Johannis Gersen ... De imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Libri 4

발행: 1674년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

1 o DE IM 1 TAΥ. CHRIs Τ1 Cum ad eam pervenerit, aliter incipit sentire ; quia affectiones circa idem non sunt durabiles, sed magis de uno ad aliud impellunt. Non ergo minimum est etiam in minimis seipsum re linquere. 3. Verus profectus hominis est ab negatio su iipsius ; & homo abnegatus valde liber est & securus. Sed antiquuS hostis omnibus bonis adversans a tCntationibus non cessat; sed die noctu

que graves molitur insidias, si forte in laqueum deceptionis possit praecipita-

'MM.as. re incautum. Vigilate , in orate, uxnon intretis in tentationem.

Euod homo nihil boni ex se habet, de nusio gloriari potes. C A P. X L.

' G t. i. I.' OMINE, quid est homo quod memor es ejus : aut filius hominis,

332쪽

L 1 AER III. Cap. XL. 2 Iminis, quia misitas eum ' Quid promeruit homo, ut dares illi gratiam tuam Domine, quid possum conqueri si de seris me aut quid iuste obtendere pos sum, si quod peto non feceris ὶ Certe hoc in veritate cogitare possum, & dicere : Domine nihil sum, nihil boni ex me habeo, sed in omnibus deficio, &ad nihil semper tendo. Et nisi a te fuciro adjutus, & interius informatuS, totus essicior tepidus & distatutus.

h. ' Tu autem, Domine, semper idem 'Ps. ior. u.

ipse es, & permanes in aeternum: sem per bonus , justus & sanctus: bene, juste ac sancte agens omnia,& disponens in sapientia. Sed ego qui ad defectum magis pronus sium , quam ad profectum, non sum semper in uno statu perdurans: quia septem tempora mu

tantur super me. Verumtamen cito me

lius fit cum tibi placuerit , & manum porrexeris adjutricem: quia tu solus sitane humano sussragio poteris auxiliari,

333쪽

1 1 DE IMITAT. CHRIs TI& in tantum confirmare , ut vultus meus amplius in diversa non mutetur; sed in te uno cor meum convertatur, ocquiescat. 3. Unde sit bene scirem omnem humanam consolationem abiicere, sive propter devotionem adipiscendam, si- Ve propter necessitatem, qua compellor te quaerere, quia non est homo qu ime consoletur: tunc merito possem de gratia tua sperare, & de dono gratiae

novae Exultare.

. Gratias tibi, unde totum venit quotiescumque mihi bene succedit. Ego autem vanitas & nihilum ante te, inconstims homo & infirmus. Unde er. go possum gloriari, aut cur appeto

putari 3 Numquid de nihilor & hoc vae nissimum est. Vere inanis gloria, mala

pestis, vanitas maxima ; quia a Vera r

etrahit gloria, & caelesti spoliat gratia. Dum enim homo complacet sibi, dinplicet tibi; dum inhiat laudibus hu-

334쪽

LI AER III. Cap. XL. a 3

manis, privatur veris virtutibus. s. Est au tem vera gloria, & exultatio sancta gloriari in te , & non in se: gaudere in nomine tuo, non in virtute propria ; nec in aliqua creatura gloriari &delectari, nisi propter te. Laudetur nomen tuum, non meum ; magnificetur opus tuum, non meum; bene- 'dicatur nomen sanctum tuum , nihil mihi autem attribuatur de laudibus f hominum. Tu gloria mea, tu exultatio cordis mei ; In te gloriabor,& exultabo tota die; ' pro me autem nihil, ni- 'a Corira risi in infirmitatibus meis. 6. ' suaerant Iudaea gloriam , qua ab D-Υ. - . invicem es , ego hanc requiram , quα aselo Deo es. Omnis quidem gloria humana , Omnis honor temporalis, omnis altitudo mundana aeternae gloriae tua comparata, vanitas est & stultitia. Overitas mea, & misericordia mea, Deus meus,Trinitas beata i tibi soli laus, viru

tus, honor & gloria per infinita saecula seculorum. χj

335쪽

a IMITAT. CHRIsTI De contemptu omnis temporalis honoris. CAP. XLI.

SALVATOR.

i. I PI L 1 noli tristari si videas alios honorari & elevari, te autem despici & humiliari. Erige cor tuUm ad me in caelum , & non contristabit te contemptus hominis in terris.

