Johannis Gersen ... De imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Libri 4

발행: 1674년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

iso DE IMITAT. CHRISTI temnere. Habebunt enim gratiam magnam qui seonte se subjecerint tuae

1anctissimae servituti. Invenient suavis simam Spiritus sancti consolationem ,

qui pro amore tuo omnem Carnalem abjecerint delectationem. ConsequCntur magnam mentis libertatem qui a ctam pro nomine tuo ingrediuntur Viam , & omnem mundanam negle

xerint curam.

6. O grata & jucunda Dei servitus, qua homo veraciter efficitur liber Msanctus O sacer status religiosi famulatus, qui hominem Angelis reddit a qualem, Deo placabilem, daemonibus terribilem, & cunctis fidelibus commendabilem to amplectendum &semper optabile servitium, quo summum promeretur bonum, & gaudium acquiritur sine fine permansurum

252쪽

LIBER III. Cap. XI.

suod desideria ramis examinanda senare moderanda. CAP. XI. SALVATOR.

i. MLI oportet te adhuc multa a b x discere, quae necdum bene didicisti.

Quae sunt haec Domine γ

Ut desiderium tuum ponas totaliter secundum beneplacitum meum, &tulipsius amator non sis ; sed meae voluntatis cupidus aemulator. Desideria te Lepe accendunt & vehementer impellunt , sed considera an propter honorem meum, an propter tuum commodum magis movearis. Si ego sum in causa bene contentus eris quomodO-l

253쪽

prio quaesitu aliquid latet, ecce ho Cest quod te impedit & graVat.

2. Cave ergo ne nimium innitaris super desiderio praeconcepto, me non consulto; ne forte postea poeniteat, Sc

displiceat quod primo placuit & quasi

pro meliore gelasti. Non enim omnis affectio, quae videtur bona, statim esti sequenda: sed neque omnis contraria affectio ad primum fugienda. Expedit interdum refraenatione uti etiam in bonis studiis & desideriis; ne per importunitatem , mentis distractionem incurras ; ne aliis per indisciplinationem scandalum generes; vel etiam per resistentiam aborum subito turberis &

3. Interdum vero oportet violentia uti, & viriliter appetitui sensiitivo con-ltraire; nec adverterc quid velit caro,

de quid non velit: sed hoc magis fatagere, ut subjecta sit etiam nolens spi-

254쪽

LI RE RIII. Cap. XII. 363ritui. Et tamdiu castigari debet, & cogi servituti subesse, donec parata sit ad omnia, paucisque contentari discat,& in siimplicibus delectari, nec contra aliquod inconveniens murmurare. De infirmatione patientiae ,-Iuctami

ne adversus concupiscentias. CAP. XII. Dis CIPULUS.

i. OMi NE Deus , ut Video pa- tientia est mihi valde necessa

ria: multa enim in hac vita accidunt contraria. Nam qualitercumque ordinavero de pace mea non potest esse si- , ne bello & dolore vita mea.

Ita est fili, sed nolo te talem quaereret pacem, quae tentationibus careat, aut contraria non sentiat: sed tunc etiam:

255쪽

164 DE IMITAT. CHRISTI te pacem aestima invenisse cum fueris

variis tentationibus exercitatus , & in multis contrarietatibus probatus.1. Si dixeris non posse multa pati ;quomodo tunc sustinebis ignem Pur gatoris 3 De duobus malis minus semiaperest eligendum. Ut ergo aeterna supplicia futura possis eVadere, mala praesentia studeas pro Deo aequanimiter tolerare. An putas quod homines saeculi hujus nihil aut parum patiantur Neque hoc invenies , etiamsi delicatissimos quaesieris. Sed habent, inquis, multas delectationes & proprias sequuntur voluntates, ideoque parum ponderant suas tribulationes. Esto ita

ut habeant quidquid voluerint ; sed quamdiu, putas, durabit 33. Ecce quemadmodum fumus de ficient omnes abundantes in saeculo,& nulla erit recordatio praeteritorum gaudiorum. Sed & cum adhuc vivunt non sine amaritudine,taedio, ac timore

256쪽

LIBER III. Cap. XII. Issin eis quiescunt. Ex eadem namque rCunde delectationem concipiunt sibi, poenam frequenter recipiunt, & juste illis fit, ut quia inordinate delectationes quaerunt & sequuntur , non sine

amaritudine ac confusione eas expleant.

