장음표시 사용
101쪽
28 DE sERVORUM DEI BEATIFICATIONE
hoc reliquis fratribus nuntiate , ut in omni Catholica atque ApostoIica Ecclesia exultantes collaudent Dominum , qui proprios sertos suos elegit. 3 Atque ab his epistolis tabulae Ecclesiasticae, quibus Martyrum natalitia conscripta habebantur . quaeque Fasti a Tertulliano fuerunt appellatae , suam originem habuerunt; uti erudite adnotavit Pamelius ad epistο- Ium 37. Θpriani, interpretans illud Tertulliani in libro de corona militis, ubi ait: Habes tuos Census , tuos Fastas , nihil tibi cum gaudiis seculi. A Fastis porro Κ alendaria, Martyrologia , & Passionalia , de quibus alibi.
4 Verum, si ab una ad aliam Ecclesiam epistolae transmittebantur. ut unaqua que certior fieret de iis, qui mortem pro Christo passi fuerant: nemo est, qui jure sibi suadere possit t. consimiles epistolas ad Ecclesiam
Romanam aliarum Ecclesiarum matrem , centrum Catholicae unitatis, ad
Romanum Pontificem Christi in terris Vicarium , & Apostoli Petri successorem non fuisse transmissas . S. Cyprianus litteras dedit hortatorias Moysi . Maximo , aliisque Consessoribus Romanis, maceratis in carceribus ob Christi nomen, ut alacres essent & prompti ad superanda tormenta , & mortem subeundam ; & ipsi ad illum aliam dederunt epistolam , quae est a 6. , ubi haec habent: Ex tuis ergo litteris vidimus gloriosis illos Martyrum triumphos , ct oculis nostris quodammodo caelum ipsum ipsos petentes prosecuti pumus , ct c. Hoc est ergo , quod o nobis animum in dies erigit , s ad consequendos gradus tanta dignationis incendit. Contextus harum epistolarum viam stem it, ut jure ac merito existimare possimus, fuisse ad Ecclesiam Romanam transmissam notitiam eorum , qui in exteris regionibus Martyrium subibant pro Christo. Si enim Cyprianus Martyres in carceribus Romanis constitutos sedulo hortabatur, ut pro Christo libenter morerentur, verisimile admodum est, hoc ipsum etiam ab aliis factum esse : & si exteri Episcopi hortatorias dabant epistolas ad MartJres Romanos, cur , quaeso, credi non potest ipsos ad Episcopos urbis Romae , summosque Pontifices , per epistolas indicasse nomina eorum qui in suis regionibus Martyrium
subibant 3 Epistolam S. Ignatii Episcopi Antiocheni ad Romanos principio saeculi secundi scriptam nonnulli afferunt pro comprobatione ejus rei, de qua modo dictum est. At, cum Ignatius Antiochenae Ecclesiae post Evodium Petri successorem Episcopus. a Trajano Imperatore tunc tem Poris Antiochiae existente Romam missus, ut ibi in ludis publicis a bestiis
devoraretur, dederit ad Romanos epistolam , in qua inter cetera leguntur haec verba aptid Ruinari in Acy.ΜM. pag. II . Timeo charitatem vestram, ne
ipsa me udat. Vobis enim facile est quod vultis facere ; mihi autem .imile es
Deo potiri, si quidem vos nonparcitis mihi: sensus eorum est obsecrandi, ut Romani abstinerent a largitione pecuniae, amicorum intercessione , & Ceteris , quae passionem & Martyrium impedire possent, uti bene adnotavit Ruinari ad Letam epistolam ; vel ne ad Deum preces sunderent, ut serae.
R quibus mortem expectabat, mansuescerent, sicuti prosequitur Tille-
102쪽
ET BEATOR. CANONIZ. LIB. I. CAP. IU. 29mont rani. a. in vita praedicti S. Ignatii art. quod profecto nihil habet
commune cum re , de qua nunc agitur.