Domine in caecitate sumus, & Vanitate cito seducimur. Si recte me in spicio injuria mihi numquam facta est ab aliqua creatura, unde nec juste habeo conqueri adversum te. E. Quia autem frequenter, & graViter peccavi tibi, merito armatur con-ltra me omnis creatura. Mihi igitur ju- iste debetur confusio, & contemptuS ;ribi autem laus, honor & gloria. Et ni-

336쪽

LIBER III. Cap. XLII. E ssime ad hoc praeparavero, quod Velim libenter ab omni creatura despici& relinqui, atque penitus nihil videri, non possum interius pacificari & stabiliri, nec spiritaliter illuminari, neque tibi plene uniri. uod pax non est ponenda in bominibus. CAP. XLII.

1. V I L I si ponis pacem tuam in ali-V qua persona propter tuum sentire, vel convivere, instabilis eris & implicatus. Sed si recursum habes ad semia

per viventem & manentemVeritatem, non contristabit te amicus recedens&moriens. In me debet amici dilectio stare : & propter me diligendus est, quisquis tibi bonus visus est & multum carus in hac vita. Sine me non valet nec durabit amicitia: nec est munda M

337쪽

1 6 DE IMITAT. CHRISTI vera dilectio, quam ego non copulo. Ita mortuus deberes esse talibus affectionibus dilectorum hominum , ut quantum ad te pertinet in optares sine omni humano esse consortio. Tanto homo Deo magis appropinquat, quanto ab omni solatio terreno longius recedit. Tanto etiam altius ascendit ad Deum, quanto profundius in se descendit, & plus sibiipsi vilescit. 1. Qui autem aliquid bonis1bi alia tribuit, gratiam Dei in se venire impedit : quia gratia Spiritus sancti cor humile semper quaerit. Si scires te perfecte annihilare, atque ab omn i amore creato evacuare, tunc deberem in tecum magna gratia emanare. Quando tu respicis ad creaturas, subtrahitur tibi aspectus Creatoris. Disce te in om- nibus propter Creatorem vincere ; octunc ad divinam valebis pertingere cogitationem. Quantumcumque modi

cum sit, si inordinate diligitur & res.

338쪽

L1BER III. Cap. XLIII. 2 7picitur, retardat a summo bono & via

tiat.

contra manam indi secularem suentiam. CAP. . XLIII. i.IUILI non moveant te pulcra &A subtilia hominum dicta. Non' r. r. enim es Regnum Dei in sermone, sed in

tartute. Attende verba mea, quae corda accendunt, & mentes illuminant: inducunt compunctionem, & variam . ingerunt consolationem. Numquam: ad hoc legas verbum meum ut doctior, aut sapientior possis videri, sed studet mortificationi vitiorum ; quia hoc amplius tibi proderit, quam notitia muli tarum dissicilium quaestionum. Σ. Cum multa legeris & cognoveris , ad unum semper oportet redire principium. Ego sum, qui doceo homi- V.υδ disnem Icientiam: in clariorem intelligen- in '

339쪽

i A DE IMITAT. CHRI sT Itiam parvulis tribuo , quam ab homine possit doceri. Cui ego loquor, cito sapiens erit, dc multum in spiritu proficiet. Vae eis qui multa curiosa ab hominibus inquirunt, dc de via mihi ser-iviendi parum curant. Veniet tempuSquando apparebit Magister magistrorum, Christus, Dominus Angelorum , cunctorum auditurus lectiones , hoc

esst , singulorum examinaturuS con- 'sub. r. o. scientias. Et tunc ' 'utabatur Hiem-'ι.cor. - i. sum in lucernis, ει manifesa eruns abscondita tenebrarum, tacebuntque argumenta linguarum.

3. Ego sum qui humilem in puncto

cleuo mentem , ut plures aeternae VC-ritatis capiat rationes, quam si quis decem annis studuisset in scholis. Ego doceo sine strepitu verborum, sine confusione opinionum, sine fastu honoris , sine impugnatione argumentorum. Ego sum qui doceo terrena

despicere , praesentia fastidire , cacte

340쪽

. LIBER III. Cap. XLIII. 2 9stia quaerere, aeterna sapere ε, honores iugere , scandala sufferre, omnem spem in me ponere , extra me nihil cupere , & super omnia me ardenter

amare.

. Nam quidam amando me intime didicit divina ,& loquebatur mirabilia. Plus profecit in relinquendo omnia, quam in studendo subtilia. Sed aliis loquor communia, aliis specialia: aliquibus in signis & figuris dulciter appareo, quibusdam vero in

multo lumine revelo mysteria. Una vox librorum , sed non aeque omneSinformat : quia intus stim doctor veritatis, cordis scrutator, cogitationum intellector , actionum promotor, di-l

stribuens singulis sicut dignum judial

cavero.

SEARCH

MENU NAVIGATION