos conquievit . . . . eorum enim corpora qui in carcere seu cati peri rant , canibtis objecerunt , sollicite obser utes noctu atque interdiu , ne quisnosrorum ea sepultura mandaret . Pos haec quidquid aut a bestis , aut ab igne reliquum fuerat , partim laniata , partim ambusa membra exponentes, reliquorum denique capita cum ipsis corporum truncis similiter insepulta per plurimos dies additis militum excubiis erfodierunt .... Nos vero graUissmo interim dolore premebamur , quod humare cadavera nobis non liceret : nam neque noctis tenebrae nos juvare , neque avri vis flectere . neque preces ulia animos eorum commovere potuerunt. Sed omni sudio atque induseia cadaveraeus diebant, quasi ingens lucrum facturi, si sepultura caruissent. Et Ioseph Scaliger in animadυersonibus ad chronicon Eusebii scribit, Martyrium proprie esse altare impositum Martyrum cineribus, quod latine Consessio dicitur;

etsi procedente deinde tempore , in omni Ecclesia Martyrii nomen obtinuerit : unde Eusebius lib. 4. vita Consamini cap. M. templum Salvatoris a Constantino extructum appellat Martyrium .

DCAPUT

99쪽

DE SERvoRUM DEI BEATIFICATIONE

CAPUT IV.

Te rurum notitia ab una ad aliam Ecclesiam per Litteras Encyclicas transmissa . I Oncors est Eruditorum sententia, ab una ad aliam Ecclesiam pri- mis aerae Christianae saeculis tum Martyrum nomina, tum preti in Le mortis seriem per encyclicas litteras transmissa fuisse; ut nedum gloriosa certamina omnibus innotescerent, sed & cultus, Ecclesiastico judicio in una dioecesi ab uno Episcopo introductus , ad alias , assentientibus ipsarum Episcopis, extenderetur . Florentinius in admonit. a. de vetustoris Martyrologii vulgandi proposito ait pag. 8. Hinc frequenter de Mamuribus episρia vltra citraque ex provinciis in provincias transmittebantur. Ruinari autem in praefatione ad Acta Marorum C. I. num. 3. jubdit: Tandem Ecclesiae, qua tantis viris ornata fuerant , pos consummatum eorum Martyrium , totam rerum gestarum seriem in episοIa encyclica descriptam ad alias Ecclesias transmuttebant; ut non solam apud se , verum etiam apud exteras regiones tam illa Dium virorum memoria celebraretur. Adhaeret pranciscus D minicus Bencinus saepe laudatus in dissert. I. de litteris encyclicis si . . num. I 4. ubi haec habet: Sedula quoque erat primis temporibus Ecessarum sollicitudo dirigendi per encyclicas in universum Orbem . artyrum nomina , eorumdemque

Acta, G νIρrisos agones , s quidquid ad Fidei , Disciplinaque integritatem ab illis fuisset proditum denuntiandi ; illa quidem , tit dipuchis sacris inψerta.

perpetrea , atque anniversaria solemnitate recolerentur ; haec Cero , ut Fideles nο-

tam , peregrinamque doctristis in abs exemplis, ct dictis martyrum discerenς ευitare : & ipsemet Henricus Dodvvellus scriptor heterodoxus, qui inter Cyprianicas dissertationes unam edidit inscriptam de paucitate Martyrum ,s quam , congestis undique argumentis , Pagi senior ad annales Cardinalis Baranii, & Ruinari strenue ac laudabiliter profligarunt memoratam litterarum transmissionem admittit. Ahim ct pro Catholicarum Ecclesiarum

commercio , Ecclesie exteras etiam protincias faciebant certiores , ut eorum natale celebraretur , idque per epistolas en clicas, quarum nonnulla ad nos usque pervenerunt ἰ inquit, apud citat. I inart. in praefat. g. a. nrim. 13. Dod VVel

lus . Mos hic fortasse probari posset epistola Presbyterorum Ach ae de S. Andreae Apostoli Martyrio, quod ipsi oculis suis conspexerunt. Tille-