s. Alii pro ea suadenda utuntur monumentis S. Dionysum Areopagitam respicientibus, ex cujus passionis Actis Hinc marus Rementis Archiepiscopus in sua episola impressa apud Surium ad diem 9. Octobris pag. I I. num. ς. edit. GIOnien. ann. I 6 IS. haec habet: altas sermo est de lictoribus transmissis ad eum perquirendum ) cum T. Disu sus ad mes Parisiorum a propinquare comperit. San um s Antoninum ad se accersdit, quibus praeepit, ut se mones ct agones ipsius fuerter intenderent; π memoriae commendarent ; ac quibus tormentorum generibus per passonum supplicia corporis vitam finiret, conspicientes , Remanae Sedis Pontifici s Fidelibus , quos tune ibidem invenerist quia, unde in Orbem Christianorum persecutio procedebat, illis ardentius con grabat) per ordinem nuntiare quantocius suderent; eosique obnixe deposcerent, ut Atheniensium citibus ea nota facerent, quatenus ct ipsi Domino pro crursu laborum ejus impleto gratias agerent, s erga cultum ejus bono animo ferent. At, cum hujus facti veritas ab Achorum sinceritate dependeat,& a quaestione satis nota de duobus Dionysiis , in qua Sirmondus in editione Conciliorum Gallia, ct dissertationeΘde duobus Dion'sis , & Launojus quoque in libro de duobus Dion is . & alii, Dionysium Parisiensem Episcopum negant eumdem esse cum Dionysio Areopagita. quem Episcopum Atheniensium esse volunt, quibus alii strenue se opposuerunt, di utriusque partis rationes summatim reseruntur a Schel strat in a. parte antiquitat. illuser. circa cincit. differt. 3. eap. 3. art. 3. unusquisque facile cognoscere poterit, tutum pro re fundamentum in citatis monumentis constitui non posse.
6 Saussajus epistolam ejusdem Dionysii exhibet, in qua S. Pontificem Clementem de Martvrio S. Eutropii Santonum Apostoli pie & reverenter
admonet: Eutropium , quem mecum in has oras ad praesicandum Christi nomeumisistis, Martyrii coronam per manus Gentilium apud Santanas urbem vobis πο-
tificamus pro Domini Fide accepisse . S. Gregorius Turonens s lib. I. de IIoria Marurum cap. ς6. loquitur de Martyrio S. Eutropii, quem a S. Clemente in Gallias missum ait, ut Christi Fidem annuntiaret: sed sabulosa ab Eruditis reputatur vita S. Eutropii scripta a S. Dionysio, ab eodem missa ad Clementem , quaeque dicitur fuisse Constantinopoli reperta in schola Gra, corum , &a Callisto II. in latinum versa . & in Gallaeciam ad Ecclesiam S. Iacobi transmissa; uti videri potest apud continuatores Bollandianos
ad diem 3 o. Aprilis . Bollandus autem , qui in praefatione generali ad viras Sanctorum si . a. transmissionem Actorum ad Romanum Pontificem admittit , Actorum , inquam , Martyrii eorum, qui in provinciis passi fuerant. ut in arce Religionis extarent monumenta gentium omnium Christo sub-jugatarum , ut gratiae Deo pro victoria agerentur, ut Romani Pontificis examini supponerentur ut denique facilius cum ceteris orbis Christiani
Ecclesis sortia Martyrum gesta communicarentur ; quia & ipse dubitat de veri laete Actorum S. Eutropii, ad suae assertionis praesidium advocat epistolam
103쪽
3O DE SERVORUM DEI BEATIFICATIONE
stolam Martyrum Lugdunensium, de qua Eusebius lib. s. his. cap. 3. ct 4. Sed, cum hujus cpistolis a Martyribus Lugdunensibus ad Eleutherium Papam transinissae solum supersit apud Eusebium fragmentum, in quo S. Irenaeum
tunc Presbyterum Lugdunensem eniXe commendant f Te per omnia ac perpetuo optamus in Deo Calere, pater Eleuthere. Has litteras ut ad te perferret fra-t, Zm ct collegam nostrum Irenaeum hortati simus . si diem quidem tit commendatum habeas rogamus, utpote aemulatorem Testamenti Christi . Suod si nobis edimpertum esset, locum cuiquam conferre justitiam , eum tamquam Presbrerum fecisa hune enim gradum obtinet tibi imprimis commendassemus. ) nemo est, qui non videat, ex eo epistolae , quod tantum superest, fragmento Martyriorum longinquorum notitiam , & Actorum transmissionem ad Romanum Pontificem sussicienter non esse probatas . et Cardinalis Baronius ad annum Gristi 166. duas recitat epistolas Pii Papae I. ad Iustum Episcopum Viennensem datas, in quarum altera haec leguntur : Attalus episolas Isartyrum portans ad nos venit, gavdium nobis tuaestimabile faciens de triumpho eorum . Ehιi dixit nobis . S. Verum , collegamus uni, victorem de mundi Principe triumphasse Cura autem sanctorum. Iartvrum corpora sicut membra Tei, quemadmodum eura Dertini Apsoli se
