장음표시 사용
51쪽
petebant, quod ratione non recte uterentur. Τhomas Aquinas in divinis rebus praesumtionem putat esse matrem errorum, cum reputent homines, sese totam dei naturam intellectu suo metiri, aestimantes scilicet totum esse Verum, quod eis videatur, et falsum, quod eis non rideatur; c. gent. l. I, c. 5; in humanis desectibilem esse intelligentiam nostram propter permistionem phantasiae et sensus l. III, c. 91. - Κantius, cum veritatem censeat esse eam perceptionem, quae in rem quadret, et perceptionem subjecto, ut riunt, contineri, rem objecto, erroris Voluit eam naturam esse, ut id, quod subjecti tantum sit, objecti esse putetur; nam duo concurrere ad perceptionem Veri, sensus et rationem; cum ratione cum quid prorsus conveniat, non e8Se errorem; in sensibus, cum non sit judicium, ne errorem quidem esse; quae cum ita sint, necesse esse non in his singulis, sed conjunctis errori locus sit; esse, quotienscunque sensus ita se rationi immisceant, ut, quae solum
ad subjectum pertinent, cum iis, quae ad objectum pertinent, concurrant illamque de via quasi deflectant '). Quid haec sibi velint, difficile est enodare; aliqua eis
lux affunditur ex iis, quae sequuntur, ubi est: ad expellendum errorem esse unicuique cognitioni suum in mente locum tribuendum, ut singularum natura perspecta, quae necessitudo inter plures intercedat, cognoscatur. Sed omnia Κantiana animo si perlustrarimus, non erit dubium, quin haec senserit: errorem esse, cum ea, quae in mente occurrant, Vel passim Vel semper, nulla adhibita subtilitate quaerendi, ad naturam rerum reseramus; sed errorem difficulter vitari, cum ea sit mentis
52쪽
nostrae natura, ut vix nobis possimus temperare, quin quaedam, quae sunt subjecti potius propria, transseramus ad objecta. - Fitatio placuit errorem esse Veram sententiam, sed quae a suo loco in alienum translata sit; nam negat fieri posse, ut quicquam perverse dicatur, nisi in alia parte vere dicatur; quod ni ita esset, ne in mente esse illud quidem posse j. Hegelius existimavit errorem esse particulam aliquam veritatis vel eam veritatem, in qua non sit persectio neque absolutio, sed unde natura vehamur ad aliam veritatem quaerendam; hanc particulam si quis mordaciter teneat
eamque tanquam omnem Veritatem amplexetur, errorem esse. Fichtemus error confundendis rebus committitur, Hegelianus continuatione rerum discerpenda; quae definitiones omnibus generibus errorum parum conveniunt; causam erroris vix licet suspicari, quam in homine existimaverint: utrum, solo arbitrio hominem, qui in errore Versetur, omnia miscere vel ad unam sententiam rejectis ceteris se applicare, an esse aliquid in rebus, quo in hane viam ingrediendam veritatis specie sit illectus.
In liberum arbitrium onmes omnino errores Carte-sius contulit, ut tamen hoc parte culpae levaret concederetque multa in rebus vel natura nostra esse, quae intellectui sucum sacerent, quibus vix atque aegre resisteretur. Dubito an hoc excogitarit, deum ut a crimine liberaret, quem rerum cognoscendarum auctorem
ac velut fidejussorem introduxerat; qua in parte, de qua
53쪽
ultimo hoc loco nobis distendum est, plurimum aestuabat laborabatque. Haec sere in hanc rem ab eo allata sunt: Quamdiu, ait, de deo tantum c0gito, a quo habeo, quidquid habeo, erroris aut salsitatis nullam causam
deprehendo; sed mox ad me reversus experior me tamen innumeris erroribus esse obnoxium, quorum inquirens causam animadverto non tantum dei sive entis summe
