Opus theologicum dogmaticomorale de regulis, ac principiis inquirendae veritatis ad moralium quaestionum resolutiones, quae obligationes, vel exemptiones respiciunt, ordinatis in duos tomos, seu partes distributum, locurum, et materiarum indicibus lo

발행: 1787년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

p piscopi . aut confessarii praecepto ieiunium, aliudve opus; & ille unus jejunans, aliudve

opus servans, non posset, posset autem non jejunaus, aliudve OpuS non servans, externa hominis bona in altero conservare , vel acquirere ; tunc ad externa hominis bona in altero conservanda , vel acquirenda, secundum se in illo uno in alterius favorem ab hujusmodi jejunio,

aliove opere non oriretur exemptio .

CXXXVII. Quod si externa illa bona adeo

necessaria alteri essent, ut ex eorum iactura a sui conditione, aut statu , vel dignitate decideret; & ille unus non ieiunans, aliudve opus non servans, illorum privationem , seu amissionem impedire in altero posset, quod ieiunans, aliudve opus servans, non posset; tunc ad externorum bonorum iacturam , in altero in sensu exposito necessariorum impediendam, ab huiusmodi ieiunio, aliove opere non secus ac in persona propria exemptio consurseret. Idemque sentire videtur Franciscus Sylvius a a. q. I T. art. di

cens : ' ecestas a jejunio exeusans est , quando alicui incumbit facere aliquod opus, cum quo jeyunare non potest, sive hoc ei incumbat ex ne-custate victum quaerendi; sive ad vitandum damnum suum , vel alienum , sive ad tuendam salutem animae, vel corporis , O sive ad illud opus

obligetur ob necestatem publicam, sive tantum ex ossicio , quod gerit. Unde si illi alteri ex honoris amissione grave incommodum , vel gravis amaritudo sustinenda immineret; & ille unus posset a tali incommodo , alteri superventuro, vel in huiusmodi ciscrimine positum per suum laborem, vel corporis fatigationem , cum ieiunio, aliove opere, etsi ab Ecclesia priecepto, servatuimpossibilem, alterum liberare, si non in ieiunii fraudem, sed ex charitate erga alterum

strictus , ad

xxterna bona , in alteis ro con ser- Vanda . ab

huiusmodi jejunio exi. mi possit,

discutitur a ac resolvitur.

Idem prosein

quitur argumentum.

582쪽

agere intenderet, posset ille unus ad id incunt.bere, licet ex tali fatigatione, seu labore solvendum ieiunium praevideret. Unde in sensu exposito , in illo uno tu alterius favorem ab illo jejunio, aliove opere, etiamsi ab Ecclesia prae .cepto , Oriretur eXemptio .

Praedicta CXXXVI v. Et licet intrinseca assignatae so- Ση lutionis ratio praeci sive a quacunque positiva lege , vel positivo praecepto, ex naturali sure petita dignoscatur , quod sicuti dictat alteri non facere, quod nobis nolimus, ita dictat debere alteri facere, quod nobis velimus; placet tamen in hujus doctrinae confirmationem Veritatis oraculum in medium afferre, qui diraritatis praxim erga proximum discipulos docens, lice loquitur: Luc. 6. v. 3I. Et prout vultis, ut fa- . ciant vobis homines ; vos facite illis similiter. Quique Mati. v. II. dixit: Nolite putare, quoniam veni solvere legem, aut prophetas: non veni solvere, jed adimplere; proximi dilectionem compendio exponens, P cepit, dicen SMati. I9. v. I9. diliges proximum tuum sicut te-imum. Si igitur ex ipsam et Ueritate regula diligendi proximum nostra dilectio eis; inde sit

quod omne, ouod nobis ad grave malum impediendum , sive avertendum licet, etiam ad illud in altero impediendum, sive avertendum, nobis licere dicendum est. Sicut igitur ad grave honoris detrimentum , in nobismetipsis impediendum, sive avertendum, liceret nobis magnum laborem , aut corporis fatigationem , aliud ve medium ad finem aptum, cum jejunio, aliove opere etsi ab Ecclesiae praecepto, servatu impossibile , adhibere ; ita etiam ad impediendum, sive avertendum ab altero grave honoris detrI- mentum, cum gravi verecundia, ac tristitia sustinendum , licite posset ille unus talem susci-

583쪽

pere laborem , corporisve fatigationem , eum je- iunio serva tu impossibilem: si illius opera ad malum illud in proximo impediendum, sive ave

tendum aptum ac necessarium medium e Xisteret.

