장음표시 사용
351쪽
16o DE IMITAT. CHRISTI& tumultus. Modicum. est & breve omne quod transit cum tempore. 2. Age ergo quod agis: fideliter latabora in vinea mea, ego ero merceS tua: Scribe, lege, canta, geme, tace, Ora, sustine viriliter contraria: digna est his omnibus aeterna vita,& majoribus praeliis. Veniet pax in die una,quae nota es Domino: non enim erit nox, vel dies, hujus scilicet temporis , sed lux perpetua, claritas infinita, pax firma de re- β γ quies secura. Non dices tunc: suis me Iaberabit de corpore mortis hujus e Nec 'PFaGυ.f. clamabis : Heu mihi , quia incolatus 'I .as. δ. meus prolongatuN e 3; quoniam praecipitabitur mors, & salus erit indefectiva anxietas nulla , jucunditas beata, - cietas dulcis & decora. 3. O si vidisses in caelo Sanctorum coronas perpetuas , quanta quoque nunc exultant gloria , qui huic mun- do olim contemptibiles, &quasi vita
ipsa indigni putabantur , profecto te
352쪽
L I Η Ε R III. Cap. X L VII. 16istatim humiliares usque ad terram , &assectares potius omnibus subesse , quam praeesse uni : nec hujus vitae dies laetos concupisceres , sed magis pro Deo tribulari gauderes : & pro
nihilo inter homines computari, maximum lucrum duceres.
4. O si tibi haec saperent, & profunde ad cor transirent, quomodo auderes vel semel conqueri Nonne pro vita aeterna cuncta laboriosa sunt toleranda 3 Non est parvum quid lucrari aut perdere regnum Dei. Leva igitur faciem tuam in caelum. Ecce ego , & omnes Sancti mei mecum , qui in hoc seculo magnum habuere
Certamen, modo gaudent, modo consolantur, modo securi sunt, modG requiescunt, & sine fine mecum in regno Patris mei permanebunt.
353쪽
De die aeternitatis , est hujus evita angustiis. C A P. XLVIII
i. SupΕRNAE civitatis mansio be sttistimat O dies aeternitatis clarissima, quam nox non obscurat, sed summa veritas semper irradiat, dies semper laeta, semper secura, & numquam statum mutans in contraria ιο utinam dies illa illuxisset, & cuncta haec temporalia finem accepissenti Lucet quidem Sanctis perpetua & splendida claritate, sed non nisi a longe , α per speculum peregrinantibus in terra. α. Norunt caeli cives quam gaudiosa sit illa; gemunt exules filij Evae quod amara & taediosa s1t ista. Dies huius temporis parvi , & mali pleni doloribus di angustiis: ubi homoPec-
354쪽
L1BER III. Cap. XLVIII. 163catis multis inquinatur, multis passio nibus irretitur, multis timoribus stringitur, multis curis distenditur, multis curiositatibus distrahitur , multis Va- initatibus implicatur, multis erroribus circumfunditur, multis laboribus at- teritur, tentationibus gravatur, deliciis enervatur, egestate cruciatur.3. O quando finis horum malorum lquando liberabor a misera servitute vitiorum Θ quando memorabor, Domine, tui solius 3 quando ad plenum laetabor in te 3 Quando ero sine omni impedimento, in vera libertate,sine omni gravamine mentis & corporis ξ Quan- .do erit pax solida; pax imperturbabilis&secura; pax intus & foris ; pax ex omni parte firmaὶ JEsu bone, quando stabo ad videndum te 3 quando contemplabor gloriam regni tui quando eris mihi omnia in omnibus 3 O quando ero tecum in regno tuo, quod praeparasti dilectis tuis ab aeterno Relictus
355쪽
16 DE IMIT ΑΤ. CHRIs ΤΙ sum pauper , & exul in terra hostilii ubi bella quotidiana , & infortunia
4. Consolare exilium meum, mitiga dolorem meum, quia ad te suspirat omne desiderium meum. Nam Ο Stotum mihi est quidquid mundus hic
offert ad solatium. Desidero te intime frui, sed nequeo apprehendere. Opto inhaerere caesestibus, sed deprimunt res temporales , & immortificatae passiones. Mente omnibus rebus superesse Volo , carne autem invite siubesse co gor. Sic ego infelix homo mecum pu- DF. .aρ. gno, ου δε νώm mibimeti gramis dum spiritus sursum, & caro quaerit e se deorsum. s. o quid in tu spatior dum mente
caelestia tracto, & mox carnalium tur-ies Φ- ba occurrit oranti l ' Deus meus Melon-Pfac. s. geris a me, neque declines in ira a ferivo tuo. ' Fulgura coruscanouem tuam, tadissipa eas: Emitte sagittas tuas, & con,