. O quam breves , quam falsis ,

quam inordinatae atque turpeS omneSistae suntl Verumtamen illi prae ebriegate ac mentis caecitate non intelli gunt sed velut muta animalia propter modicum corruptibilis vitae delect mentum , mortem animae incurrunt. Tu ergo fili' post concupiscentias tuas ' 2Gli. . non eas , re a voluntate tua, avertere.' Delectare in Nomino, ta dabit tibi ρ 'es /3 titiones cordis tui. s. Etenim si veraciter vis delectatari & abundantius a me consolari, Ccice in contemptu omnium mundanorum , & in abscissione omnium infimarum delectationum erit benedictio

257쪽

i 166 DE IMITAT. CARISTI tua , & copiosa tibi reddetur Consolatio. Et quanto plus te ab omni solatio creaturarum subtraxeris , tanto in me suaviores & potentiores conso lationes invenies. Sed primo non sine quadam tristitia & labore certaminis ad has pertinges. Obsistet enim inolita consuetudo , sed meliori consiue tu dine devincetur. Remurmurabit caro , sed fervore spiritus fraenabitur. Instigabit & exacerbabit te serpens antiquus; sed oratione fugabitur, in super & labore utili aditus ei magnus

obstruetur.

De obedientia humilis subditi ad exemplum JEsu CHRISΤΙ. CAP. XIII.

1 IUILI qui se subtrahere nititur ab obedientia, ipse se subtrahit as gratia. Et qui quaerit habere privata,

258쪽

L1BER III. Cap. XIII. 16 amittit communia. Qui non libenter& sponte suo Superiori sic subdit, signum est quod caro sua necdum perafecte sibi obedit, sed saepe recalcitrat& murmurat. Disce ergo Superiori tuo celeriter te submittere, si carnem propriam optas subfugare. Citius namque exterior vincitur inimicus, si interior homo non fuerit devastatus. Non est

molestior & pejor animae hostis,quamltu ipse tibi, non bene concordans spiritui. Oportet enim verum te assumere tulipsius contemptum, si vis praevalere adversus carnem & sanguinem. 1. Quia adhuc nimis inordinate te

diligis , ideo plene te resignare aliorum Voluntati trepidas. Sed quid magnum si tu qui pulvis es&ninil, propter Deum te subdis homini, quando ego Omnipotens & Altissimus , qui cuncta creavi ex nihilo , me homini propter te subjeci humiliter a Factus sum enim omnium humillimus & ina

L iiij

259쪽

168 DE IMITAT. CHRISTI fimus, ut tuam superbiam mea humilitate vinceres. Disce obtemperare

pulvis. Disce te humiliare terra & limus , & sub omnium pedibus incurvare. Disce voluntates tuas frangere,& ad omnem subjectionem te dare. 3. Exardesce contra te, nec patiaris tumorem in te vivere: sed ita sub jectum te ac parvulum exhibe, ut omnes super te ambulare possint, & sicut lutum platearum conculcare. Quid habes, homo inanis, conqueri Quid sordide peccator potes contradicere exprobrantibus tibi, qui toties Deum offendisti, & toties infernum meruisti Sed pepercit tibi oculus meus , quia pretiosa fuit anima tua in conspectu meo r ut cognosceres dilectionem meam, & gratus semper beneficiis meis existeres & ut ad veram subjectionem & humilitatem te jugiter dares , patienterque proprium contem. ptum ferreS.

260쪽

LivER III. Cap. XIV. 169De occultu Dei judiciis considerandis , no tollamur in bonis. CAP. XIV.

i. NTONAs super me judicia tua, Domine, & timore ac tremore concutis omnia ossa mea; & expaves cit anima mea valde. Sto attonitus , & considero: quia ' caeli non sunt mun- 'di in conspectu tuo. Si in Angelis reperisti pravitatem, nec tamen pepercisti, quid fiet de me Ceciderunt Hesiae demis , & ego pulvis quid praesumo Quorum opera videbantur laudabilia, ceciderunt ad infima: & qui comedebant panem Angelorum , vidi siliquis delectari porcorum. L. Nulla est ergo sanctitas si manum tuam, Domine, subtrahas. Nul

la sapientia prodest si gubernare desi-

SEARCH

MENU NAVIGATION