persecti realem et positivam, sed etiam, ut ita loquar, nihili sive ejus, quod ab omni persectione summe abest, negativam quandam idem mihi obversari et me tanquam medium quid inter deum et nihil sive inter summum ens et non esse ita esse constitutum, ut, quatenus a summo ente sum ereatus, nihil quidem in me sit, per quod fallar, aut in errorem inducar; sed quatenus etiam quodammodo de nihilo sive de non ente particip0 h. e. quatenus non sum ipse Summum ens, desuntque mihi quam plurima, non adeo mirum est, qu0d satiar; hinc intelligo, contingere ut errem, quod facultas veri judicandi, quam a deo habeo, non sit infinita. Verumtamen cum error non sit pura negatio, sed privatio sive carentia cujusdam cognitionis, quae in me qu0dammodo esse deberet, neque videatur deus saevitatem alia quam dedisse, quae non sit in suo genere perlaeta, siVequae aliqua sibi debita persectione sit privata, cumque in mentem Veniat non posse a gummo rerum omnium conditore quicquam lactum esse, quod non sit omnibus numeris absolutum, et velle deum semper id, quod est optimum: accidit, ut haereat animus stupore mireturque, num forte melius sit nos falli J3 Multa hie occurrunt, quae dissuadent, ne quid incaute inconsiderateve
54쪽
judicemus: primum nobis jam constat, naturam nostram esse limitatam, deum infinitam, ab eoque multa fieri
p0sse, qu0rum causas ignoremus; ob eamque causam
totum quoque illud genus, quod a sine peti solet, in physicis nullum usum habet; est enim temeritatis, fines
dei velle investigare. Deinde non una aliqua creatura separatim, sed omnis rerum universitas spectanda est, quotiens, num opera dei persecta sint, inquirimus; quod enim fortasse non immerito, si solum esset, valde imperiectum videretur, ut habens in mundo rationem partis est perfectissimum. Tum amplisissima est voluntatis libertas, qua perficitur judicium, quae quamvis in
deo sit major quam in me tum ratione cognitionis et potentiae, quae illi adjunctae sunt redduntque ipsam magis firmam et emeacem, tum ratione objecti, quoniam ad plura se extendit, non tamen in se formaliter et praeesse spectata major videtur; hujus liberi arbitrii perverso in usu inest ea, quae formam erroris constituit, privatio in ipsaque operatione, quatenus a me procedit. Iterum dicit esse de ratione intellectus finiti, ut multa non intelligat, et de ratione intellectus creati, ut sit finitus; at dρ voluntatis esse essentia, ut infinite pateat; hunc errorem, quia non sit ens, sed defectus, a concursu dei immunem esse. Hactenus Cartesius; hae omnia ad duo capita redigi possunt, primum, esse de natura intellectus creati, ut sit finitus, deque natura intellectus finiti, ut multa non intelligat; at voluntatem esse infinitam, quae cum non habeat, quid sequatur, facile eam vagari errore; deinde persectionem universi
quaerendam esse, ad quam cum Singulae partes referantur, ut partes esse perfectissimas, per se spectatas
55쪽
videri imperfectas neque debuisse deum in singulis partibus omnes perfectiones ponere, quas in aliquibus posuerit. His alia inculcata sunt, quae fere in eam sententiam dicuntur: non posse rationem afferri, qua probemus deum nobis majorem, quam dederit, cognoscendi facultatem dare debuisse; nec posse nos conqueri, quod deus non majorem vim intelligendi sive majus lumen naturale dederit; pro eo, quod largitus sit, esse potius gratias agendas illi, qui mihi nunquam quicquam debuerit, non autem esse, quod putem me esse privatum sive illum mihi abstulisse, quae non dederit. Quanquam facile fieri potuisse, ut, etiamsi manerem liber et cognitionis finitae, nunquam tamen errarem, nempe si vel intellectui meo claram et distinetam perceptionem omnium, de quibus unquam essem deliberaturus, indidisset; vel tantum si adeo firmiter memoriae meae impressisset, de nulla unquam re esse judicandum, quam clare et distincte non intelligerem, ut nunquam ejus possem oblivisci; ac facile intelligi, me, quatenus rationem habeo totius cujusdam, persectiorem futurum fuisse, quam nunc sum, si talis a deo lactus essem. Sed non ideo posse negari, quin major quodammodispersectio sit in tota rerum universitate, quod quaedam ejus partes ab erroribus immunes non sint, aliae vero sint, quam si omnes similes sint; quae sententia ad illud, quod supra dixi, alterum caput pertinet. - In natura corporis contemplanda novae ortae sunt difficultates ; hic, ut abscissi pedis fallentem sensum excuset, ait eam esse corporis naturam, ut nulla ejus pars P08- sit ab alia parte aliquantum remota moveri, quin p08sit etiam moveri eodem modo a qualibet ex iis, quae inter-
56쪽
