Johannis Gersen ... De imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Libri 4

발행: 1674년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

DE IMITAT. CHRISTI

De non attrahendo sibi res exteriores. CAP. XLIV.

SALVATOR.

i. LILI in multis oportet te esse in- . . scium, & aestimare te tamquam mortuum super terram , & cui totus mundus crucifixus sit. Multa etiam Oportet surda aure pertransire ; S: quae tuae pacis sunt magis cogitare. Utilius es: oculos a rebus displicentibus avertere, & unicuique suum sentire relinquere, quam contentiosis sermonibus deservire. Si bene steteris cum Deo & ejus judicium aspexeris, facilius te victum portabis.

a. O Domine quousque venimus Ecce damnum defletur temporale, pro modico quaestu laboratur & curritur:

342쪽

LIBER III. Cap. XLV. 23r& spiritale detrimentum in oblivionem transit, & vix sero reditur. Quod parum vel nihil prodest, attenditur;& quod summe necessarium est negligenter praeteritur : quia totus homo ad externa profluit, & nisi cito resipiscat, libens in exterioribus jacet. suod omnibus non est credendum a re de facili lapsi merborum. CAP. XLV.

i. ' Α mihi auxilium, Domine, de

tribulatione, quia mana salus hominis. Quam saepe ibi non inveni fidem, ubi me habere putavit Quoties etiam ibi reperi, ubi minus praesumpsi. Vana ergo spes in hominibus; sa-sus autem justorum in te Deus. Benedictus sis, Domine Deus, in omnibust quae nobis accidunt. Infirmi sumus &

343쪽

instabiles , cito fallimur & permuta

mur.

L. Quis est homo , qui ita caute& circumspecte in omnibus se custodire valeat, ut aliquando in aliquam deceptionem, vel perplexitatem non veniat Sed qui in te, Domine, comsidit, ac simplici ex corde quaerit, non tam facile labitur. Et si inciderit in aliquam tribulationem, quO- cumque modo etiam fuerit implicatus , citius per te eruetur , aut a te consolabitur : quia tu non deseres in te sperantem usque in finem. Rarus sidus amicus, in cunctis amici pers Verans pressuris. Tu Domine, tu solus es fidelissimus in omnibus , & praeter

te non est talis alter.

3. O quam bene sapuit sancta illa

- - anima, quae dixit: Mens mea solidatas, ta in Irim fundatas Si ita mecum foret, non tam facile timor humanus me sollicitaret, nec verborum jacula

344쪽

L1BER III. Cap. XLV. 213 moverent. Quis omnia praevidere , quis praecavere mala futura sussicit Si praevisa etiam laedunt saepe, quid improvisa, nisi graviter feriunt 3 Sed quare mihi misero non melius providi 3 Cur etiam tam facile aliis credidi Sed homines sumus , nec aliud quam fragiles homines sumus, etiamsi Angeli a multis aestimamur & dicimur. Cui credam, Domine 3 Cui nisi tibi 3 ' Veritas es, quae non fallis, nec falli potes. Et rursum. Omnis homo 'Ps mendax, infirmus, & instabilis, labilis maxime in verbis: ita ut statim vix credi debeat, quod rectum in facie

sonare videtur.' 4. Quam prudenter praemonuisti, cavendum ab hominibus: & quia ini- 'Mich. . c.

dendum, si quis dixerit: Ecce hic, aut ecce illies Doctus sum damno meo, &utinam ad cautelam majorem, & non dinsipientiam mihi. Cautus esto, ait

345쪽

214 IMIΤΑΤ. CHRIsTI quidam, cautus esto, serva apud te quod dico. Et dum ego sileo , & absconditum credo , nec ille silere potest quod silendum petiit, sed statim prodit me, &se; &abit. Ab hujusmodi rabulis, & incautis hominibus, protege me, Domine, ne in manus eorum incidam, nec umquam talia committam. Verbum verum, & stabile da in os meum ; & linguam callidam longe fac a me. Quod pati nolo, facere aliis

omnino cavere debeo.

s. O quam bonum & pacificum

est, de aliis tacere: nec indifferenter omnia credere: neque de facili ulterius effari: paucis seipsum revelare: te semis per inspectorem cordis quaerere '. nec omni vento verborum circumferri, sed omnia intima & externa secundum tuae beneplacitum voluntatis optare perfici. Quam tutum pro conservatione carolestis gratiae humanam fugere apparentiam, nec appetere quae foris admi.

