장음표시 사용
401쪽
sio DE IMΙΤΑΤ. CHRISTI L Regnum caelorum. Buicumque ergo se hum diaeterit sicut parmulus se, bis est major in Regno Glorum. IO. Vae eis , qui cum parvulis humiliare se sponte dedignantur : quoniam humilis janua caelestis Regni eos
P Luc. σ.a . non admittet intrare. Vae etiam dimi
tibus qui habent bla consitationes suas: quia pauperibus intrantibus in Regnum caelorum, ipsi stabunt foris eju-
Eu)d omnis oes re fiducia in solo Deo
r. , O Mi NE quae est fiducia mea
402쪽
quod majus solatium meum ex omnii bus apparentibus iub caeso 3 Nonne tu, Domine Deus meus, cujus mi ai ricordie non es numerus p Ubi mihi Mane fuit sine te 3 Aut quando male es se potuit praesente te Θ Malo pauperesse propter te , quam dives sine te. Eligo potius in terra tecum peregrinari , quam sine te caelum possidere. Ubi tu , ibi caelum : atque ibi mors& infernus , ubi tu non es. Tu mihi in desiderio es : dc ideo post te gemere, & clamare , & exorare necesse est. In nullo denique possum confide- . re plene , qui in necessitatibus auxi lietur opportunis, nisi in te solo Deo
meo. Tu es spes mea, & fiducia mea: tu consolator meus, & fidelissimus in omnibus adjutor. Σ. ' Omnes, quae sua sunt, quCrunt 3 ms tu salutem meam & profectum meum
lummodo praetendis, & omnia in
403쪽
3ii DE IMIΤΑΤ. CHRISTI bonum mihi convertis. Etiam si variis tentationibus & adversitatibus exponas , hoc totum ad utilitatem
meam ordinas ; qui mille modis dile. ctos tuos probare consuevisti. In qua probatione non minus diligi debes laudari, quam si caelestibus consolationibus me replereS. 3. In te ergo, Domine Deu S meu S, pono totam spem meam & refugium: Omncm tribulationem & angustiam meam constituo ; quia totum infirmum & instabile invenio , quidquid
extra te conspicio. Non enim proderunt multi amici , neque fortes auxiliarij adjuvare poterunt , neque prudentes consiliaris responsum utile dare; neque libri Doctorum consolari; nec aliqua pretiosa substantia liberare ; nec locus aliquis secretus contutari: si tu ipse non assistas, juves, con- ifortes, coris oleris , instruas custo- l
404쪽
4. Omnia namque, quae ad pacem videntur esse & felicitatem haben-sdam, te absente nihil sunt , nihilque felicitatis in veritate conferunt. Finis ergo omnium bonorum, & altitudo vitae , & profunditas eloquiorum tu es : & in te super omnia sperare fortissimum est solatium servorum Dei. Ad te sunt oculi mei, ' in te confido, Deus meus, misericordiarum Pater. Benedicet & sanctifica animam meam benedictione caelesti: ut fiat habitatio tua sancta , & sedes aeternae gloriae tuae ; nihilque in. templo tuae divinitatis inveniatur, quod oculos tuae majestatis offendat. ' Secunia dum magnitudinem bonitatis tuae, ει multitudinem miserationum tuarum respice in me , & exaudi orationem pauperiSservi tui , longe exulantis in regione umbrae mortis. Protege & conserva animam servuli tui inter tot discri
405쪽
3i DE IMIΤΑΤ. CHRISTI mina vitae corruptibilis; ac comitan te gratia tua dirige per viam pacis ad patriam perpetuae claritatiS.
