Johannis Gersen ... De imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Libri 4

발행: 1674년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

iso DE IMi TAT. CHRIs ΤΙtiam me , sed te solum supra omnem

sensum & modum, in modo non omnibus notol Nunc autem frequentergemo, & infelicitatem meam cum do. lore porto. Quia multa mala in hac valle miseriarum occurrunt, quae mesepius conturba ni, contristant & obnubilant ; sypius impediunt & distrata hunt, alliciunt & implicant ; ne liberum habeam accessum ad te ; & ne jucundis fruar amplexibus pretesto beatis semper spiritibus. Moveat te suspirium meum & desolatio multiplex in

terra.

. O JEsu splendor aeternae gloriae, solamen peregrinantis animae: apud te est os meum sine voce, & silenetium meum loquitur tibi. Usquequo

tardat venire Dominus meus Veniat

ad me pauperculum suum& laetum faciat. Mittat manum suam, & miserum eripiat de omni angustia. Veni, Veni, quia sine te nulla erit laeta dies aut ho-

282쪽

ra ; quia tu laetitia mea, & sine te vacua est mensa mea. Miser sum, & quodammodo incarceratus&compedibus gravatus ; donec luce praesentiae tuae me reficias , ac libertati dones, vultumque amabilem demonstres.

3. Quaerant alij pro te aliud quod cumque libuerit: mihi aliud interim nihil placet, nec placebit, nisi tu Deus

meus, spes mea, salus aeterna. Non reticebo , nec deprecari cessabo, donec gratia tua revertatur, mihique tu intus loquariS. SALVATOR. 6. Ecce adsum : Ecce ego ad te, quia invocasti me ; lacrymae tuae & desiderium animae tuae, humiliatio tua, & contritio cordis tui inclinaverunt me & adduxerunt ad te.

Et dixi 3 Domine invocavi te, &

283쪽

1 1 D E IMITAT. CHRISTI desideravi frui te , paratuS omnia rC- spuere propter te. Tu enim prior CX-citasti me ut quaererem te. Sis ergo

benedictus , Domine , qui fecisti hanc

bonitatem cum servo tuo secundum multitudinem misericordiae tuae. . Quid habet ultra dicere, Domine, servus tuus coram te, nisi ut liu miliet se valde ante te , memor semper propriae vilitatis & iniquitatis Non enim est similis tui in cunctis mirabilibus caeli & terrae. Sunt opera tua bona valde, judicia tua vera , dc providentia tua reguntur universa. Laus ergo tibi & gloria, o Patris sapientia : te laudet & benedicat os meum , anima mea, & cuncta creata simul. De

284쪽

De Noordatione multiplicium beneficiorem Dei.

Ιuntatem tuam: & cum magna r C.

rentia ac diligenti consideratione beneficia,tua . tam in generali quam iii spoeiali memorari: ut digne tibi Echinei valeam gratias referre. Verum scioleonsteor nee peto minimo puncto me posse debitas gratiarum laudes persolvere. Minor ego sum omnibus honis mihi praesti is r & eum tuam nobilheatem attendo, deficit Pret magnitudine illiues spiritus meus. ' a. Omnia quet in anima ae in corpore habemus, & quaecumque ex te rius vel interim, naturaliter vel super-

285쪽

iv DE IMITAT. CHRisTIl naturaliter possidemus, tua sunt beneficia, & te beneficum, pium, ac bonum commendant, a quo bona cuncta accepimus. Et si alius accipit plura, alius pauciora , omnia tamen tua sunt , & sine te nec minimum haberi potest. Ille qui majora accepit non potest suo merito gloriari, neque super alios extolli, nec insultare minori:

quia ille major & melior qui sibi minus adscribit, & in regratiando hul milior est atque devotior. Et qui omnibus se viliorem existimat, & judicat indigniorem, aptior est ad percipiendum majora. 3. Qui autem pauciora accepit,con

tristari non debet, nec indignanter ferre, neque invidere ditiori, sed te potius attendere, & tuam bonitatere maxime laudare, quod tam fiassicienter & assiuenter, tam gratis,&liben. ter, sine personarum acceptione tua munera largiaris. Omnia ex te, & idcc