phanum Martyria sancta Spiritu Sancto proba Fratres nostri, quos per Attalum recognosces , de Drauni sevitia jam liberati, requiescunt in Domino . Presbyter Tasor Titulum condidit , ct digne in Domino obiit. Ex his commercia apparent mutua litterarum inter Ecclesias de Martyribus jam probatis , Ac illae praesertim ad Romanum Pontificem perscribi solitae : illudque potissime observandum est, prudentissimum Pontificem sapienter m nuis e , vera & sancta Martyria esse diligenter discernenda a falsis, & mature probanda ad regulas a Spiritu Sancto traditas: Martyria sancta Spiritu Sancto proba. Sunt quibus Pii epistolae , de quibus agitur, suspectae sunt, ct hi praecipue sunt Tillemontius in notis ad vitam S. Pii I. 8c Petrus Co stant rem. I. epsolarum Τ anorum Pontificum in appendice pag. I9. Sed quae ab eis opponuntur, levia sunt, uti legenti patebit. & epistolarum linceritatem Cardinales Baronius & Bona libenter admittunt. 8 Succedunt validissimae pro assiimpto argumento conjecturae, nec positiva desunt cetera pro eo adstruendo fundamenta . Porro si a nobis demonstrabitur , ab Ecclesia Romana . & a summis Pontificibus admonitas fuisse ceteras sibi subditas Ecclesias de pretiosa morte illorum , qui in Urbe sanguinem pro Christo sundebant; unusquisque sanae mentis admittere debebit , ceteras in seriores Ecclesias, Romanam , summumque Pontificem certiorem reddidisse de illis, qui apud ipsas Martyres moriebantur . Porro id plenissime demonstratur ex Actis S. Ignatii Μartyris , quae inter sincerata selecta Acta Martyrum recensentur a Ruinari pag. I9. num 6. MO
tuus ille est Martyrio coronatus in Urbe; & Actorum scriptores, qui Martyrii fuerunt spectatores horum nos ipsispectatores facti) cuncta, qu contigerant, exposuerunt; & vel ab illis, qui socii fuerant, vel ab Ecclesia Diuitigod by Corale
104쪽
ET BEATOR. CANONI Zi LIB. I. CAP. IV. 3Ielesia Romana tuti bene ponderat Bencinus de litteris encyclicis dissertat. a. cap. 3. g. a. num. 8.) ceteris Ecclesiis denuntiata sunt: Ῥαbisque di m , ct tempus indicavimus , ut tempore ejus Martyrii convenientes, Athleta , Orgenerose Chrisi Maruri communicemus . Succedit epistola 3. S. Cypriani in qua respondet Presbyteris & Diaconis Romae consistentibus . qui de Martyrio S. Fabiani ad eum litteras dederant: Cum de excessu boni Viri eo
I a mei rumor apud nos incertus esset, fratres cari mi, s opinio dubra nutaret , accepi a vobis litteras ad me missas per crementium Hypodiaconum , quibus
pIenissime de IIoriose ejus exitu instruerer . Alia quoque se offert ejusdem Sarii hi Epistola Sa. in qua ad Successum scribens notum facit, Xγstum Pontificem Martyrio fiusse coronatum : Xasum autem in coemiterio animadversummatis octavo iduum Augusarum die. Id factum est , postquam nuntius de Mus Martyrio venit ab Urbe , teste Pontio in vita memorati S. Cyprianinum. I 4. Iam de XVa bouo ct pacifico Pasore , ae propterea beati mo Marure
9 Confirmantur hucusque adducta ex eo , quod ab exteris scriptoribus celebrata legimus Martyria eorum , qui in Urbe occubuerant, & ab
exteris monumentis propagatum extra Urbem eorum cultum deprehendimus : quod absque dubio patefacit delatam ad remotas etiam regiones praedictorum Martyriorum authenticam ab Urbe notitiam . S. Felicitas una cum septem filiis . Jc s. Iustinus Martyrio in Urbe coronati sunt seculo Ecclesiae secundo: praedi et e autem S. Felicitatis nedum mentio habetur in Martyrologio nomine Hieronymi vulgato, sed etiam in antiquissimis litaniis Anglicanis inter vetera analecta Mabillonii pag. 68. Sanctique Iustini Martyrium laudibus ornaverunt eodem , quo mortuus est , saeculo secundo Tatianus Assyrius in Oratione contra graecos pos opera S. DJηi, & S. Irenaeus Lugdunensis Episcopus lib. I. contra hereses cap. 3I. ; ineunte saeculo tertio Tertullianus in libro adυersus Valentinianos ; saeculo quarto Eusebius