CXXX lX. Unde si illum unum , ad jejunium, idem prose- aliudve opus ad strictum , ad grave dς tria ς Π ἰζαehium.

tum in altero impediendum, talia agere fas esset, ut ieiunandi, aliusve operis agendi impotens fieret; nisi alio modo alterius necessitati subvenire posset, nec in jejunii fraudem, sed ex charitate erga proximum onus illud susciperet, potius a ieiunio , aliove Opere , etsi praecepto , quam au illo opere suscipiendo oriretur exemptio . Quod a fortiori dicendum est , si de alterius fama, in re gravi tuenda, vel sub ea ratione, sub qua debita fuerit, instauranda ; &multo magis si de positiva infamia, in altero impedienda , vel repellenda sermo procederet. Sicuti enim ad propriam famam tuendam, vel infamiam impediendam, sive avertendam, liciis te posset ille unus media adhibere, etsi caetero. quin, illis achibitis mediis, ad jejunium , aliudve praeceptum opus servandum impotens evade rei ; ita ad alterius famam tuendam , & multo magis impediendam, vel avertendam infamiam,& ille unus adhibere poterit media, quae ad id consequendum in alterius favorem necessaria judicaverit, etsi servandi jejunium ex hoc impoteus evaderet.

CXL. Et licet charitatis ordo plus ad propriae idem ulte- personae , quam ad aliorum dilectionem obliget; 'in id tamen quoad praesens , traditam doctrinam non infringit. Charitatis enim ordo id unum quoad praesens probat, quod scilicet in concursu detrimenti proprii honoris, vel famae cum detrimento alterius honoris , vel famae; si ille unus suam, & alterius famam, sive honorem

serael

584쪽

Tenenda doctrina ulterius expli

cata conin

eluditur,

servare , vel 'instaurare non 'posset, ad suam potius famam , si vo honorem servandum , sive acquirendum, quam ad alterius incumbere debebit : nec absimiliter si propriam, & alterius infamiam impedire non pollet, suam autem poS-set, ad illam in seipso impediendam potius ,

quam ab altero teneretur avertendam. Sub eadem enim ratione , dilectionis regula quoad praelationem stat pro se ipso; in dispari autem ratione; si scilieet externi boni detrimentum in illo uno minoris momenti, ac leve esset; alteri autem maius, ct grave immineret, vel existeret ; & tunc si utrique , sibi nempe ac alteri subvenire non posset, possψt autem uni eorrem, vel sibi scilicet, vel alteri; sub inaequali incommodo, ad grave detrimentum in altero impediendum, vel avertendum potius, quam au leve incommodum a se tollendum , urgeret oliaritas. Unde leve incommodum , minusque detrimentum in seipso sustinere potius icneretur, quam a mediis, ad grave detrimentum , in altero impediendum , sive avertendum aptis , desistere . CXLI. Pro generali autem responsione quoad externa hominis bona in altero conservanda , vel acquirenda, videtur dicendum, quod , si externa illa bona in altero ne celsaria sint, nec non& per me conditioni, aut statui, vel dignitati, sive officio congrua ; tunc ad talia bona in altero conservanda, vel acquirenda, si ille unus jejunans , aliudve opus servans, non posset, pollet autem non jejunans, aliudve opus non serva S, necessaria alteri bona conservare, vel acquirere, ab huiusmodi jejunio, aliove opere , etsi ab Ecclesia praecepto, in alterius favorem in illo uno oriretur exemptio. Quod si in illo altero nec necessaria sint, nec conditioni, aut statui, vel