montius in notis ad vitam S. Andrea velut supposititiam impugnat. S. Philastrius Brixiensis Episcopus saeculo quarto scribens, dolet, epistolam de S. Andreae Martyrio ab ejus discipulis primitus compositam , corruptam deinde suisse ab Haereticis : proindeque agnoscit hoc ipso, unam aliquam germanam vere extitisse . Videndi Bellarminus de scriptoribus Ecclesia-iticis primi saeculi tit. de Presbteris Achsa , & Ioannes Baptissa Sollier ιρm. 7. Iulii Bollandiani in notis ad Marurolutum uardi ab se editum,

gatumque

100쪽

ET BEATOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. IV. 2 gratumque ab additamentis aliorum , ad diem 3o. Nouembris : quodque caput est, cum a nemine epistola suerit suspicionis accusata hoc nomine, quod a discipulis S. Andreae data sit ad alias Ecclesias de rebus in ejus morte gestis docendas, ex hoc insertur , nullum esse unquam suspicatum, suisse alienum a primi seculi more similes litteras conscribere .a Hunc morem respexisse videtur Prudentius in hymno S. Hippobti ad Ierianum Caesaraugusanrum Episcopum hymn. II . de coronis , apud Ruinari in Act. M M. pag. Is O. Prisco more diem , quem re quoque , sancte IIagiser, Annua festa inter dinumerare velim .

Inter sellemnes Cypriani, vel Chelidoni , Eulaliaque dies, currat di bis tibi. Sed quod caput est , exstant adhuc nonnullae ex dictis epistolis ; illa vid licet Ecclesiae Smyrnensis de Martyrio S. Polycarpi; illa Ecclesiarum Viemnensis & Lugdunensis de Martyrio S. Potini Episcopi. & aliorum plurimorum ; illa S. Dionysii Alexandrini Episcopi ad Fabium Antiochenum de Martyrio SS. Metrae, Apolloniae, & aliorum plurimorum ; illa fucherii Episcopi ad Salvium Episcopum de Passione SS. Mauri lii, & Soci rum : illa Theodori Episcopi Iconii de Martyrio S. Quirici, & ejus matris Iulitiae ; illa Ecclesiae Gothitae de Martyrio S. Sabae ; illa S. Vigilii Episcopi Tridentini ad Simplicianum Episcopum Mediolanentem de Mamtyrio SS. Sisinnii, Martini. & Alexandri: nec epistolae , quae ab una ad aliam Ecclesiam transmittebantur , in ea, ad quam transmittebantur , Ecclesia expositae relationis cursum sistebant; sed Ecclesia per epistolam de Martyrio admonita receptam epistolam ad alias transmittebat Ecclesias :ideoque encyclica Smyrnensis Ecclesiae de S. Polycarpi Martyrio apud Euseb. lib. Φ. his. cap. Is . pag. I 6 a. inscripta est quidem Ecclesia Philom liae, quae sorte a Smyrnensi postulaverat, ut Acta Martyrii sibi transmitteret , sed ad ulteriora progreditur, cum inscripta sit etiam omnibus aliis Catholicis Ecclesis : Ecclesia Dei quae es Smyrne , Ecclesia Sei apud Philomelium θ omnibus ubicumque terrarum sanetae ct catholica Eccloia populis misericordia pax ct charitas Dei Patris o Domini nos, i Isu Chri si multiplicetur : & , pomquam in fine dierum est pag. I r : Haec de Trato Polycarpo qui cum aIiis du decim Philadelphengibus apud Smγrnam Martyrio es coronatus ; subditur in eadem episola ex edit. per.) Quae vos posteaquam acceperitis, rogamus ut ad fratres ulterius positos epi solam transmittatis : quo G illi Dominum benedicant, qui ex fluis famulis quoscumque vult eligit. Ita in epistola 8a. S. Cypriani, postquam is Clero suo Martyrium notificavit Xusti Pontificis , dicitur:

Haec peto per vos , ct ceteris collegis vestris innotescant. Epistola autem supra citata Ecclesiae Gothi eae de Martyrio S. Sabae apud Ruinari. pag. Sa T. num. 6.

scripta est Ecclesae Dei, quae est in Cappadocia, & omnibus Ecclesiae Catholicae Christianis ubique gentium habitantibus, & in ejus fine legu tur haec verba : Qιam ob rem qua die . Martyr coronatus est, sacrificantes ,

SEARCH

MENU NAVIGATION