Caesariensis Episcopus lib. . his. Eccles cap. I 6. S. Epiphanius haeres 46. ; dc exeunte saeculo quarto S. Hieronymus in catalogo sciriptorum Ecclesiasicorum. Io Sancti Laurentius, & Hippolytus saeculo tertio pro Christi Fide gloriosam mortem in Urbe subierunt; & certamen S. Laurentii cecinit Aurelius Clemens Prudentius scriptor saeculi quarti , & illud quoque laudibus prosecutus est S. Augustinus eodem saeculo in sermonibus 3o a. est tribus sequentibus ; & saeculo quinto Fortunatus Pictaviensis lib. p. poemate I meminit basilicarum in Galliis Deo optimo Maximo nomine S. Laurentii consecratarum , & eodem saeculo quinto S. Maximus Episcopus Taurinensis gloriosam s. Laurentii mortem debitis extulit praeconiis in tribus homi- Iiis editis tu biblioth. PP. torn. 6. sicque S. Hippolutus Miles inter alios San- stos recensetur in Kalendario Carthaginiensi , quod est saeculi quinti . &quod editum suit a Mabillonio tom. 3. veterum analectorum οῦ & S. Gregorius
Turonensis scriptor saeculi sexti de hujus S. Hippolyti cultu loquitur Iib. I. bis. cap. 28. Prudentius , qui sub Theodosio juniore floruit, Id. a. hlymn. I r. Hippo-
105쪽
32 DE sERVORUM DEI BEATIFICATIONE
Hippolytum Martyrem Portuensem carminibus suis celebravit, cujus eremeterium in agro Verano situm aetate sua summopere venerabantur Romani , exterique. Cardinalis Baronius prudentio vitio vertit, quod tres Hippolytos in unum confuderit. Episcopum videlicet Portu ensem , M litem sub Valeriano passum , & demum Hippolytum Presbyterum Anti chenum . prius Novati discipulum , postea gloriosum Christi Martyrem sub Decio . Theodoricus vero Ruinartius, Sebastianus Tillemontius . R migius Ceillierius. & alii contrariam prorsus tuentur sententiam , dc Prudentium ab hoc confusionis vitio vindicare conantur, dum unicum Hippolytum Presbyterum ab ipso laudatum dicunt, qui Novatianorum sectae laqueis quondam irretitus, post eorum haeresim riuratam, Martyrii palmam in Portu Romano adeptus est; re demum Fronto Ducaeus mediam inter hos secutus est sententiam, dum Hippolytum Episcopum Por- mensem a Prudentio carmine laudatum censuit, quem Novati erroribus captum , & ante Martyrii coronam exsolutum tradidit. Dum haec seriabimus, typis Romanis editur erudita dissertatio de Portuenti Sede S. Hi polyti Episcopi & Martyris, in qua evincitur. Episcopum Portuensem, quem Prudentius elegantissimo carmine laudavit, Hus urbis prope Romam Episcopum suisse. II S. Agnes in Urbe mortem pro Christo pasta est, & nedum ejus nomen in citato talendario Carthaginiensi repostum est verum etiam ante tempus dicti Kalendarii S. Augustinus serm. a 3. G serm. 274. ejusdem Sanetae Martyrium celebravit, & Sulpitius Severus in vita S. Martini testatus est, ab eo memoriam hujus gloriose Virginis cultam fuisse, & m moratus Aurelius Clemens Prudentius hono I . de coronis sanctitatem tantae Virginis carminibus illustravit . I a Conjecturis, & praesumptionibus positiva succedunt argumenta quorum primum desumitur ex Aetis S. Vigilii Episcopi Tridentini , &Μartyris , qui saeculo quarto mortuus est, apud Bollandianos ad diem a6. Junii cap. a. num. II. Conscripta sunt autem gesta beati Viri ab his qui Martyrio ejus interfuerunt; gratiaque roborationis, ut mos erat, Papa Romano transmiserunt, ut sacris Martyrum memorialibus insererentur : qua suscepta venerabilis Episcopus lasolicus , omnia digna memoria subscribens adjudicavit. In fine a tem Achorum habentur haec verba: Passus est tandem T. Vigilius Trident Hie civitatis Episcopus, Marur gloriosus, Theodosii θ I sonorii Augustorum regnantium tempore, Stilicone Onsule urbis Roma, nec non Hormisia Papa Sedis Apost Iica. Codex ab obrechto Argentoratensis urbis generali Advocato commodatus suit erudito viro Ioanni Mabillonio , qui eum censuit bonae notae , dc annos septingentos superare ; apographum quoque a Mabillonio communicatum suit saepe memorato Justo Fontanino Archiepiscopo Ancyrano , ut ipse testatur in praefatione ad noυum codicem Canonieationum ; & QK illo codice clarissime insertur , non solum notitiam Martyrii accepti,
sed etiam Acta ipsa Martyrii S. Vigilii tuisse ad Romanum Pontificem
106쪽
ET BEATOR. CANONIZ. LIB. I. CAP. IV. 33
transmissa , ut examinarentur ; & cultus approbaretur. Examen desumitur ex verbis qua suscepta venerabilis Episcopus Apostolicus , omnia digna memoria subseribens ad iudicavit; & petita cultus approbatio ex aliis colligitur verbis, ut sacris Martyrum memorialibus insererentur . Cum autem haec Act,rtim transmissio ad Romanum Pontificem saeta sit, antiquioris consuetudinis inhaerendo vestigiis, quemadmodum Praeseserunt verba Actorum , ut mos erat; certum ex his esse videtur , tam iaculo quinto, quam aliis praecedentibus transmissa suisse ad Romanum Pontificem Acta Martyrum .