dignitati, aut officio congrua; & tunc ille

585쪽

unus , etsi non ieiunans, aliudve opus non servans, pollet bona illa externa in altero conservare , vel acquirere, sive eorum iacturam im pedire, ad talia tamen bona in altero conservanda, vel acquirenda, sive ad eorum jacturam impediendam, ab huiusmodi jejunio, aliove opere , ab Ecclesia praecepto, in illo uno exemptio non consurgeret . Quod si ex externorum bonorum privatione , seu amissione , sive omissione

aliud sequeretur; vel malum scilicet divini honoris laesivum ; vel supernaturalis boni, vel physici animae, corporisve mali, vel boni periculum;& tunc ad malum illud , bonumve, in proximo

impediendum , sive avertendum , ac prosequendum respective , si ille unus jejunans , aliudve opus servans, non posset, posset autem non jejunans, aliudve opus non servans, alterum adjuvare , exemptionem ab illo jejunio, aliove opere cum adiutorio, alteri prauiando, servatu impossibili, exurgere, vel non exurgere tenendum,

sicut in superioribus positionibus I. a. 3. &jn hoc eodem supplemento discussimus.. ua extra methodum, bue spectantia,

exagitanda remanent, discutiuntur, ac resolvuntAr. CXLII. Antequam autem secundam huius ope. Eorum, ris partem absolvamus, placet, de invitantibus. 'μη seu provocantibus, vel occasionem solvendi je d eutienda junium, vel aliquam eius conditionem, aliudve propon n- opus praeceptum non implendi praebentibus , aliis xης quid ciscutere; sive caeterocu in urbanitatis gratia 'P sive cauponis ossicio, sive famulatus, ac dependentiae ratione, sive ob aliud l

586쪽

36o Quaestionis CXLIII. Et sane quoad invitantes, quaestionis

id uri an st tum aperit Caetanus , 22. q. Iq7. art. q. res ad ope- in fine dicens: Hic non vertitur in quaestionem .ris praecepti an peccent illi, qui directe ad solvendum jejunium traΠSgrς invitant, aut ministrant i quia horum peccatum Caecino manifestum, secut Inoi tantιum,aut cooperantium aperitur. ad furtum , O alia mala: nee etiam est qMestio , peccent illi,s praejumentes quemlibet salutis sua memorem ,-nescientes potentiam, vel impo.

tentiam privilegiaque hominum , simplici corde

invitant ad comedendum pro urbanitate, aut II 3. vitalitate oec. vel petentibus cibos min frante quoniam horum excuJatio est manifesta ex eo, quod non tenentur scrutari potentiam , conscientiam proximi. Sed quaestio est de ministrantibus,

invitantibus ad comedendum, potentes, ' nolentes

jejunare absque privilegio , ut communiter creditur . Et est sermo de comestione, si bat, Iolateret jejunium, Dra de coena pogi sumptum prandium, zael comestione Iummo mirae, hujusmodi.

Suam autem mentem quoad praxim explicans, sic prosequitur : Invitantes autem ad comedendum, aut credunt invitationem suam fore illis occasionem exequendi violationem jejunii, quam non exeque

rentur forte inisi invitati, quamvis parati sint ad

non jejunandum: O tunc non excusantur: quoniam non licet etiam paratos ad malum , inducere ad ιllius executionem. CXLIV. Non autem in omnibus recte procedere videtur Caetanus in eo , quod sequitur, nec omnino cum eo, quod praemisit, concordare pergit autem sic: Si autem omnino coenaturi sunt, O ego invito eos ad mecum coenandum , non Invito

eos, nisi ad locum, O societatem caena, Vel mini, stro illis cibos. Licet enim praeci sive a mea in yltatione , omnia indicia habeam , illos jejunium omnino soluturos, non proinde tamen mihi li

Quoad sequentia non recte Procedere videtur Caelauus

587쪽

eere dicendum est ad scit vendum ieiunium pa-',atis commodum ac media miniitrare; sicut omnino paratis malum facere , sive ad duellum convenire , non polsum ego locum illis praebere, dicens: non invito eos nisi ad locum; et si caeteroquin non ad me , sed ad alios divertentes, malum patraturos certissime praeviderem . Unde falsum videtur , quod concludit, absolute dicens: Ex nullo autem horum apparet peccatum aliquod; O propterea excusantur; sicut etiam holpites cae- naturos invitant, ut in suo hospitio magis quam

in alio coeuent.

CXLV. Cum Caetano ferme idem sentit Na- Cum Cae-varrus in suo manuali cap. a I. n. 24. dicens ix Ποα uarto peccat, quι ad cαnam invitat eum, qμem l Iaxartus.

nescit non esse a jejunio exemptum, εν probabiliter credit, aut dubitat, ob illam inviitationem jejunium Iracturum, quod alias servaturus esset, quia dat causam propinquam peccandi mortaliter secundum Cael. 22. q. 1 7. art. q. dicentem i hoc non procedere in eo , qui scit invitatum alibi esse coe naturum , quam limitationem tenuimus primum hic , O postea contrarium in quadam additione .ulgari lingua 1 cripta per multas rationes; nunc vero alta mente re perpensa, credimus posse Ialvari eam fecundum mentem ejus in eo , qui ex causa justa invitat paratum coeuare, puta, urbanitatis, Vel amica hospitalitatis ad coenandum secum , in υquantum coena est actus susentandi naturam, de se bonus, vel inesserens, nullatenus consentien

do in eum, quatenus est fractio jejunii. Nescio autem quare dili inctionem illam pure metaphysi.

cam, ac theoreticam esse tantus vir ignorave rit Martinus.. CXLVI. Ad suam autem tuendam mentem N Varri . non pauca cum plausu adducit in suo manuali Ioc. cli. n. 2 F. dicens ἔ credιmuI enιm ιιcere ιn' roborata N n vii, dignoscitur

588쪽

36apitare, O provocare justa de causa alium ad

aliquem actum suo genere bonum, vel indisseren- 'tem , nullatenus consentiendo in eum , quatenus sit male, vel est malus. Tum quia deus ipse in- ωitat , immo ad agendum aliqua , qua sunt peccata, quatenus sunt entia ;Hquatenus sunt talia , eo , omnia facta sunt . Tum quia licet gaudere de eo , est peccatum, alia ratione, quam quia est tale. De occisione autem

chrisi gaudemus, qua parte est nostra redemptio, dolemus, qua parte fuit gravissimum peccatum juxta illud : aritio dijplicuit, passio grata fuit. Et de occisione Ἱranni gaudemus, Drte est liberatio populi, licet alia ratione sit peccatum . quia licet egenti mutuum petere simpliciter ab usurario , qui scitur non esse mercalurus sine uris immo O accipere sub eis , non consentiendo

in dationem , quatenus est mala. Tum quia licet parochiano petere, accipere a suo Parocho sacramenta, in quibus dandis ille peccat, O cre- ditur peccare. Tum quia licet locare meretrici domum , in qua creditur meretricaturam , sitam in ea parte urbis, in qua meretricari permittitur . . quia licet vendere, dare peccatoribus non excommunicatis necessaria , uti illa ad fu-'stentationem , licet illa directa ad peccandum, ut ipsi dicunt, sit peccatum . . . Immo σ Oportere id facere etiam excommunicatis, extreme egenti

bus , immo σ infidelibus volentibus infideliter

vivere jecundum omnes .... Tum quia licet Petere a Gentili, Iudao, vel Saraceno, ut confirmet juramento contractum , licet sciatur, vel credatur superstitiose, cum peccato juraturus. . . Tum quia beatus Laurentius dixit Decio Oranno i assa.