356쪽
Lia ER III. Cap. XLVIII. 16sturbentur omnes phantasiae inimici. Recollige sensius meos ad te: fac me oblivisci omnium mundanorum : dacito abjicere & contemnere phantas
mala vitiorum. Succurre mihi, aeterna Ueritas, ut nulla me moveat Vanitas. Adveni caelestis suavitas,& fugiata facie tua omnis impuritas. Ignosce quoque mihi, &misericorditer indui se, quoties praeter te aliud in oratione revolvo. Confiteor ctenim vere quia valde distracte me habere consuevi. Nam ibi multoties non sum, ubi corporaliter sto aut sedeo: sed ibi magis sum quo cogitationibus feror. Ibi sum ubi cogitatio mea est. Ibi est frequenter cogitatio mea,u bi est id quod amo. Hoc mihi cito occurrit, quod natur liter delectat, aut ex usu placet. 6. Unde tu, Veritas, aperte dixisti: ' Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est re M. cor tuum. Si caelum diligo, libenter deca testibus penso. Si mundum amo, de l
357쪽
16s DE IMITAT. CHRISTI . felicitatibus mundi congaudeo , & de adversitatibus ejus tristor. Si carnem diligo, quae carnis sunt saepe imaginor. Si spiritum amo, de spiritualibus cogitare delector. Quaecumque enim di ligo , de his libenter loquor & audio, atque talium imagines mecum ad do- .mum reporto. Sed beatus ille homo, qui propter te, Domine,omnibuS cre turis licentiam abeundi tribuit: qui naturae vim facit, & concupiscentias carnis fervore spiritus crucifigit, ut serenata conscientia puram tibi orationem offerat, dignusque sit Angelicis interesse choris, omnibus terrenis foris& intus exclusis.
358쪽
LiBER III. Cap. XLIX. 267 De desiderio aeternae mitae, ει quanta My certantibus promissa. CAP. XLIX.
i. GILI cum tibi desiderium aeternaec beatitudinis desuper infundi sentis , & de tabernaculo corporis exire concupiscis, ut claritatem meam sine vicissitudinis umbra contemplari possis ; dilata cor tuum, & omni desiderio hanc sanctam inspirationem suscipe. Redde amplissimas supernae bonitati gratias, quae tecum sic dignanter agit,
clementer visitat, ardenter excitat, potenter su blevat, ne proprio pondere ad terrena labaris. Neque enim hoc cogulatu tuo aut conatu accipis, sed sola dignatione supernae gratiae & divini ref- pectus 1, quatenus in virtutibus & majori humilitate proficias, α ad futura
359쪽
168 DE IM 1ΥΑΤ. CHRIs ΤΙ certamina te praepares, mihique toto cordis assectu adhaerere , ac ferventi voluntate studeas deservire.
Σ. Fili Lepe ignis ardet, sed sine fumo
flamma non ascendit. Sic & aliquorum desideria ad caelestia flagrant, & tamena tentatione carnalis assectus liberi non sunt. Idcirco nec omnino pure pro h nore Dei agunt, quod tam desideranter ab eo petunt. Tale est & tuum saepe
desiderium, quod insinuasti fore tam importunum. Non enim est hoc purum M perfectum, quod propria commoditate est infectum.
3. Pete non quod tibi est delectabile& commodum , sed quod mihi est acceptabile, atque honorificum, quia si
recte judicas, meam ordinationem tuo
desiderio & omni desiderato praeferre debes ac sequi. Novi desiderium tuum,& frequentes gemitus audivi. Jam velles esse in libertate gloriar filiorumDeir jam te delectat domus aeterna, & caele-
360쪽
L1BER III. CAP. XLIX. 269stis patria gaudio plena, sed nondum venit hora ista,sed est adhuc aliud te pus , scilicet tempus belli, tempus laboris & probationis. OptaS summo rC- pleri bono, sed non potes hoc assequi modo. Ego sum ; expecta me donec
veniat regnum Dei. . Probandus es adhuc in terris, &in multis exercitandus. Consolatio tibi interdum dabitur, sed copiosa satietas non concedetur. Confortare igitur so robustus, tam in agendo, quam inpatiendo naturae contraria. Oportet tenomum induere hominem, γ' in alte- 'Dh.
rum virum mutari. Oportet te saepe age δ
re quod non vis; & quod vis oportet relinquere. Quod aliis placet proces . sum habebit , quod tibi placet ultra non proficiet. Quod alij dicunt audietatur ; quod tu dicis pro nihilo compu tabitur. Petent alij, & accipient; tu petes, nec impetrabis.s Exunt alij magni in ore homi