ut, praevio examine, cultus in eorum honorem Vel introduceretur , vel,
si jam auctoritate Episcopali esset introductus, Apostolicae Sedis approbatione roboraretur. De his Actis S. Vigilii legi potest Mabillonius in
praefatione ad saeculum quintum Ord. S. Bened. y . 6. num. 93. & legi etiam potest supra citatus Iustus Fontaninus in allegata praefatione ; nec ulla de eorum sinceritate quaestio movetur a Baillet in praefatione ad vitas Sanctorum si . . ubi de eis loquitur. I 3 Secundum deducitur argumentum ex petitione Eulogii Alexandrini facta S. Gregorio Magno, videlicet saeculo Ecclesiae sexto . Petierat . Eulogius a S. Gregorio cunctorum Martyrum gesta , quae piae memor in Constantini temporibus ab Eusebio Caesariensi collecta erant. Pontifex Gregorius respondit, se in Romanis bibliothecis petitum opus Eusebii inquisivisse , nec invenisse . & innuit epist. a 9. Iib. 8. indict. I. quid haberet, quod cxhibere posIet, nisi existimaret ab Eulogio jam haberi : Nos autem pene omnium I rurvin distinetis per dies sutilos passonibus collecta in uno codice nomina habemus , atque quotidianis diebus in eorum veneratione . Missarum solemnia agimus; non tamen in eodem volumine quis , qualiter sit passus , indicatur , sed tantummodo nomen , Iocus , ct dies silanis ponitur : unde fit, urmi Iti ex diverss terris , atque provinciis per dies , ut praedixi, singulos cognoscantur Martyrio coronati, sed hae habere vos beati mos eredimus . Putarunt
nonnulli, Eusebium nil aliud de Martyribus scripsisse , quam quod in historia prostat; sed falluntur, cum collectionem de Martyribus separatim ab
historia composuerit, in qua non nomen tantum , locus, &dies passionis indicabantur . sed Aeta, locus, dies, integrum certamen , & alia ad Martyris & Martyrii notitiam pertinentia continebantur ; ut solide ostem dit Florentinius in admonit. 3. de tertistioris Martyret ii vulgandi proposito. Vossius in appendice ad lib. a. cap. 1 . de historicis Graecis memoratum Eusebii librum latitare censuit in Elcuriali S. Laurentii bibliotheca; sed er ditus Holstentus oculatus testis in epistola ad agnum Ducem Etruriae tellatus est, in ea bibliotheca antiquissimum & pulcherrimum exemplar reperiri historiae Ecclesiasticae Eusebii, & fragmentum historiae de Martyribus Palaestinae , quod ab Hispanis aliquando habitum fuit pro illo libro ,
quem de Martyribus seorsum a se scriptum . non uno loco fatetur Eus bius. Historia de Marturibus Palaestinae edita est apud Ruinari in Actis
Martyrum sinceris ct selectis ; sed aliud opus Eusebianum, quod tempore
107쪽
S. Gregorii Magni non inveniebatur, usque adhuc inventum non est. V runtamen , cum ex allegata S. Gregorii epistola deprehendatur, omnium pene Martyrum nomina in uno codice suisse collecta, & codicem in Eeclesia Roman1 asservatum fuisse, satis hoc superque esse videtur, ut ab
aliis Ecclesiis & ab aliis Episcopis delata ad eam censenda sit notitia eorum, qui in suis dioecesibus moriebantur pro Christo per Actorum, vel au--enticae saltem epistolae transmissionem , ut Apostolico munimine cultus
eorum introduceretur, aut introductus confirmaretur .
