Johannis Gersen ... De imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Libri 4

발행: 1674년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

i o DE IMIΤΑΤ. CHRIs ΤΙ stas. Nulla juvat fortitudo si conservare desinas. Nulla secura castitas si eam non protegas. Nulla propria prodest custodia si non adsit tua sancta vigilantia. Nam relicti mergimur Mperimus , visitati vero vivimus & eri-

fgimur. Instabiles quippe sumus , sed

propter te confirmamur ; tepescimus, sed a te accendimur.3. O quam humiliter &abjecte mi hi de meipso sentiendum est i quam Vilipendendum si quid boni videar ha-i bere t O quam profunde me submittere debeo sub abyssalibus judiciis tuis, Domines ubi nihil aliud me esse invenio , quam nihil & nihil. O pondus immensum ' o pelagus intransnatabile lubi aliud nihil de me reperio , quam: in toto nihil. V bi est ergo latebra gloriar 3 ubi confidentia de virtute concepta 3 Absorpta est omnis gloriatio vana in profunditate judiciorum tuorum super me.

262쪽

L1BER III. Cap. XU. i ri . Quid est omnis caro in conspectu tuo Numquid gloriabitur tatum contra formantem se ' Quomodo potest erigi vaniloquio, cujus cor in Veritate si ibjectum est Deo λ Non eum to- tu S mundus eriget, quem veritas sibi subjecit; nec omnium laudantium ore movebitur, qui totam spem suam in Deo firmavit. Nam & ipsi qui loquuntur ecce omnes nihil ; deficient enim cum sonitu verborum, ' Veritas autem 'Domini manet in aeternum.

Eualiter sandum sit, ac dicendum, in omni re desiderabili.

CAP. XV. SALVATOR.

1. UI L i sic dicas in omni re: Domi-

ς ne si tibi placitum fuerit, fiat

hoc ita. Domine si sit honor tuus, fiat in nomine tuo hoc. Domine si mihi vi

263쪽

i L DE IMITAT. CHRISTI deris expedire , & utile esse probaveris, tunc dona mihi hoc uti ad hono rem tuum. Sed sit mihi nocivum fore cognoVeris,nec animae meae saluti prodesse, aufer a me tale des1derium. Non enim omne desiderium a Spiritu sancto est, etiam si homini videatur rectum & bonum. Dissicile est pro vero judicare, utrum spiritus bonus an alienus te impellat ad desiderandum hoc vel illud ; an etiam ex proprio mΟVearis spiritu. Multi in fine sunt decepti , qui primo bono spiritu videbantur intacucti. 1 2. Igitur semper cum timore Dei,& cordis humilitate desiderandum est

re petendum quidquid desiderabile

menti occurrit , maximeque cum propria resignatione mihi totum committendum est , atque dicendum: Domine tu scis qualiter melius est, fiat hoc vel istud, 11cut volueris. Da quod Vis,& quantum vis, & quando vis. Fac

264쪽

L1BER III. Cap. XV. i 3 mecum sicut scis , & sicut tibi magis

placuerit, & major honor tuus fuerit. Pone me ubi vis, & libere age mecum in omnibus. In manu tua sum, gyra &reversa me per circuitum. En ego servus tuus paratus ad omnia: quoniam

non desidero mihi vivere, sed tibi: uti nam digne atque perfecte. Oratio pro beneplacito Dei perficiendo.

3. O N C E D E mihi, benignissime

s Esu, gratiam tuam , ut mecum sit, & mecum laboret, mecumque usia

que in finem perseveret. Da mihi semper desiderare & velle quod tibi magis

acceptum, & carius placet. Tua VΟ-luntas mea sit: & mea voluntas tuam sequatur semper, & optime ei concordet. Sit mihi unum velle & nolle tecum: nec aliud posse velle aut nolle ni- . si quod tu vis aut non ViS.

. Da mihi omnibus mori quae in

265쪽

a IMIΤΑΤ. CHRIst Imundo sunt: & propter te amare conia temni , & nesciri in hoc seculo. Da mihi super omnia desiderata in te qui- cscere, & cor meum in te pacificare. Tu vera pax cordis, tu sola requies :cxtra te omnia sunt dura & inquieta. yμι - ' ' In hac pace in idipsum, hoc est, in te uno summo, aeterno Bono dormiam Srequiescam.

uod verum solatium in solo Deo quaerendum es. i ' CAP. XVI.