286쪽

Lra ER III. Cap. XXII. aque in omnibus es laudandus. Tu scis quid unicuique donari expediat: & cur iste minus, & ille amplius habeat, non nostrum , sed tuum est hoc discernere, apud quem singulorum definita sunt

merita. t

. Unde, Domine Deus, pro magno etiam reputo beneficio non multa habere, unde exterius &1ecun dum homines laus appareat & gloria ; ita ut quis, considerata paupertate ac vilitate personae suae, non modo nullam graVitatem, aut tristitiam vel dejectionem inde concipiat ; sed potius consolationem & hilaritatem magnam:

quia tu Deus pauperes , & humiles, atque huic mundo despectos tibi elegisti in familiares & domesticos. Testes sunt ipsi Apostoli tui, quos principes constituisti super omnem terram. Et fuerunt tamen sine querela conversati in mundo, tam humiles &simplices, sine omni malitia & dolo,

287쪽

ut etiam pati contumelias pro nom Inatuo gauderent: & quae mundus abhorret ipsi amplecterenturi. indou in gno. s. Nihil ergo amatorem tuum, Eccognitorem beneficiorum tuorum ita Iaetificare debet; sicut. voluntas αδ in. eo , & beneplaci 'm Riernat dupolItionis uiae , de qu' tantum cin tentari debet & consolari, ut ita libenter velit este minimus 1icut alius optarΗ

esse maximus: & ita p cificiΗ-c utentus in novistigio sicut in Ioco mi mo : atque ita libenter despic bilis M. alijectus , nullius quoque nominis &famae , sicut ceteris honorabilior . maior in. mungo. . Nam volunto tua Mamor honoris xui omnia excedere si

pluS exim consola i , n is ge, placere , quam omnja beneficia sibi data vel danda.

288쪽

'LIBER III. cap. XXIri. 6

De quatuor magnam importantibus

. - . a g

1. PILI nunc docebo te viam pacis, & verat 'libertatis.

tii Fac Domine quod dicis , quia hoc

mihi gratum est audi , a,

Stude fili alterius ' facere volithia tem potius quam tuam. Elige semper minus quam plus habere. Quaere semper inferiorem locum & omnibus subessb. O pta 'semper & ora, ut mi To luntas integre in te atque in omnsus fiat.- Eeceltalti homo ingredi tir fines

289쪽

r. Domine sermo tuus iste brevis multum in se continet perfectionis: Parvus est dictu , sed plenus sensti Muber in fructu. Nam si posset a me fideliter custodiri, non deberet in me turbatio tam facilis oriri. Nam quoties me impacatum sensio & gravatum , ab hac doctrina me recessisse invenio. Sed tu qui omnia potes Mprofectum animae semper diligis, adauge majorem gratiam; ut possim tuum complere sermonem, & meam perficere salutem. Oratio contra malas curtationes. DIs CIPu Lu S.

ris a me: Deus mem in auxilium meum refice et quoniam infisrrexerunt in me variae cogitationes & timores magni affligentes animam meam. Quo-

290쪽

L1BER III. Cap . XXIII. Is modo pertransibo illaesus 3 Quomodo

perfringam eas. SALVATOR. ' Ego, inquit, ante te ibo, e Iorio- νε s. asis terrae humiliabo. Aperiam januas carceris, & arcana secretorum revelabo tibi.

Fac Domine ut loqueris: & fugianta facie tua omnes iniquae cogitationes. Haec spes & unica consolatio mea ad te in omni tribulatione mea confugere , tibi confidere, te ex intimo laffectu invocare , & patienter cons lationem tuam expectare. Oratio pro illaminatione mentis. 4. LARIFICA me, bone IEsu, cla- ritate interni luminis, & educ de habitaculo cordis mei tenebras uni. versas. Cohibe evagationes malas, &elide vim facientes tentation . Pu-

I I iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION