Gabrielis Cossartii Orationes et carmina

발행: 1675년

분량: 304페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ni agnis conditionibus virgini stuprum offerreri Vetusta eadem is cana est Deam sucus& cerussa non decet illudit ejus erati . quidquid novarum est elegantiarum, adstititiae pulcritudinis, recenti artificio comparatae atque ut senili majestate , veneranda est . ita novis in cultu instructuque deliciis , omni comptioris meretriculae mundo adornata vilesceret. Quod si, violatur haec , minimarum rerum inducta novitate ι ea, regnis a vindice Deo conversiones , exitia impendent intelligitis , auditores , quam fite repubi defendi novatorum audaciam omnem ab ea doctrina parte, qua sacrorum interpretatio

continetur.

Sed quoniam illi religionis corruptores duci religione , metuque numinis non lent, eumque ac divina omnia nullo habent loco ac numero et relinquam universiam illud argumentorum genus iis agam unis , quibus cum profano quoque pugnarem, remque patiar humanis rationibus, judiciis aestimari. Ex omnibus, quae concitatione essiciunt animorum, estne aliquid, auditores , quod vim natura majorem his duobus habeat . novitate, dico & religiones Habet haec multum auctoritatis, illa plurimum illecebrae r haec animis imperat, illa blanditur haec veneratione populorum, illa eorundem amoribus , utraque admiratione excipitur. Et religionis quidem tantam esse vim , ipsi

religionisin pietatis expertes homines duxerunt, ut eam in repubi jusserint ad regendos , continendosiue populos praecipuo studio curaque se

v iri novitatis vero ea semper gratia fuit, ut novarum inventores rerum artium, ii quondam a profanis gentibu habiti x consecratis-

122쪽

T OCTRI VAE , ORATIO. 83rint. Quae si concurrant ambae, simulque conspirent in novitas blandimenta sua religioni, religiosium novitati pondus & majestatem addiderit: nihil erit, vel suavius ad illiciendos animos , vel potentius ad eosdem, quamcunque libebit in partem, impellendos. Quare hoc semper consultissimi quique rerump. moderatores diligentissime providerunt, ne qui existerent novi religionum interpretes, auctoresque acrorum, qui doctrinis suis intatuarent civium animos , adjunctosque sibi& religionis nexu, gratia novitatis, postent ad quidvis

audendum abducere.

Quibus sunt aliis artibus ad Europae perniciem grassati illi tot rerumP. eversere , geminae Voragia ne scopulique regnorum , infanda ad omnem Christianae geluis memoriam nomina, Lutherus,

Calvinus Movae theologiae figmentis, aruisque

religionum recentibus, emotae civitates, convulis provinciae, turbata imperia, omnis Europa concussa est. Quam ante istorum tempora viam persedendae Asiae Africaeque δε excitando sibi regno Mahometes initio tenui .Qrdidus camelorum pastor , novae doctrinae magister repente factus divinum quendam astatum animi simulans case-stiumque congressum, multitudinem seperstitione

captat , superstitionem armat audaciari tot militum ductor, quot discipulorum ante docto suerat, religione adiicit, armis terret, Vastat, incendit,

imperat.

Tantum relligi potuit suadere malorum. Imperiosa religio i seu tu vera, seu salsa persuasione niteris , utrobique imperiosa imma dominatrix animorum larem adhibet concutiendo

a Lucret Fb. . .

123쪽

terrarum orbi machinam , quisquis hac industrie selerter utitur : neque populos certius regere quisquam potest, quam qui eos hoc freno moderatur. Cum enim sit omnium innata, infixamentibus notio seperioris cujusdam naturae, cujus pendere nutibus se , sertunas sitas , alteriusque adeo vitae felicitatem intelligant s natura fit, ut quo quisque se magis amat, hoc sit in ejus cultum reverentiamque propensior. Nihil est ea populis an tiquius, qua nihil vel cum rebus sitis conjunctius, vel per se augustius esse ducunt hanc traditam sibi a parentibus praxipuam possessionem, neque tam rerum suarum , quam sui partem reputant, haerentem in ipsa natura, inliniis sensibus admirabiliter insculptam. Quo fit, ut aova religionum interpretamenta , eodem animo nonnum

quam excipiant, quo recognosterent indicatam si bi partem aliquam insignem paternae hereditatis, quae diu latuisset. Hinc eorum inflammantur studia Latque ut nihil habent ea re carius , ita nihil est, quod hujus accipiendae, conservandae causa

non audeantri neque morantur eos ulla pericula,

cum hac specie velata sunt. Ex quo senestissimum etiam illud accidit, cum novae religionum doctrinae ostentare se populo coeperunt, ut dissidentibus civium animis, sartim novitate abreptis, quar leviores impellit lartim antiquitate stantibus, quae graVrores retinet utrique religione nitentibus, quam omnes affectant . secum ipsa luctetur intus respuri, a se quodammodo sivulsa aestuet , eaeque concitentur

in ipsi turbae seditionum, quibus concordia civium , vis legum , auctoritas magistratuum op

primatur.

Nam civium quidcm, in illis de re iant divor-

124쪽

DOCTRI UAE , O RATIO. 8stiis, quae potest est caritas conspiratio 3 quae non fovebuntur dissensiones . cum ruptum erit vinculum ille publica secietatis , fietque discordiae semes , qui concordiae nexus ante fuerat quae non aperta odia palam erumpent, cum in ter se distordabunt ea de re, quae publicari omnium communis est 3 quam erunt vi atrocesque conflictus animorum , cum pro aris utrinquc certabitur Min religionem res: pugnabit terim ut nunquam inter se, nisi acerrime , fratres Uderuiat , propterea quod siuiomum illud odium oportet este, quod fraterni amoris vim superare Potuerit sic eorum, quo ejusdem religionis quasi cognatio, germanitas quaedam conjunxerat, dissiciari non possimi animi, nisi crudelissimis dissidiis, quae pristinae conjuinctionis recordatione, Vehementius ingraveseant. Legum ero quae tunc esse vis, aut quae vigere disciplina poterit 3 Sunt enim prosecto leges ab imperiorum conditoribus religione undatae , vel quod praescripta illa ossiciorum vitaeque communis a vitae magistra religione petenda duxerunt

Vel certe, ut venerationem iis majorem adstiscerent: in sorte praecipitem sirore ac desperatione Populum . poenarum metu regere, aliquando leges non possent , tunc eundem sanctitate se quadam, re quasi divinitate continerent. Quare cum religio nem assiare doctrina inselentior , cum per mulcere civium animos, commovere coeperit

quid aliud, quam periclitari leges, easque vel Bbducto selo ac iundamento ruere, vel concusta labare necesse est Quid interim magistratus alteri favebit partis alterius offensionem incurret neutri se addicet

strique erit invises Vereri enim Minore qui posi

125쪽

t D VERA US NOVITATE M sint, quem nullius religionis hominem ducunt aut quam huic inesse religionem putent, qui nullam profitetur Quae magistratuum auctoritas quam parum tuta sit inter hujusi odi sectarum

novitates , . temerarias commutatione sacrorum intestigimus, auditores , ex eorum hominum gestis, qui religioni nostrae aut vetustas opeS detrahere, aut novi quidquam aspergere recentis doctrinae suco tentarunt quorum illud semper ingenium suit, ut impatientes dominationis essent, potestatemque principum, occulte primum 'uadi per cuniculos, tum ubi tempus ferret , aperta vi&professis odiis oppugnarent. Et vero cum fit illud peculiare Chrismanae professionis, ut demissis omnes sibjectisque mentibus simus et proprium hoc Eontra videtur eorum esse, qui ejus immutare leges, pervertere instituta conantur , ut majorerum imperium seperbe, arroganterque detrectent. Quam proclive est, ut qui tot laculorum, tot ingeniorum venerandam auctoritatem spreverit, hominem unum vereri tandem, observare dediccati quam affine, ut regia jura conculcet, qui divina protriverit' arit vivendi licentiam , illa opinandi, sentiendi libertas lassilescunt praestacta ingenia suae sententia , sitique juris esse vitae suae volunt esse arbitri, qui religionis fuerunt in

ter absellia , contumaciae rudimenta ponuntur. Quis eum miraretur excitare in repub turbas

qui prius in academia se turbasset violare magistratuum edicta, postquam ordinis hi decretis parere recusasset ' is quam expertus esset in evextendis divinis legibus audaciam, eam deinde in regiis exercere Sed nihil hominum haec indoles per se noceat.

tint quieti sint tranquilli , nihil aut moliantia in

126쪽

DOCTRINAS, ORATIO. 7zep. turbarum, aut deinde molituri sint etiamiosis quiescentibus , patriam eorum doctrina pes fundabit. Nova icilicet imbutus disciplina populus, novis institutis sivere incipit, novoque ingenio: seque postlint ali mores, non cives alios, aliamiaque adeo rempub essicere Inducantur licet honesti ritus, salutaresque per sese , pristis haud

Paulo meliores et nocebunt tamen neque tantum

exit in re ipsa commodi, quantum ab illius novit te periculi creabitur. - Ua quippe mutatio consuetudinis i liceat magni Augustini verbis uti in

etiam qua diu at utilitate , novrtate pertur

bat. Ut enim relinqui quotidiana victus ratio, contraria quaedam adhiberi non potest , quin tentari valetudo incipiat, temperatio corporis rota commoveri ita novis populi studiis , novoque vitae genere turbari necesse est reip. statum , quae nullis aliis conservari moribus potest, quam quibus assiievit.

Quid igitur si prava per se ac perniciose sentinstituta illa, quae temeraria novitas inserre docendo aggreditur 3 Quid si malesin remp. doctores ipsi animati sines Et sent prosecto neque ullus eorum esse selet, qui tantum patriae non sit, quantum pietati,in sacris inimicus. Nam, vel excitant in rep. turbas, ut velificentur novae religioni quae nunquam facilius, quam inter tumultus invecta est: vel aovam religionem afferunt, ut remp. pertur- bent ι quam norunt hac re maxime una concuti, everti posse. Utrumvis spectent, patriae pestem utrinque machinantur. Quis ullam in rep. seditionem vidit, quam isti tanquam flabella quaedam non agitarent, augerentque quae turbae ruerunt,

127쪽

quarum occasionem non captaverint , quibus aleri dii, consilio , calumnia sumptu, omni ope atque vera, non studuerint Daut quis hoc non videt, factiones illas jam collectas conflatasque, ad manum esse cuivis ex optimatibus iactaos, tanquam expeditas , stantesque in procinctu, ducis alicujusi tum exspectante. Quod si gentibus caeteris ignotum antea suisset, nostris cladibus sirpetiore seculo

didicissent. Sed Diis ipsis sent eruditae casibus,vixque ulla est , cujus in sinu impressa non exsterit tristissima quaedam ad memoriam vestigia , ex quibus intelligere posteritas queat, quid in illa religionum novitate, vel sectatores actionibus vel doctores, surore & violentia , vel doctrina ipsa, sita perversitates malignitate quadam , publicis rebus

minitetur.

Graecia regum olim parens, altamna majestatis omnium magistra domina populorum, quae te fata tot spoliarunt opibus, ornamentis, quorum ex omni splendore, una tibi nominis umbra seperest 3 bsolescere apud te coepit antiquum illud imperij decus, cum primum vetustae religionis integritatem novis opinionum commentis adulterare coepisti. Fuerunt divortia doctrinarum, perpetuae de mysteriorum nostrorum sanctitate contentiones , tot bellorum praenuntiae, quae te tuaque secra expilarunt Mulctata est illa divinis de rebus decernendi libertas, durissima servitute, qua deinde pressa esu exemplumque in te positum est, in quo gentes omnes agnoscerent, praecipitem illam sa- .cris in rebus innovandi licentiam, vel causam exiiij vel omen impendentis calamitatis esse Pacata

esses, Britannia , nisi te hi turbines agitassent. Ex quo inhiare coepisti ad omnes de religione doctri

Mas suspensa ex illis auris esse , nulla tibi quies

128쪽

. DOCTRINAE , ORATIO. 89 a tempestatibus , naufragiis fuit olim sortunata, nunc incerta erransque insilla, quasi eruta radicibus tuis, i iiindo revulsa , fluctuas stot abrepta ventis in diversa pellentibus , quot varias pu-enantesque sectas una secuta es tot lacera partius, quot te sormae aperstitionum contrariae dividunt, distrahuntque cadaver imperi , ex quo apud te anima imperi avita religio extincta est aut potius , ex quo novas alias accepisti, similis eorum hominum , qui cum sint a multis insessi correptique impuris spiritibus , raptantur ab iiDdem, vexanturque saevissime , suumque in se furo-Tem exercente , non membris, non capiti parcunt neque possunt siro regi spiritu, dum a multis

alienis, adventitiis agitantur. Unde apud vos, Belgae, tanta rerum est silperiores culo facta conversi, ejecti principes, ut plebs imperare: noVain urbium ruinis landata resp. quaesita vitae libertas inter caedes mortemque certissimam , cui nusquam amplius theatrum, quam in angusta illa portione

terrarum patuerat. Illos tumultus, illas provinciarum vestrarum aerumnas i perpetuas tot annOrum tempestates , sparsa temere apud vos exponendae religionis novitas una concitavit Germania, quae gens erat in orbe terrarum te beatior Θquae omnium , aut statu pacatior, aut fundatior opibus, aut imperio potentior , antequam aestus

illi aliarum ex aliis doctrinarum, religionem ab-sbrberent tuam ; cumque religione adeo , beatam illam pacis, oti tranquillitatem pellerent , exhaurirent illam opum amplitudinem, illos potentiae nervos eliderent ratae in sinu tuo procellis Bohemia cissilem Pannonia jactata est neque provincia, quam late pates, ulla fuit, quam non commotione everterint. Eadem a te lues in

129쪽

Septentriones simmissa , caedes atque occisioneτfecit inmania , expulit e Suecia reges, dissensiones commovit in Polonii ubique bella, strages, parricidia excitarit. Abstineo a te consilio , Galliaci parco luctum renovare senestissimorum temporum , quorum ipsi partim incendia, partim sumantes adhuc reliquias vidimus hoc tantum interrogo : quae tibi pestis tantum conscistere malorum potuita quo delusa capta fastino, in te ipsam conjurata pugnabas , tuis opibus consimapta, tuis fracta viribus, quae alienis semper invicta fueras , cum a templorum ruinis , ad urbium irovinciarum direptiones in contemptu sacrorum, cerimoniarum , ad legum eversionem , a facerdotum proseriptionibus, ad caedem magistratuum divinar auctoritatis neglectione, ad regiae despicientiaris odiumque , nefari cives bello indicto progressimi. Tibi finitimisque populis, tot calamitatum causae, novae de theologia fabellae fuerunt. Prodibant argutuli morum religionisque censbres, velut di quidam e machina, homines ignoti prius, sita tantum novitate semosi Erat in vultu habituque omni , expressa priscorum temporum simplicitas in astabre quodammodo facta modestia quam ali ad conciliandos animos comitate quadam minabilitate sermonis exquisiti, alij ad incutiendam venerationem , tristitia, severitate condiebant sanctitatem integritatemque vitae cori gressus ipse spirabat. Profitebantur afrerri a se laudatiora quaedam instituta, castigatiorem disciplinam, qualis aut nata recens, aut aeri quodam flore vividae religionis fueratri consenuisse apud aequales sitos ecclesiam , illa viriditate, illo aetatis integerrimae robore ac vinute desectania a limpia

130쪽

TOCTRI VAT, RATIO. Idis illis sontibus divertisse multas jam aetates ad turbidos lutulentosque rivulos, quorum coenos, ac putres aquae ad se tempora permanassent correpsisse in religionem, ipsumque adeo sinum ecclesiae .serdes errorum intolerabiles, morumque Or-xuptelam, quibus emendandis provissem esse divi nitus antistitem situm aiebant. Postquam levioribus in rebus minima offensione prolusisse visi sinit: primus est ab iis impetus in Christiana sacramenta iactiis. Rejecta privata siti accusatio , clarua quaedam poenitentiae, eaque publiea , ad veteris illius uti actabant , amussim exacta , servata est. Redactum ad tenuem exilemque umbram sacramentum omnium augustissimum , ejusque usiis valde infrequens inductus, quo uno captata omnium ingenia sitiat 1 nam Hiperstitiosi ducebantur reve

xentiae specie is licentiores minusque amantes sacrorum, probabant hanc ceremoniarum vaca

tionem loco religionis oblatam, in eoque se pios esse gaudebant. De divina gratia, deque humanae arbitrio libertatis , venditari flagitia coepta sent: in quibus nihil studebant magis , quam ne quid novi protulisse viderentur ubique auctorem Asi-:ustinum , ubique prima ecclasiae iacula, doctrinae ibi normam , exemplumque religionis esse praedicabant. Cognostiae, Auditores, quam sit omnis per se odiosa novitas, cujus artifices, molitores ipsi , etiam cum eam efferre in lucem A com- mendare populo student , nihil a se vehementius quam novitatis odium deprecantur . maluntque carere inventi laude , quam adhaerestentem ad res novas offensionem is cionemque justissimam sebire Augustinum interim, doctores in exedris , in circulis mulierculae, in ossicinis sellularisopifices 4octrinae suae undum crebris sermonibus usiup

SEARCH

MENU NAVIGATION