1. UID ID desiderare possimii vel cogitare ad solatium meum non hic expecto , sed in posterum. quod si omnia solatia mundi solus haaberem δε omnibus divitiis frui posse certum est quod diu durare non posssent. Unde non poteris anima mea Ple-

266쪽

LIBER III. Cap. XVI. i sne consolari, nec perfecte recreari, nisi in Deo consolatore pauperum & sius ceptore humilium. Expecta modicum anima mea, expecta divinum promis sum,& habebis abundantiam omnium ibonorum in caelo. Si nimis inordinate illa appetis praesentia, perdes aeterna dccaelestia. Sint temporalia in usu, aeterna in desiderio. Non potes aliquo bono temporali satiari,quia ad haec fruen

da non es creata.

1. Et si omnia bona creata haberes,

non posses esse felix & beata : sed in

Deo, qui cuncta creavit, tota beatitudo tua & felicitas consistit: non qualis videtur & laudatur a stultis mundi a maiatoribus t sed qualem expectant boni Christi fideles, & praegustant interdum

spiritales ac mundi corde , quorum conversatio est in caelis. Vanum est &breve omne humanum solatium. Beatum & verum solatium quod intus a Veritate percipitur. Devotus homo ubi-

267쪽

1 6 DE IMIΤΑΤ. CHRISTI que secum fert consolatorem suum IE-su M,& dicit ad eum: Adesto mihi, Domine JEsu, in omni loco & tempore. Haec mihi sit consolatio libenter velle Carere omni humano solatio. Et si tua defuerit consolatio, sit mihi tua voluntas & justa probatio pro summo sola-

'Ps. ιεa. s. tior' Non enim in perpetuum irasceris, neque in aeternum comminaberis.

SALVATOR.

i. ILI sine me tecum agere quod volo: ego scio quid expediat tibi. Tu cogitas ut homo. Tu sentis in multis sicut humanus suadet affectus.

Domine verum est quod dicis. Major est solicitudo tua circa me, quam

omnis

268쪽

LIBER III. Cap. XVII. I77Omnis cura, quam ego gerere possim pro me. Nimis enim casualiter stat, qui non projicit omnem solicitudinem suam in te. Domine dummodo voluntas mea recta & firma ad te permaneat, fac de me quidquid tibi placuerit. Non enim potest esse nisi bonum quidquid de me feceris.1. Si me vis esse in tenebris,sis benedictus : & si me vis esse in luce, sis iterum benedictus. Si me dignaris Consolari, sis benedictus: & si me vis tribulari, sis aeque semper benedictus.

Fili sic oportet te stare si mecum desideras ambulare. Ita promptuS es

se debes ad patiendum, sicut ad gaudendum. Ita libenter debes esse inops S pauper sicut plenus & dives.

1 3. Domine libenter patiar pro te

269쪽

1 8 DE IMITAT. CHRIs ΤΙ quidquid volueris venire super me. Indifferenter volo de manu tua bo num & malum; dulce & amarum - lae. tum & triste suscipere ; & pro omnibus mihi contingentibus gratias agCre. Custodi me ab omni peccato, Snon timebo mortem nec infernum: dummodo in aeternum me non projicias , nec deleas me de Libro Vitar, non mihi nocebit quidquid tribulationis venerit super me.

aeuod temporales miseria exemplo Chri si aequanimiter sunt ferendae. CAP. XVIII.

i. ILI ego descendi de caeso pro C tua salute; suscepi tuas miserias,

non necessitate, sed caritare trahente; ut patientiam disceres, & temporales miserias non indignanter ferres. Nam

270쪽

ab hora ortus mei usque ad exitum in cruce non defuit mihi tolerantia doloris. Defectum rerum temporalium magnum habui; multas querimonias deme frequenter audivi: confusiones, M opprobria benigne sustinui: pro beneficiis ingratitudinem recepi: pro miraculis blasphemias: pro doctrina reprehensiones.

L. Domine quia fuisti patiens in

vita tua, in hoc maxime impicndo praeceptum Patris tui, dignum est ut ego miserrimus peccator secundum voluntatem tuam patienter me sustineam: &donec ipse volueris onus corruptibilis Vitae pro salute mea portem. Nam etsi onerosa sentitur praesens vita, facta estramem jam per gr tiam tuam valde meritoria : exemploque tuo , & tuorum vestigiis Sanctorum tolerabilior infirmis & clarior. Sed & multo ma-

SEARCH

MENU NAVIGATION