jacent, quamvis semotior illa nihil agat, nec his motibus, qui fiant in ea parte cerebri, quae immediate mentem assiciat, nisi unum aliquem sensum inferri; quibus ita se habentibus nihil melius potuisse excogitari, quam si eum inferat, qui ex omnibus, quos possit inferre, ad hominis sani conservationem quam maxime et quam diequentissime condudat; experientiam autem
testem esse, tales esse omnes sensus nobis a natura inditos, quos non esse mirum in quibusdam tamen fallere Nam praecipuam et maximam esse hominis perfectionem, ut firmam sibi facilitatem paret ab erroribus cavendi et studium et operam collocet in eis cum animadvertendis tum emendandis' . Haec assecuturos esse nos, si nullis rebus nisi clare et distincte cognitis assentiamur, et in eis, quae sensibus percipiuntur, his utamur conjunctis et praeterea memoria et intellectu
emendemus. Verum, cum rerum agendarum necessitas non semper tam accurati examinis moram patiatur, fatendum esse, humanam vitam saepe erroribus esse obnoxiam et naturae nostrae infirmitatem esse agnoscendam ' . His sententiis ex aliis libris vix quicquam, quod quidem alicujus momenti sit, addendum videtur, praeterquam quod Epp. I, 115 ait se iis, quae modo
exposuimus, conatum esse propositam de errorum causa dissicultatem illustrare, intelligendo scilicet, deum mundum creasse persectissimum; nam posita contraria sententia cessare prorsus hane dissicultatem; et Epp. Ι,110 amrmate dicit, deum adducere omnia ad perfectionem Suam i. e. omnia collective, non singula sigillatim; etenim hoc ipsum, quod singularia quaedam pereant,
57쪽
alia vero in locum eorum renascantur, unam, e8M eX primariis universi perfectionibus. Explicatis do hac re Cartesii sententiis apparet, arduum ab eo opus susceptum fuisse, ut a deo optimo maximo in manifesta impersectione mundi culpam omnem averteret. Hoc sibi persuaserat ') perspicuum esse, non magis fieri posse, ut salsitas sive impersectio a deo esset, quatenus imperfectio esset, quam ut veritas sive perseetio a nihilo, vel, ut illud breviter dictum est, haud inepte quaeri, si deus esset, unde malum esset, si non esset, unde bonum. Multa in hac materia tractanda strictim pereurrit, sed parum feliciter res ei successit; adeo omnes rationes haesitant et vacillant. Sed antequam singula velut ad obrussam examinemus, pauca quaedam monenda sunt. In primis tenendum est, magnam esse differentiam inter ignorantiam et errorem; ignorat, si quis non habet scientiam alicujus rei; errat, si credat se habere, sed sequatur, quod salsum est et a re discrepat. Deinde cavendum est, ne nomina negativi et positivi salso nobis imponant; veritas et error proprie referuntur ad mentem, in qua sunt et ex hac parte positiva sunt; sed veritas praeterea refertur ad rem aliquam, quaeum z0nvenit; error est, cum sententiae vel nulla omnino res respondeat vel non ea, quae creditur respondere. Hinc sacile quis fallitur, opinatus veritatem esse positivum quid, errorem negativum, ut veritas videatur ens, error non ens, cum
utrumque positivum sit et ponat aliquid, nec referat, quod verum in re sit, falsum in imaginatione tantum. Tertio loco attendendum est, quid sit nomen nihili;
58쪽
quod ex theologorum de creatione doctrina petitum non rem aliquam designat, sed, cum dicunt, res ex nihilo factas esse, hoc dicunt, eum res antea non suerint, deo jubente coepisse esse; neque in his nomen ex nihilo materiam significat ex qua, sed excludit; quare si dicimus rem ex nihilo laetum esse, idem est atque illud: rem a deo creatam esse. Denique de negatione et privations aliquid dicendum est: negatio logicorum est rem non esse asseVerantium; privatio secundum Cartesium carentia est cujusdam perfectionis, quae in aliqua re quodammodo esse debebat, sive, ut Wolfius in Ontologicis definivit ), desectus alterius realitatis, quae esse poterat seu quam esse per se n0n repugnat; ac potissimum, cum aliquid ita ad rem pertineat, ut in iis,
