Johannis Gersen ... De imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Libri 4

발행: 1674년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

1-o DE IMITAT. CHRIs ΤΙ num, de te autem tacebitur. Aliis hoc, vel illud committetur; tu autem ad nihil utilis judicaberis. Propter hoc natura contristabitur aliquando: & ma gnum, si silens portaveris. In his & s1 milibus multis probari solet fidelisDomini servus: qualiter se abnegare, Min omnibus frangere queat. Vix enim est aliud tale, in quo mori tantumdem indigeas, sicut videre & pati quae Voluntati tuae adversa sunt: maxime autem cum disconvenientia, & quae minus utilia tibi apparent, fieri jubentur. Et quia non audes resistere altiori potestati, sub dominio constitutus, ideo durum tibi videtur ad nutum alterius ambulare, ac omne proprium sentire

omittere.

6. Sed pensa, fili, horum fructum laborum, finem celerem, atque pr*mium nimis magnum & non habebis: ἰinde gravamen , sed fortissimum pGrientiae tuae solamen. Nam dc pro m

362쪽

L1BER III. Cap. XLIX. 27Idica hac voluntate, quam nunc sponte deseris, habebis semper voluntatem tuam in cetiis. Ibi quippe invenies omne quod volueris, omne quod desiderare potueris. Ibi aderit tibi totius fata cultas boni sine timore amittendi. Ibi

voluntas tua una semper mecum nihil cupiet extraneum velprivatum. I bi nullus resistet tibi, nemo de te conquerCtur, nemo impediet,nihil obviabiti sed cuncta desiderata simul erunt pr sentia, totumque affectiam tuum reficient,

& adimplebunt usque ad summum. Ibi reddam gloriam pro contumelia per-pςssa; pallium laudis pro moerore ; pro loco novissimo sedem Regni in saecula. Ibi apparebit fructus obedientiae, gaudebit labor poenitentiae,& humilis subjectio coronabitur gloriose. T. Nunc ergo inclina te humiliter sub omnium manibus: nec sit tibi cuiarae, quis hoc dixerit vel jusserit: Sed

hoc magnopere. curato, ut sive praela-

363쪽

a a. DE IMITAT. CHRISTI tus, sive junior, aut aequalis, aliquid a te exposcerit, vel innuerit, pro bono totum accipias, & sincera voluntate studeas adimplere. Quaerat alius hoc, alius illud glorietur ille in illo, & iste in isto, laudeturque millies mille: tu autem nec in isto, nec in illo, sed intuit psitus gaude contemptu, & in mei solius beneplacito ac honore. Hoc optandum est tibi,' ut siete per vitam, in te glori

ualiter homo des latus se debet in

manus Dei Verre. CAP. L. DIs CIPu Lu S.

i. 'OMi NE Deus, sancte Pater, sis nunc & in aeternum benedictus, quia sicut vis factium est quod facis bonum est. Laetetur in te servus

tuus,

me per mortem, Deus semperficetur.

364쪽

L 1 AER III. Cap. L. 273 tuus , non in se , nec in aliquo alio: quia tu solus laetitia vera, tu speS mea,& corona mea, tu gaudium meum, &honor meus , Domine. ' suid habet 'fervus tuus, nisi quod a te accepit, etiam sine merito suo Tua sunt omnia, quae dedisti, & quae fecisti. ' Pauper ium . V ι .sidi in laboribus meis a juventute mear& contristatur anima mea, nonnum

quam usque ad lacrymas; quandoque etiam conturbatur ad se propter imminentes passiones. L. Desidero pacis gaudium, paccm filiorum tuorum flagito, qui in lumine consolationis a te pascuntur. Si das pacem, si gaudium sanctum infundis, erit anima servi tui plena modulatione, &devota in laude tua. Sed si te subtraxeris, sicut saepissime soles, non poterit

currere etiam mandatorum tuorum et sed ' Psa P.;i.

magis ad tundendum pectus genua incurvantur, quia non est illi sicut heri,& nudiustertius, quando splendebat lu-

365쪽

α IMIT ΑΤ. CHRIs ΤΙ 'V. δ . . cerna tua seper caput ejus: & sub umbra alarum tuarum protegebatur a ter lationibus irruentibus.