346쪽

L1BER III. Cap. XLVI. 21s

rationem videntur praebere: sed ea tota sedulitate sectari, quae dant emendationem vitae ac fervorem l6. Quam multis nocuit virtus scita,

ac praepropere laudata i Quam sepe profuit gratia silentio servata in hac fragili vita, quae tota tentatio fertur,& militia.

De eo dentia in Deo habenda quando insurgunt verborum jacula. i lCAP. XLVI.

i. IL1 sta firmiter & spera in me. Quid enim sunt verba, nisi verba 3 Per aerem volant, sed lapidem non hedunt. Si reus es, cogita quod libenter te velis emendare. Sininil tibi conscius es, pensa quod velis libenter pro Deo hoc sustinere. Satis parum est ut vel verba interdum sustineas, qui nec

347쪽

2.36 DE IMITAT. CHRIsTIdum fortia verbera tolerare vales. Et quare tam parva tibi ad cor transeunt,

nisi quia adhuc carnalis es, & homines magis quam oportet attendis Nam quia despici metuis, reprehendi pro

excessibus non vis, & excusationum quaeris umbracula. 1. Sed inspice te melius, & agnosces quia vivit adhuc in te mundus, &Vanus amor placendi hominibus. Cum

enim bassari refugis, & confundi pro defectibus , constat utique quod nec

verus humilis sis,nec vere mundo mo tuus, nec tibi mundus crucifixus. Sed audi verbum meum,& non curabis decem millia hominum verba. Ecce, si cuncta contra te dicerentur, quae fingi malitiosissime possent , quid tibi nocerent, si omnino transire permitteres, nec plus quam festucam perpenderes Numquid vel unum capillum extrahere possent γ3. Sed qui cor intus non habet, nec Deum

348쪽

L1BER III. Cap. XLVI. 21

Deum prae oculis, faciliter movetur verbo vituperationis: qui autem in me confidit, nec proprio judicio stare appetit, absque humano terrore erit. Ego enim sum judex, & Dominus omnium secretorum: ego scio qualiter res acta est, ego injuriantem novi &sustinentem. A me exiit verbum istud, me permittente hoc accidit ut remelentur ex multis cordibus cogitationes. Ego reum& innocentem judicabo, sed occulto judicio utrumque ante probare volui. . Testimonium hominum saepe fallit : meum judicium verum est ; stabit,& non subvertetur. Latet plerumque, ac paucis patet ad singula: numquam

tamcn errat, nec errare potest, etiam si oculis insipientium non rectum videatur. Ad me ergo recurrendum est in

omni judicio, nec proprio innitendum arbitrio. Iustus enim non conturbabitur, quidquid ei a Deo acciderit. Etiamsi injuste aliquid contra eum prolatum

349쪽

118 DE IMITAT. CHRIsTI fuerit, non multum curabit. Sed nec j vane exultabit si per alios rationabiliter excusetur. Pensat namque , quia - 6 7-ς - ' ego sum scrutans corda , D' renes: qui

non judico secundum faciem & humanam apparentiam. Nam saepe in oculis meis reperitur culpabile, quod hominum judicio creditur laudabile.

s. Domine Deus, judex juste, fortis& patiens, qui hominum nosti fragili

itatem & pravitatem,esto robur meum,& tota fiducia mea : non enim mihi sussicit conscientia mea. Tu nosti quod ego non novi; & ideo in omni reprehensione humiliare me debui, & mansuete sustinere. Ignosce ergo mihi propitius quoties sic non egi, & dona iterum gratiam amplioris sufferentiae. M clior est mihi tus copiosa misericordia ad consecutionem indulgentiae ,

quam mea opinata justitia pro defen-

350쪽

, L 1 AER III. Cap. XLVII. 219sione latentis conscienti . ' Et si nihil r. mihi conscius sum , tamen in hoc justifcare me non possum quia remota misericordia tua non justificabitur in con- ' Psi a. a. Φectu tuo omnis vivens. Quod omnia gravia pro aeterna vita sunt toleranda.

CAP. XLVII.

I. ' ΙLi non frangant te labores quos assumpsuli propter me

nec tribulationes te dejiciant usque quaque: sed mea promissio in omni eventu te roboret & consoletur. Egό sussiciens sum ad reddendum supra ominem modum & mensuram. Non hic diu laborabis, nec sem per gravaberis doloribus. Expecta paulisper , de vide bis celerem finem malorum. Veniet una hora quando cessabit omnis labor

SEARCH

MENU NAVIGATION