Opus theologicum dogmaticomorale de regulis, ac principiis inquirendae veritatis ad moralium quaestionum resolutiones, quae obligationes, vel exemptiones respiciunt, ordinatis in duos tomos, seu partes distributum, locurum, et materiarum indicibus lo

발행: 1787년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

e retionem sic pergIt: In his autem spiritualibus bonis etiam praeceptis , quae non sunt de necessitate salutis , videtur distinguendum . iauia scandalum, quod ex eis oritur, quandoque ex malitia procedit, cum scilicet aliqui volunt impedire hujusmodi spirituali a bona , Icandala concitando et oe hoe ess. scandalum pharisaeorum , qui de doctrina domini

scandalizab. ιntur et quod es e contemnendum , domiκus docet.

CXXI. Quod si de bonis operibus ad salutem

non necessariis, non pharisaicum , Vel ex malisia, AristEllao 'sea ex infirmitate , vel ignorantia scandalum Ori- argumen-retur, quoad hoc non secus ac supra diximus, tum . sic docet, & confirmat Angelicus, loc. cit. dicensi

Ireandoque vero scandalum procedit ex infirmitate , vel ignorantia et in hujusmodi est scandalum pusillorum; propter quod sunt spiritualia bona vel

occulιanda , vel seetiam interdum disterenda , ubi periculum non imminet, quousque reddita ratione,

hujusmodi scandalum cesai: Si autem post redditam rationem Dujusmodi I candalum duret, jam videtur ex malitia esse et scilicet ut plurimum , ct sic propter inum non sunt hujusmodi spiritualia bona di.

mittenda .

CXXII. Unde patet ad nostrum institutum re- Assignata sponsio : Si enim ex unius ieiunio alter scandali, , ac discord ae occasionem lumeret ,& pacem Per institutum turbaret; Si quidem exieligionis , vel Ecclesia iii. applicata cae potetiatis conremptu jejunii solutionem iu- im ttacit. tenvcret: Et tunc, etiamsi illo uno jejunante, aliudve opus servante , scans ali, ac discordiae lice t gravis, occasionem alter sumeret , & pacem, quae ex charitate procedit , cx hoc amitteret, sive caeteroquin itia turbatio ex malitia, sive ex ignorantia, vel infirmitate procederet, posset, ille unus . inanio & tenerutur, altero, qualicunque mouo, ac Pro viribus prius admonito, di instru-

572쪽

cto, etiam non acquiescente, ieiunium, aliudve, opus servare ; unde, sic posito casu, exemptio non consurgeret; ut patet in Eleazaro , qui unus erat de primoribus scribarum; hic enim, ut a. Mach. s. v. 18. legitur, vir state provectus, O vultu decorus; aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare ; cujus abstinentiae propositum licet adllantes graviter turbaret, de quibus dicitur v. 29. Hi autem qui eum ducebant, o paulo ante fuerant mitiores , in iram conversi sunt propter sermones, ab eo dictos, quos illi

per arrogantiam prolatos arbitrabantur , a servando praecepto non abstinuit. Quia scilicet carnem porcinam manducare a lege prohibitum erat , & a duce , qui regis nomine instabat, compellebatur Eleazarus non ex ciborum necessitate , sed in legis contemptum carnem porcinam man ducare ; licet ex hujus abii mentia, suorum, a mi eorumque scandalum , magnamque inter eos perturbatipnem oriri dignosceret; quia tamen de necessitate salutis erat illum religionis actum proqfiteri, non secus ac dictum est, suis de abstinentiae honellate, ac necessitate admonitis, et ii non acquiescentibus , abstinentiam cullodivit, ac mortem , quacunque aliorum persuasione postposita, eligere decrevit . At contra; licet prohibiturnes et aliis propositionis panes comedere , praeter quam sacerdotibus , quia tamen praeceptum illud de necessitate salutig non erat; inde David ex

necessitate comedens, imo & Apostoli spicas die sabbati vellentes, non peccatis a Christo domina declarantur; etsi de his, ac similibus, ut paltet Mati. I a. scandalum sumerent Pharisaei. Idem prose, CXXIII. Sicut igitur ex Christi exemplo his chiisti ἡ. δdmonitia , etiam in scandalo perseverantibus,

ctrina ex- quatenus ex malitia Oritur, ab eo , quod licet,

573쪽

abstinentia , vel Ieiunio , aliove opere, licet non de necessitate salutis existat, grAve oriretur scandalum , ac discordia , alteriusque pax perturba retur, si admonitus, & in liructus acquiescere nollet, quatenus ex pharisaico potius scandalo post initi uctionem alterius perturbatio oriretur,

parvi faciendum est; neque proinde ab illo jejunio,

aliove opere exemptio consurgeret. uod si adhuc poli admonitionen, leve perse veraret scandalum, quatenus opus non causa , sed occasio tantum

illius scandali sit, facta iterum admonitione, agere potiumus. Quod si adhuc post alteram asmonitionem, & instructionem gravis perturbatioi ncresceret, non ex pharisaico scandalo, sed ex ignorantia , vel infirmitate exorto ; tunc quatenus jejunium illud , aliudve opus ad salutis necessitatem non pertineat, omitti poterit, si vel occulte fieri nequiret. CXXIV. Hoc autem punctum , quod initio levioris momenti videbatur, ad praxim reduceΠ' Cuoad no dum , ulteriori discussione indiget. Si quidem hium insti- ergo pacis perturbatio in superioribus esset, plura luxum λr dui inguere oportet. Si enim ieiunans, aliud Qe 8RmςR Vm Opus servans , in sui sultentatione , & multo magis si etiam in educatione in omnibus a superioribus repugnantibus, ac praecipue dominantibus pendeat; tunc si sejunium ex Ecclesiae praecepto non sit, etiam si illa oppositio, sive scandalum , seu pacis perturbatio esset levis, ieiunium omittere potius deberet, si ratione data , illi non acquiescerent; & multo magis si superiorum perturbatio ex illius subditi jejunio, aliove implendo opere ,

e Iset gravis.

CXXV. Quod si jejunium ex Ecclesiae priecepto procederet, siquidem superiorum pertur' plicandum. batio fuerit levis, ratione assignata , ieiunare tenetur , nec proinde eXemptio consurgeret et si-M m a . qui

574쪽

quidem autem fuerit gravis ex illo ies unio, aliove

opere ab Ecclesia praecepto servando, orta, vel oritura in superioribus perturbatio, ac, nulla assignata ratione, acquiescerent; quia ut plurimum 'hujusmodi perseverans, & gravis superiorum, seu superioris perturbatio magnum erga subditum generare solet incommodum, atque erga ipsum affectus , ac benevolentia diminui; & tunc si perturbatio illa non ex Ecclesiasticae potestatis cono temptu oriretur, neque aliquid contra religionem&Evangelicam legem intrinsece malum involveret; ad tantum malum sibi impediendum, sive avertendum, posset ille subditus ieiunium, aliudve opus, ex humano licet iure praeceptum , pro illa saltem vice omittere. Non enim eκ Ecclesiae benignitate praesumitur, hujusmodi subditum, sic constitutum , ad hoc illud ve opus cum evidenti, ac magno incommodo obligari; ut scilicet. deinceps suorum superiorum , seu superioris, a quibus, sive a quo in sui sustentatione , N educatione pendere ponimus , benevolentiam sibi necessarium amitteret, torvisque oculis aspice

retur.

Idem prose. CXXVI. Quaeque de subditis dicta sunt re- Teii tisio pro iservi. relate ad dominos, pro filiis h. ' . eu umilias relate ad parentes, pro dependentibus

mentum. relate ad eos , a ovibus in sui gubernatione, seu educatione dependent, ac pro uxoribus relate

ad proprios viros in similibus intelligi debent;

et si caeteroquin ad superiorem pote itatem , pr dispensatione, vel commutatione deinceps recuris rere suadendi sint. Neque per hoc de facili praeeipiendum videtur servis, ut suos dominos deserant , alios quaesitini. Praeterquam quod enim' apud alios dominos forte similia, ne dicam pejora

experirentur incommoda, considerandum est,

quod humana praecepta , cujusmodi est jejunium aliud in

. . . . .