quae rei naturam constituunt, adnumerandum esse videatur, si deest, defectus Vel privatio appellatur, nimirum quia rem vel defigit aliquid de natura sua vel privari suis videtur. Itaque cum scientia naturae hominis aptissima sit, error est defectus vel privatio, non quo nihil sit, sed quia erranti deesse aliquid videtur, quod ad naturam hominis pertineat; neque malitia nonens dicendum erat, quia non debebat esse, quasi nihil esset omnino, quemadmodum dixit Cartesilla quodam loco, si modo recte memini. - Tandem persectio quid sit quaeritur; hujus naturam Cartesius non necessarium duxit esse prius definire ac describere, sed in eorum habuit numero, quae sint simplicissima ac per se nota, quae explicando obscurentur potius quam illustrentur ); est igitur perfectum id, quod, ubi animadvertimus, non possumus non judicare adesse. Sed interdum tamen
59쪽
persectionis exempla quaedam nominavit, ex quibus haud scio an, quid valeat hoc nomen, cognosci possit. Olim in Germania cum in primis elementis philosophiae quaerendis animum defixum haberet ), velut forte fortuna occurrebat, omnia opera, quibus diversi artifices inter se non consentientes manus adhibuissent, raro tam perfecta esse quam quae ab uno absoluta fuissent;
idem cerni et in urbibus extruendis et in civitatibus instituendis et in scientiis inveniendis. Haec est illa perfectio, cujus postea apud Leibnitium et Tolfium haec
descriptio est 3: persectionem esse consensum in varietate seu plurium a se invicem differentium in uno; ipsum consensum esse tendentiam ad idem aliquod obtinendum; impersectionem esse dissensum in varietate; dissensum ipsum consistere in contrarietate tendenti rum ad unum aliquod obtinendum; sive perfectionem esse convenientiam partium ad totum aliquod componendum. Ad hunc modum quae se habebant, et persecta dicebantur et pulchra et ex his teleologia, quae vocata est, repetebatur, quia in his ratio quaedam et consilium rerum disponendarum esse videbatur et omnia ordinante natura ad finem aliquem perduci. Ab hoc genere persectionis Cartesius minime est alienus; nam et in Dioptrigis explicat, quo modo natura visui prospexerit, et in corpore humano sic ait esse omnia constituta, nihil ut ad conservandum melius conduxisset q); verum parum
in his sibi constabat, de quo infra dicemus. Est et alia perfectio, quae non in disponendis ordinandisque rebus cernitur, sed in ipsa rerum varia ac multiplici existentia
consistit, ut Cartesio quidem visum est. Nimirum esse ) Meth. I, 8. -ὶ mis Ontolog. φ 503. Mὶ Med. VI, 4b.
60쪽
cum poneret in perfectionibus, non potuit non sibi persuadere, omnia, quaecunque sunt, quando quidem sint, esse perfecta; haec existentia quamvis de omnibus, quamdiu sunt, eadem ratione praedicetur, tamen gradus quosdam statuit et existentiae et periectionis; deum esse et qui summe sit et summe periectus sit; huic subjecta esse finitam substantiam, accidens, modum, quae et minus sint et sint minus periecta. Haec ratio admodum est infirma ae debilis; nam pro eo, quod dixit existentiam esse periectionem, in hac ratione deprehenditur dici, sempiternum esse Vel esse R. Se se laetionem esse; inde alterum utrum colligendum est: aut cum esse periectio sit, omnia, quae sint, in eadem esse periectione, aut, sempiternum Vel a se esse cum sit periectio, res, quae non sint a se nec Sempiternae,
non esse periecta, aut harum rerum imparem e88e rationem neque esse omnino eas inter se comparandas;
ac si vel maxime demus veniam existentiam pro perfectione habendi, una est omnium rerum periectio, quae cum sit, nihil obstat, quominus innumerabiles aliae in rebus imperie tiones sint; at in hac parte Cartesius tandem in eum delapsus est errorem, ut opinatus sit, quo plures sint res ac magis variae, nulla ratione habita, quam sint bonae vel convenientes inter se, eo periectiorem esse mundum. Med. IV, 28; Epp. I, 110. His praemissis veniamus ad decreta Cartesiana subtilius examinanda; ac primum quidque videamus; sed tenendum est quam maxime, constare Cartesio, deum periectissimum esse nec facere nisi periectissima. His velut vestigiis insistens nullam repperit in deo causam erroris; sed cum error adsit tamen et ubique praesens