14 Quod si adversus hucusque adducta aliquis audacter opponeret ,
narrata per S. Gregorium Magnum de codice , in quo omnium pene Martyrum nomina continerentur, & de quotidiana eorum memoria in sacrificio Misse , non bene cohaerere cum Kalendario Bucheriano, quod ad tempora Papae Liberii, idest ad medium saeculum quartum refertur, in quo paucorum Martyrum nomina continentur; sciat, D v vellum heterodoxum ab istiusmodi Kalendariis argumentum deduxisse pro adstruenda somniata Martyrum paucitate. Praeterquamquod autem magna nostr . rum Martyrum multitudo satis aperte demonstratur auctoritate Eusebii l. 8. e. 6. qui loquens de persecutione Diocletiani, ait: Cum innumerabilis ubique hominum mul; itudo custata manciparetur , ct carcere. olim homicidis , G sepulcrorum expilatoribus a utati, tune Episcopis, Presbteris , Diaconis , Lemribus , atque Exorcisis complerentur , adeo tit iis , qui ob crimina condemnati fuerant, nullus jam locus superesset; & de gestis post secundum edictum subdit : Vix jam iniri numerus potes omnium, qui deinceps in singulis provinciis passi sunt Martyrum . ac praesertim eorum , qui per Africam , ct auritaniam , per Thebaidem , ct Dptum sunt interfecti: S. Gregorii
assertio . congestis undique per eruditos viros argumentis , ab Oppositi ne vindicatur . Legi potest egregius vir Ludovicus Antonius Muratorius
pag. 2o . tom. a. anecdor. erutorum ex bibliotheca Ambrosiana , ubi non solum
affert testimonium S. Leonis Magni, qui in serm. I. de natali ApVtilorum ait: Unde duo ista praeclara Ditini sermonis germina in quantam sobolem germ narint.beatorum millia Martyrum protestantur , qui Apostolicorum aemuli ιriumphorum urbem nostram purpuratis, o Ionge lateque rutilantibus populis ambierunt, s quasi ex multarum honore gemmarum conserta uno diademate coronarunt ; itemque S. Paulini, di Prudentii , sed etiam indicem proseri ole rum , sanctorumque Martyrum , quorum corpora S. Gregorii Magni temporibus Romae quiescebant, qui in musto Septaliano Mediolani latitabat scriptus papyro AEgyptiaco, & cujus meminerat Mabillonius in suo itinere Italico. In eo autem , quod attinet ad paucos Martyres in Kalendario Romano supra citato memoratos, a peritis viris jam adnotatum est. Kalendaria a Martyrologiis differre, cum in Martyrologiis omnium Martyrum, sed in Kalendariis eorum tantummodo Martyrum nomen indicetur , qui in ea Ecclesia particulari, ad quam pertinebat Kalendarium, annua festivitate celebrabantur . Sozomenus lib. s. cap. 3. scribens de
108쪽
ET BEI TOR. CANONI Z. LIB. I. CAP. IV. 3 3
Gaeta , & Constantia Palaestinae civitatibus , viginti tantum stadiis inter se dissitis, & communem rempublicam habentibus , inquit : Utraque
enim suum seorsum habet Episcopum , suum Clerum , dies item fesos Martyrum
suorum , & commemorationes Episcoporum, qui ipsis praefuerunt. Rursus Kalendarii Mabilloniani titulus haec habet: Hic eontinentur dies natesitiorum Martyrum, ct depstiones Episcoporum , quorum Ecclesia Carthaginensis anniversaria eelebrat. Differentiam denique inter Martyrologia , & Kalendaria late exponit Pagi senior ad annum Christ 64. num. 6. Verum hae RaIm-daria longe a Martyrologiis disserunt; singula enim Ecclesia, ut dixi. sua habuere Kalendaria , in quibus digesa erant nomina Episcoporum , ct Martyrum.