575쪽

aliudve opus cum gravi incommodo non obligant. Unde si servus bene se habeat apud dominum suum , ejusque sustentatio ex servitute pendeat multo magis fi uxorem habens, vel filios, aliquid pro sua familia ab illo domino speret; tunc in praedictis , ac similibus casibus, prout dictum est, agere poterit, si scilicet ieiunans, aliudve opus, ab Ecclesia praeceptum, servans , domini pacem perturbaret, & occulte ieiunare, aliudve opus servare non posset. Quod si forte, ut supra innuimus, passim ab hujusmodi ieiunio,

aliove praecepto opere eximi contingeret, adpetendam dispensationem , sive commutationem obitringi videtur.

CXXVII. Quod si pacis perturbatio in superio.

ribus esset, a quibus Ille iubditus , ad seiunium plicanduini aliudve opus , ab humano iure adstrictus, non

in sui sustentatione, sed in sola educatione penderet; & tunc hujusmodi subditus taliter se gerere debet, ae supra discussimus, ubi de non perturbanda pace egimus; ab hujusmodi proinde ieiunio , aliove praecepto opere in illo subdito

exemptio non consurgeret. Educator enim ex una parte bonam sui alumni voluntatem conser vare ,' ac fovere potius tenetur; ex alia parte si

subditi sustentatio ab alio proveniret, mala, quae contra hujusmodi subditum laeus timeri possent, non imminerent; contra ac contingeret, si supe rior ex illis esset, a quibus subditi sustentatio penderet, ac suae domus emolumenta sive ex jure, sive ex benevolentia speraret.

CXXVIII. Quod si ieiunium, aliudve Opus

non ab Ecclesia, sed a confessario sit impositum, superioribus illis ignotum; tunc, ne scandalum ex praecepti ieiunii , aliusve operis manifestatione oriretur, & ne familiae pax perturbetur, poterit ille subditus, immo di deberet, si occulte iri u

576쪽

nare non posset, rei unium pro illa vice sine serv. pulo omittere omissumque de confessarii licentia in aliud salutare opus commutare : idque multo magis dicendum , si scandalum , ac perturbatio . ex praecepti operis manifestatione oritura , gravis praevideretur extitura. Quod autem. ne ad servandum quidem impositum a confessario opus, tanqtiam impositam poenitentiam manifeltare, sed

potius non manifestare teneatur, e X eo patet;

cum enun ieiunia ex sacramentali priecepto iniuncta , ob culpas graves sive purgandas , sive

impediendas praescribi soleant; inde impositum

ieiunium , aliudve opus, ob gravia peccata imponi solitum, manifestare non tenetur, nedum ne seipsum infamaret, quasi grave peccatum perpetrasset, vel ne scandalum ex hoc aliis praeberet, verum etiam ne ex mala erga ipsum opinione, suorum superiorum amor , ac benevolentia erga

ipsum frigescerent. Idem pro- CXXIX. Quod si ex simplicitate ieiunium, idandum ' aliudve Opus , a consessario impositum , manife- staret; tunc, si servato ieiunio, superiorum , sive superioris turbatio esset levis, & grave malo merga se ipsum ex hoc non timeretur, ratione assignata, ab illo jejunio, aliove opere non Oriretur exemptio. Licet enim confessarii praeceptum

quoad subitantiam humani juris sit; quia tamen

ex iplom et sacramento quamdam haurir cum divino praecepto assanitatem ; & neque altiores Ecclesiallicae potestates in paenitentialibus operibus, a confellario occulte injunctis, dispensare soleant , sed potius poenitentibus imponere , ut prudentem adeuntes confessarium , impositas paenitentias . etsi graves, in alia salutaria opera minus gravia sibi commutare faciant; & multo magis, quia Sacramentalis poenitentia nedum in satisfactionem, verum & ia peccatorum vindictam v

577쪽

ctam, ae medelam tanquam medkina, imponi soleat, inde ex hypotheu, quod manifestetur, 'pro observantia potius insistere debet ; secus enim ex alio capite, ex paenitentiae scilicet transgressio' ne scandalum sumerent superiores . CXXX. Quod si consessarii praecepto mani- Idem pro . festato , superiores, seu ille superior , a quo pen- q8' v . ς deret , non acquiesceret , dataque ratione magis P Φ--Rψ- perturbaretur, & notabilis ira, & indignatio contra ipsum exurgerent, ac vehemens in familia perturbatio oriretur , praesertini si ex subditi contumacia periculum esset, ne deinceps torvis Oculis aspiceretur cum suae sustentationis periculo;& tunc, si, data iterum cum obsequio ratione, non acquiesceret, sed perturbatio invalesceret, posset ille subditus, immo & deberet, suo superiori , a quo dependet ι acquiescere , atque atervando iejunio, aliove opere ι a confestario imposito desistere. Et quia ab imposita paenitentia nunquam absoluta exemptio consurgit; inde adhuc in casu posito, non absolute a jejunio ue aliove opere eximeretur, sed vel dilationis , vel commutationis, per confessarium faciendae, Onus emerogeret .

CXXXI. Quoad haec autem , quae hactenus dicta sunt in ar. q. Iq7. art. 3. in cλlce sui ebiI Iacommentarii sic procedit CaietanuS : yejunium tur, & eoua

impedire majus bonum contingit non solum quasi cluditur. per se, hoe est ex parte jejunantis , sed per accidens. hoc est ex parte alterius , cujus persona tenetur convivere ; ideo si propter improbitatem viri uxor potens jejunare, compellitur ad nou jejunandum , potest ex dispensatione ieiunium solvere: quoniam casus est talis, in . quo si legislator adesset, malles pacem domus , quam jejunium uxoris; compatiendum quippe est sexui. Et Sylvius in a a. q. I 67. art. 4. sic habet: Si tales sint, conjuges, ut quum

unus

578쪽

nnus ieiunat, non possit esse pax in familia, poterit

prudens. confessarius excusare innocentem , si alius non tu com temptum legis Ecclesiastica agat, immoer ipsa innocens, nondum scilicet Confessarii audito judicio , immunem se existimare potest, quan do novit ex jejunio graves rixas sequuturas propter viri duritiem , austeritatem , absque eo quod jejuvium, vel Ecclesiam contemnat . Non secus, ac supra discussimus. Ut autem inde redeat, unde discessit oratio i Si supernatural is boni privatio, seu amissio , sive omissio malum divini honoris haesivum in alterum non traheret, tunc a prMepto jejunio , aliove opere ab humano jure procedente, in illo uno in favorem alterius non oriretur eXemuptio : Quod si ieiunium aliudve opus, etsi ab humano iure procedens, ille unus servans Jerturbationem familiae , superioris &c. aliudve malum diuini honoris laesivum in alterum traheret;& tunc secundum exposita, vel absoluta exemptio, vel dilationis, aut commutationis Onu S emergeret , secus vero pro tunc implendi operis obligatio . An ex hu- CXXXII. Positio III. dictante in uno univer arii u ' Ecclesiae lege, vel Pontificis praecepto , siventum , ad- particularis dioecesis lege , vel legitima consuestrictus, ad tudine , sive Episcopi, aut confessarii praecept ,

altero im. aictove opus servans, non posset, posset autempediendum non jejunans , aliudve opus non servans , phy- 64 φ . si cum animx , corporisve malum in altero im-nio eYimI pedire, Vel repellere; tunc ad phy si cum animae possit, dis- corporisve malum in altero impediendum, vel cutitur, λς repellendum , ab huiusmodi jejunio, aliove ope-

re in alterius favorem in D IO. uno oriretur ex

emptio . Unde si unus esuriales cibos haberet, sibi tantum suffcientes , & alter esuriali cibo tan tum indigeret, quatenus ex naturae infirmitatQ