406쪽
De Sacramento Eucharisia ,sime de sacra
Communione. VERBA CHRISTI . ERIT E ad me omnes, qui la- Mae. νε.taed
boratis, re onerati estis, g ego reficiam mos, dicit Do
minus. Panis, quem ego δε--σ.ra. bo, caro mea es pro mundi mita. Acci- Maca as.
pite, comedite, hoc es corpus meum,
407쪽
3ig DE IMITAT. CHRISTIr Cor.νν.a.. quod pro vobis tradetur : hoc facite iis
Oan o. is. meam commemorationem. Qui manducat carnem meam , est bibit languinem Ioan. σ.σ-. meum, in me manet, est ego in illo. Veri. ba , quα ego locutus sum vobis, stiritus, ta mita sunt.
Cum quanta reverentia Christus sies cipiendus.
LTI EC sunt verba tua, Christe, veritas aeterna , quamViS non uno tempore prolata, nec uno in loco conscripta Quia ergo tua sunt verba gratanter mihi & fideliter cuncta sunt accipienda. Tua sunt, & tu ea protulisti; & mea quoque sunt, quia pro salute mea edidisti. Libenter suscipio ea
CX ore suo, ut aptius inserantur cordi meo. Excitant me verba tantae pieta.
408쪽
L1BER I U. Cap. I. 317tis plena dulcedinis & dilectionis. Sed terrent me delicta propria: & ad ca
pienda tanta mysteria me reverberat impura conscientia. Provocat me dulcedo verborum tuorum, sed onerat me multitudo vitiorum meorum. L. Jubes ut fiducialiter ad te acco dam si tecum velim habere partem :ut immortalitatis accipiam alimoniam si aeternam cupiam obtinere vitam &gloriam. Venite, inquis, ad me Omnes qui laboratis Et onerati sis, ego reficiam et . O dulce & amicabile vertabum in aure peccatoriS, quo tu, Domine Deus meus, egenum & pauperem invitas ad communionem tui san
ctissimi corporis. Sed quis ego sum,
j Domine, ut ad te praesumam accedCreὶ Ecce caeli caelorum te non capiunt, M.Ra. tu dicis: Venite ad me omnes.
L 3. Quid sibi vult ista piissima di
i gnatio , & tam amicabilis invitatio 3 Quomodo ausus ero venire , qui nul-
409쪽
3i8 Dp IMITAT. CHRIs ΤΙ lius boni mihi conscius sum, unde possim praesumere Quomodo te introducam in domum meam, qui sepius offendi benignissimam faciem tuam Reverentur Angeli & Archangeli, metuunt Sancti & Justi, & tu dicis: Venite ad me omnes P Nisi tu , Domine,' hoc diceres, quis verum esse Crederet Et nisi tu juberes, quis accederC ait n- Gen. c. r.. taret Ecce Noe vir justus, in arcae fabrica, centum annis labormit, ut cum paucis frivaretur ; & ego quomodo me potero una hora praeparare, ut mundi Fabricatorem cum re & essentia sumam Exodas ιο. 4. MoyseS famulus tuus , magnus& specialis amicus tuus, arcam ex lignis imputribilibus fecit, quam &mundimmo vestivit auro, ut tabulas
Legis in ea reponeret: & ego putrida' creatura audebo te Conditorem Le-i z: gis, ac vitae datorem tam facile sis Ei η pH pere 3 Salomon sapientissimus Regum
410쪽
L1BER IV. Cap. I. 3i' Israel, magnificum templum septem annis in laudem nominis tui aedificavit:& octo diebus festum dedicationis ejus i AE Rcelebravit: mille hostias pacificas obtulit : & arcam foederis cum clangore
buccinae & jubilo in locum sibi praeparatum solemniter collocavit. Et ego felix & pauperrimus hominum quomodo te in domum meam introducam, qui vix mediam expendere devote novi horam Θ & utinam vel semel
digne fere mediam l3. O mi Deus, quantum illi ad placendum tibi agere studuerunti Heu, quam pusillum est quod ago : quam
breve expleo tempus cum me ad communicandum disponol Raro totus collectus, rarissime ab omni distractione purgatus. Et certe in tuae salutari Dei tatis praesentia, nulla deberet occurrere indecens cogitatio , nulla etiam Occupare creatura : quia non Angelum, sed Angelorum Dominum ius