diesque notati, quibus memoria eonum aunitersario cultu celebraretur; Martyr
Ium vero non unius lici propria, sed totius Ecclesiae fuere communia, quippe qua totius orbis Marures , Confessoresque generaliter continerent; ct in Kalendariis quidem nomen urbis nunquam adscribitur , eum in usum duntaxat unius Ecclesia comparatasnt; at in Martyroloeio nomina sngularum urbium , ct oppidorum adscribtιntvr, propterea quod ad usum totius Ecclesia insiturum es . Addit Ruinari in praefatione generali in Acta Martyrum si. a. num. II. memoratum Kalendarium Bucherianum ad solam Ecclesiam Romanam spectasse, & ad ejus festivitates, & aliquorum etiam Martyrum nomina in eo desiderari, qui Martyrium in Urbe receperant; quod contigisse putat aut propter e
rum multitudinem , aut quia eorum nomina ignorabantur: Tucherianum
quippe ita Romana Ecclesiae proprium fuit, ut, cum S. Cypriani nomen profert, satim subjiciat Iocum , ubi Roma ejus fessistas celebretur, Roma celebratur in Callisi ; tinde liquet, de iis tantummodo Martyribus in re agi, quorum fessuratas in aliquibus Urbis titulis , aut ecclesis talebatur; Et num. I 8. Porro adeo externarum regionum Martyres in ejusmodi fasis locum non habebant, ut aliquor etiam ex iis ipsis , qui in easem urbe, tibi haec confecta sunt, Martyrium compleυerant , desiderarentur ; quod Ob ingentem eorum multitudinem evenisse arbitramur , aut certe quod ob persecutionis fervorem plerorumque Martyrum nomina , aut septilara tunc ignorarentur . Unde merito vir Θoetus Pater Ioseph
Augustinus Ors in sua dissert. apes . adversus Samuelem Basinagium pro SS. Perpetua, Felicitate, & Sociis Martyribus gloriatur, solis illis, &Cypriano ex Martyribus exteris locum datum suisIe in Kalendario Bucheriano : In antiqui mis Kalendariis suos duntaxat, paucis exceptis . aut finitimarum provinciartim unaquaque Ecelsa Martyres exhibet; & paulo inferius: Sed, ut ad Perpetuam, O Felicitatem rediamus , quisquam ne ibit inficias. dandum id esse earum fama , atque celebritati, quia sua eum Cypriano ex Asticanis . immo ct aliarum provinciarum Martyribus in Romano Kalendario Iocum habuerint priscis illis temporibus , quibus unaquaeque Ecclesia fuit eontenta Mamuribus , exlearum Martyrum solemnitates non nis rarissmas adsciscebat 3 Qu circa , si Bucherianum Kalendarium eorum tantum Martyrum nomina exhibet, quorum sestivitas annua celebritate in aliquibus Urbis titulis , aut ecclesiis colebatur, bene cohaerere potest cum assertione Magni Gr
109쪽
ρ 6 DE sERVORUM DEI BEATIFICATIONE i
gorii de eodice, in quo omnium sere Martyrum nomina continebantur ,& quorum quotidiana fiebat in Missa commemoratio . De hac commemoratione loquitur S. Augustinus serm. Is 9. alias I . de verbis A soli ubi ait eap. I. rom. s. Habet Ecclesiasica disciplina , quod Fidelis noeterunt, cum Mart
res eo loco recitantur ad altare Dei, tibi non pro ipsis oretur : pro ceteris autem commemoratis defunctis oratur . Injuria es enim pro Martyre orare , cujus nos debemus orationibus commendari . Particulares autem Martyrum sestivitates,& annuae solemnitates ultra Mista celebrationem multa alia complecte-hantur , recitationem videlicet passionis , uti supra visum est , & hymn Tum , psalmorumque cantum . Alia item plura peragebantur, de quibus in hujus operis decursu habebitur sermo . I s Pro comprobanda Actorum transmissione ad summum Pontificem.
ut cultus in honorem Martyrum aut introduceretur, aut introductus confirmaretur , ponderatione digna videntur ea , quae habentur apud S. Gregorium Turonensem , qui obiisse dicitur anno s9ς. lib. I. de gloria Martγ-rum cap. ς I. pag. 78 a. , ct cap. 64. pag. 79 . S. Benignus, cujus se-stum celebratur die prima Novembris , discipulus fuit S. Polycarpi.& Μartyrio coronatus est sub Marco Aurelio taculo Ecclesia secundo.