tum est jam , versa , O manduca; cum tamen illa versio et et peccatum ex parte assantis . Et multi martyras provocarunt Urannos ad sui occisione=n, qua

m Ciuitia o Goosis

589쪽

quae . tamen ex parte eorum erat peccatum. Suinis S. Andreas Apostolus pro*ocavit ad sui cruci ionem , O ejus protractionem , resistendo, ne

deponeretur, cit=n tamen utraque , tam cruci io,

ejus protractio esset gravde peccatum. rationibus in contrarium adductis responderi potes eas procedere in eo, qui sene justu causa invitat, vel co entit actui coenandi, Vel cum causa, qaatenus es peccatum, vel est causa, ob quam jejunium illius diei frangitur. XLVll. haae autem, & similia videtur

pro generali responsione dicendum , non apposite aptari, quae ad suam tuendam opinionem coacervat Navarrus. Et primo quidem falsum est, quod deus ine invitat ,-juvat oec. Deus enim proprie non invitat ad actum , qui eX parte creaturae sit malus, sed tantum ut physica universalis causa ad illum concurrit sub ratione physica tantum, minime vero sub ratione malitiae. Unde licet deu physico tantum concursu manum Cain ad innocentem Abel interficiendum moverit, non tamen ad occisionem invitavit; in casu autem nostro non physico quidem concursu, sed morali ad ieiunii solutionem. invitans concurrit. CXLVIu. N ec secundo de gaudio, vel dolore de Christi passione , ac morte exemplum adducit apposite. Licet enim verum sit posse nos gaudere de morte Christi, quatenus nostrae redemptionis caulsa ex illit, dolere autem , quatenus gravissimum peccatum fuit; sive tamen per gaudium , sive per dolorem in sensu exposito , per nos non flat, ut crucifigatur , seu crucifixus fuerit Christus . Nisi igitur fateatur Navarrus licite potuisse nos, ad Christum crucifigendum paratos , ad inferendam illi mortem invitare , non quatenus peccatum est, ut ipsius mei Navarri verbis in. sistam, sed quatenus illa actio , Christo mortem N ii a in.

Quae a Nais

Varro ad suam tuendam opi-nIonem coacervav-tur . Per

singula di

cutiuntur. El. I.

Relate ad deum , qui per solum

concursum peccati cauissa reVera non est .

Confutatur Navarrus

ium , &dolorem de

Christi pas

sione, vel de tyranni

morte a

590쪽

inferens , redemptionis medium esset, non appo. ii re tale exemplum adduceret; quod certe non fateretur : Sicut quoad praesens contingit inui. tantes enim ad ieiunium solvenduna non praecise de amicitia, & urbanitate gaudent, Vel de peccato dolent , sed absolute ad id , quod illi non licet, cum gaudio inducunt. Idem de gaudio, ac dolore de occisione tyranni cicendum est. Non enim de tyranni occulone gaudentes, vel dolentes respective, alios invitamus ad illius occisionem, sicut ad peccatum invitant, qui ad jejunii solutionem invitant, ac provocant. Εε III. CXLlX. Neque tertio appossite loquitur Na. Confutatur varrus quoad uturam . Licet enim aliqui sentiant, licere egenti uturam reddere petenti , id tamen tam . proprie non ell provocare , vel ad usuram invitare, sed potius pati ob aliquod bonum, ad propriam scilicet miseriam sublevandam , iuxta Angelicum , 22. q. 78. art. q. c. qui ibidem aliud in luper adducit e Xemplum , dicens , licere nempe ei, qui incidit in latrones, manifesare bona , qua haἷet , quae, latrones peccant, diripiendo , ad hoc, quod non occidatur , secus vero si aciuturas exigendas , vel ad latrocinia perpetranda provocarct, invitaret, vel incitaret indigens. Non quatenus ignoramus aliquos non dissimile quid sentire ; sed quatenus malum cum sit, alium ad peccatum invitare; inde malum omnino esse usuram reddere , nisi ob indigentiae caussam cum sanioribus theologis, ac divo Thoma kntimus , loc. cit. dicente : ullo modo licet inducere aliquem ad mutuandum sub ηuris; licet tamen ab eo, qui hoc paratus est facere, O usuras exerincet , mutuum accipere ab Uuris propter aliquod bonum , quod est jubventio Juae nece atis , vel alterius. Quod sane, ii recte perpendatur, noripli provosare , scu invitare ad usuras . Qua autem

SEARCH

MENU NAVIGATION