3. Pater juste & scmper laudande,

venit thora ut probetur servus tuus. Pater amande, dignum est ut hora hac patiatur aliquid pro te servus tuus. Pater perpetuo Venerande, venit hora ;quam ab aeterno praesciebas affuturam, ut ad modicum tempus succumbat fouris servus tuus, vivat vero semper apud te intus. Paululum vilipendatur, humilietur, & deficiat coram hominibus; pastionibus conteratur & languoribus: ut iterum tecum in aurora novae lucis

resurgat, & in caelestibus clarificetur. Pater sancte, tu sic ordinasti, & sic vota luisti: de hoc factum est, quod ipse praecepisti. . Haec est enim gratia ad amicum tuum, pati de tribulari in hoc mundo pro amore tuo, quotiescumque & a , quocum Uue id Permiseris. fieri. Sine

366쪽

Lin Est IIL Cap. L - aps consilio, & providentia tua,& sine causa nihil fit in terra. Bonum mihi, mine, quod humatiasti me, ut discam iustificationes tuas : & omnes elationes cordis,atque praesumptiones abjiciam. Utile mihi quod confusio cooperuerit 'Is faciem meam, ut te potiuS, quam homines ad consolandum requiram. Didici etiam ex hoc inscrutabile judicium tuum expavescere ; qui assiigis ijustum cum impio, sed non sine aequi-:tate ac justitia. s. Gratias tibi qui non pepercisti malis meis, sed attrivisti me verberibus amaris, instigens dolores, de immittens angustias intus , & foris. Non est qui me consoletur ex omnibuS, qua sub caelo simi, nisi tu Domine Deus

meus, caelestis medicu S animarum; qui ' r. Mia.

percutis, oedi sanas s ' deducis ad inferos, ras. redacis. Disciplina tua super me , ω 'γ1 .sc. Pirga tua ipsa me docebit.

6. Ecce, Pater dilecte, in manibus

367쪽

1 6 DE IMITAT. CHRISΤItuis ego sum , sub virga correctionis

tuae me inclino: percute dorsum meum,& collum meum, ut incurvem ad voluntatem tuam tortuositatem meam.

Fac me pium & humilem discipulum,

sicut bene facere consuevisti, ut ambulem ad omnem nutum tuum. Tibi me, & omnia mea ad corrigendum Committomaelius est hic corripi quam in futuro. Tu scis omnia & singula, Mnihil te latet in humana conscientia. Antequam fiant nosti ventura ; & non opus est tibi, ut quis te doceat. aut admoneat de his, quae geruntur in terra.

Tu scis quid expediat ad profectum

meum, & quantum deserviat tribula tio ad rubiginem vitiorum purgandam. Fac mecum desideratum beneplacitum tuum, & ne despicias peccaminosam vitam meam , nulli melius, nec clarius, quam tibi soli notam. . Da mihi Domine hoc scire,quod sciendum est: hoc amare, quod aman-

368쪽

LIBER III. Cap. L. 277dum esti hoc laudare, quod tibi summe placet: hoc reputare , quod tibi pretiosum est: hoc vituperare, quod oculis tuis sordescit. Non me sinas seiacundum visionem oculorum exterio

rum judicare, neque secundum auditum aurium hominum imperitorum sententiare: sed in judicio vero de spuiritalibus & visibilibus discernere atque super omnia beneplacitum voluntatis tuae semper inquirere. 18. Falluntur saepe hominum sensus in judicando , falluntur & amatores Leeuli visibilia tantummodo amando. Quid est homo inde melior, quia re putatur ab homine major 3 Fallax fal

lacem , VanuS Vanum, caecus caecum,

infirmus infirmum decipit dum exaltat: & Veraciter magis confundit dum inaniter laudat. Nam quantum unusi quisque es in oculis tuis, tantum est, Nnon amplius: ait humilis f Sanctus JFranciscus.

369쪽

suod humilibus insistendum est operibus

. cum de scitur a summis. C A P. LI.

I. . . . .

ITILI non vales semper in ferven-x tiori desiderio virtutum stare, nec in altiori gradu contemplationis consistere: sed necesse habes interdum ob originalem corruptelam ad inferiora descendere ; & onus corruptibilis vitae, letiam inviter & cum taedio portare. Quamdiu mortale corpus geris, ta indium senties & gravamen cordis. Oportet ergo saepe in carne de carnis onere gemere ε, eo quod non vales spiritalibus studiis , & divinae contemplationi indesinenter inhaerere. a. Tunc expedit tibi ad humilia &exteriora opera confugere, & in bonis si te actibus recreare , adventum meum,li

370쪽

L1BER III. Cap. LII. 27'& supernam visitationem firma confi- :dentia expectare ; exilium tuum, & ari- 'ditatem mentis patienter iusserre, do nec iterum a me visiteris, & ab omni bus anxietatibus libereris. Nam faciam te laborum oblivisci, & interna quiete perfrui. Expandam coram te prata Scripturarum, & dilatato corde curre re incipies viam mandatorum meorum. Et dices: Non sunt condignή pas 'Rq. R. t .siones hujus temporis adfuturam gloriam, qua revelabitur in nobis. Guod homo non reputet se consolatione l

ignum , sed magis dignum

verberibus. CAP. LII.

L HOMINE non sum dignus con-

Isolatione tua, nec aliqua spiritali visitatione, di ideo juste mecum S ut

SEARCH

MENU NAVIGATION