Describitur a S. Gregorio Turonensi in allegato cap. ς I. Cultus , qui S. Benigno exhibebatur. In eodem capite refertur, S. Gregorium Episcopum Lingonensem . qui eodem taculo sexto floruit, cum nonnullis interfuerit
Conciliis dicto taculo habitis, basilicam in ejus honorem aedificasse s de qua in spicilegis Acheriano pag. 3 s 3. ὶ sed tantum , postquam Acta passionis1uerant ex Italia allata , & S. Benigni intercessione Deus nova miracula patraverat: Post paucos autem annos ab euntibus in Italiam passionis ejus hist riam adlatam beatus Confessor accepit , sed ct deinceps S. Martyr multis se vim tutibus manifestavit in popuIis ; nec moratus, super cryptam illam basilicam magnam jusset aedificari. De cujus veritate saeti nemo est qui dubitet, cum tota controversa in hoc sita sit, an Acta, quae nunc supersunt, ea sint, quae ex Italia ad sanctum Episcopum Lingonensem delata sunt, non autem , an in substantialibus fide digna sint; Tillemoni tom. 3. monument. FccIes in not. ad vitam S. Benigni, nota prima , Baillet in notis eriticis ad eamdem Tilam num. 3. Pro hoc eodem assiimpto considerari possent narrata ab eodem S. Gregorio Turonensi in hi ria Francorum lib. Io. cap. 3I. num . . de S. Briccio Episcopo Turonensi, quem nonnulli docent Romam venisse, ut sibi potestas fieret aedificandi basilicam super corpus S. Martini. Sed hoC mittamus, cum Gregorius nihil aliud reserat, quam a Briccio Roma reduce aedificatam suisse ecesesiam super corpus S. Martini Briccurer vero septem apud Papam urbis annis degens , idoneus inventus a crimine ad urbem suam redire jussus es.
Hic aedificavis basilicam paretilam super corpus T. Martini. Facto S. Benigni aliud simile sectum habetur S. Patrocli Martyris, de quo inm S. Gregorius Turonensis lib. I. de gloria . Martyrum citato cap. 64. De tempore passi nis hujus Sancti incertum est Eruditorum judicium, cum nonnulli eam
110쪽
reserant ad annum a sq. nonnulli ad annum a73. & alii ad quartum Ecclesiae saeculum . Probabiliter existimari potest, ea , quae infra narrabuntur , contigisse anno ς 39. quo Theudebertus, seu Theodebertus Gallorum Rex in Italiam venit, uti narrat idem S. Gregorius Turonensis his. Francorum Itb. 3. cap. 32. pag. I 33. Id autem , quod contigit, est, noluisse Episcopum fidem adhibere Clerico multa de S. Patrocli passione ex quadam historia narranti ,& dictis tantum assensum praestitisse, cum historia passionis ad se fuisset ab Italia delata, quae consormis erat historiae penes Clericum extilenti, aedificatamque statim suisse ecclesiam super ejus corpus, & s stum per singulos annos celebratum : At ille non credens, nisi coirmium Uimans , casum . increpatum Clericum abscedere jubet, dicens: Te hac juxta πο- tum tuum dictasse manifessim es; nam nunquam ea cum ulli homine reperisti. P0ὶ multrim vero tempus , ut viritu Martyris non esset Occulta , abiit exercitus
in Italiam , est detulitpassionis hujus hisoriam , sicut a Clerico tenebatur scri ta:
tune confusus valde Episcopus cognovit vera esse , qua a Clerico dicebantur, pUulus autem ex hoe magis honorare coepit Martyrem , conseructaque super eum ba lica , festivitatem ejus per singulos annos devote e celebrat. S. Patrocli sestum Celebratur die a I. Ianuarii, ejusque nomen praedicta die memoratur in Martyrologio Romano; Cardinalis autem Baronius in notis ex S. Gregorio Turonensi narrat, & admittit ea, quae supra dicta sunt. Et quamvis Baillet tu vita S. Patrocli audacter asserat, tam Episcopum Lingonensem , quam Gregorium Turonensem a Clerico suisse deceptos, utpote qui nedum primam S. Patrocli, sed etiam secundam pro adstruendo S. Patrocli cultu composuit, aut componi curavit historiam ; nemo tamen cordatus pote rit huic audacissimo& recentissimo dicto assensum praestare, contempta antiquorum & sanctorum virorum auctoritate, quae historiarum praedictarum somniatae confictioni adversatur.
Te Confessoribus, ct eorum Cultu . I Onsessorum nomine, juxta ptaesentem loquendi modum , uti supra visum est, comprehenduntur illi, qui post virtutum h
roicarum exercitium, in pace mortui sunt, morte eis a Tyranno nullatenus inflicta . Sumpto itaque Consessorum nomine hoc modo, de eis , & de eorum Cultu agitur in praesenti. a Certum esse videtur, primis etiam Ecclesiae seculis multa cum laude de illis Patres locutos suisse . Inquit etenim S. Cuprianus in libro de eteIO, est liυore col. so9. Non enim Christiani hominis corona una est, qua tempore pem secvtionis accipitur : habet est pax coronas Das , quibus de varia est multiplici congressone victores . prostrato est subacto adtersario , coronantur . Libidinem subegisse , Continentia palma est. Contra iram, contra injuriam repugnasse , corona Patientia