579쪽

carnes comedere non posset; & ille unus esuriales cibos alteri emere non posset, vel ex penuria , vel ex paupertate, vel ex alio capite

esuriales cibi pro utroque haberi non possent; posset ille unus, alterius indigentiae satisfacturus , esuriales cibos alteri praebere , etiana si caeteroquin esurialibus deficientibus cibis, per reliquos non esuriales cibos ille unus suae indigentiae satisfacere cogeretur; ab hujusmodi proinde je- iunio quoad delectum ciborum in alterius favorem in illo uno oriretur exemptio. CXXXIII. Florum autem , ac similium ratio esse poterit: Cum enim sicut nolinet ipsos pro- ,2;ζ''is ximum diligere teneamur; inde ad sustentandos gnatur. pauperes , qui secus unde viverent non haberent, praesertim si honesta mulieres , vel viduae, vel periclitantes virgines, vel domi reclusae, Vel in communitatibus, seu conservatoriis; vel

si pueri sint, vel puellae, ut educantur in schoistis, vel collegiis; vel alii, sive viri, sive mulieres, aliorum sustentatione indigentes; etiamsi ille uuus pro sui sustentatione satis haberet, nec proinde tales suscipere labores cogeretur, cum jejunio servatu impossibiles; si tamen ad pro-

Ximorum necessitates, ex charitate sublevandas,

si quidem verae essent, & graves, tales suscipere labores oporteret, ut cum jejunio proximum adjuvare non posset; ab huiusmodi laboribus , etiamsi periculum non servandi ieiunium incurreret, desistere non teneretur. Unde in casu Iosito , ac similibus, ad aliorum necessitates sub- evandas, in illo uno ab huiusmodi ieiunio, ex humano licet iure praecepto , oriret ut exemptio; eo tamen sensu exemptionis ordine intellecto quo cap. 3. discussimus. Excepto semper , si ieiunium, aliudve opus a consessario sit imposi

tums

580쪽

tum, a quo nunquam exemptio, sed vel dila tionis, vel commutationis onus emergeret. An ex hu- CXXXIV. Positio IV. dictante in uno uni. m Π lv ς versalis Ecclesiae lege, &c. ieiunium, aliudventum adia opus ἔ di ille uuus te unans , aliudve opus sera strictus, ad vans, non posset, posset autem non ieiunans, huis is aliudve Opus ΠΟΠ servans , physicum animae , comaltero conia porisve bonum in altero conservare, vel acqui- servandum rere ς & tunc ad physicum animae corporisve bo .s ' 'ἡl Eu num , in altero cUΠservandum , vel acquirendum, titur aere b huiusmodi jeiunio, aliove opere, ab huma- solvitur . no iure praecepto , secundum se non cousurgeret exemptio. Praedicta CXXXV. Non casu dictum est i Secundum se doctΠΠ si enim physici animae, corporisve boni priva-plicata . tio, seu a mimo physicum animae, corporisve malum in alterum traheret, tunc, ut tape dictum est, ab huiusmodi jejunio oriretur exemisptio. Quod ii proprie non physicum animae, corporisve malum , sed physici boni diminutio in altero sequeretur; & tunc, si pensatis omnibus. physici boni diminutio cum physico malo conveniret, ad physici boni diminutionem in altero impediendam, ab huiusmodi ieiunio, ali Oisve opere in illo uno in alterius favorem eXem -ptio similiter consurgeret: quod si physici boni diminutio cum physico malo non conve uiret, sed physici boni perfectionem tantum in altero impediret; Sc tunc, nisi notabiles circumstantiae aliud suaderent, ab huiusmodi ieiunio , aliove

opere in illo uno exemptio non consurgeret. Ab opere autem , a confessario imposito, omnimoda exemptio nunquam exurgeret, sed commutationis onus emergeret.

An ex hu- CXXXVI. Positio V. dictante in uno univer- δ'' R ς salis Ecclesiae lege , vel Pontificis praecepto, sive uium ada particulari dioecesis lege, vel consuetudine , vel

SEARCH

MENU NAVIGATION