Johannis Gersen ... De imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Libri 4

발행: 1674년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

3Σo DE IMΙΤΑΤ. CHRIs Ttcepturus sum hospitio. 6. Est tamen magna distantia inter arcam foederis cum suis reliquiis , dc mundissimum corpus tuum cum si ineffabilibus virtutibus: inter legalia illa sacrificia, futurorum praefigurativa ; & veram tui corporis H ostiam,

omnium antiquorum sacrificiorum completivam. Quare igitur non magis ad tuam venerabilem inardesco praesentiam Cur non majori me prae

paro solicitudine ad tua Sancta sumen da, quando illi antiqui sancti Patriar chae & Prophetae , Reges quoque MPrincipes cum universo populo, tantum devotionis demonstrarunt affeActum erga cultum divinum. . Saltavit Rex devotissimus David coram arca Dei totis viribus, recolens

beneficia olim indulta Patribus , fecit diversi generis organa , psalmos edidit, & cantari instituit cum laetitia, c cinit & ipse frequenter in cithara, Spuritu

412쪽

L1BER IV. Cap. l. 32 tritus sancti assiatus gratia, docuit populum Israel toto corde Deum laudare,&ore consono diebus singulis benedicere & praedicare. Si tanta agebatur tunc devotio, ac divinae laudis extitit

recordatio coram arca testamentiquanta nunc mihi & omni populo Christiano habenda est reverentia &devotio, in praesentia Sacramenti, insumptione excellentissimi corporis

Christi

8. Currunt multi ad diversa loca pro visitandis reliquiis Sanctorum, &mirantur auditis gestis eorum ; alta aedificia templorum inspiciunt, &of-culantur sericis & auro involuta sacra ossa ipsorum. Et ecce tu praesens eS hic apud me in altari, Deus meus, Sanctiis Sanctorum, Creator hominum , - α Dominus Angelorum. Saepe in tali- ibus videndis est curiositas hominum,& novitas invisorum: & modicus reportatur emendationis fructus, maxi

413쪽

31L DE IMITAT. CHRIs ΤΙ me ubi est tam levis sine vera contritatione discursus. Hic autem in Sacramento altaris totus praesenS es, Deus

meus, homo CARIsΤus JΕsus: ubi de copiosus percipitur aeternae salutis fructus , quotiescumque fueris digne ac devote susceptus. Ad istud autem non trahit levitas aliqua , nec curiositas, aut sensualitas ; sed firma fides, devota spes, & sincera caritaS. 9. O invisibilis conditor mundi Deus , quam mirabiliter agis nobis cum i quam suaviter, & gratiose cum electis tuis disponis, quibus temetipsum in Sacramento sumendum proponis i Hoc namque omnem intellectum superat: hoc specialiter devotorum corda trahit, & accendit affecturri Ipsi enim veri fideles tui, qui totam vitam suam ad emendationem disponunt, ex hoc dignissimo Sacramento magnam devotionis gratiam & virtutis amorem frequenter recipiunt.

414쪽

Lis ER IV. Cay. I. 323idi. O admirabilis &abscondita gratia Sacramenti, quam norunt tantum

Christi fideles: infideles autem, & peccatis servientes experiri non possunt i In hoc Sacramento confertur spiritualis gratia, & reparatur in anima virtus

amissa, & per peccatum deformata re- ldit pulcritudo. Tanta est aliquando haec gratia, ut ex plenitudine collatae devotionis non tantum mens , sed &debile corpus vires sibi praestitas sentiat ampliores. 1i. Dolendum tamen valde est & miserandum su per tepiditate & negligentia nostra , quod non majori astem1 trahimur ad Christum sumendum: in quo tota spes salvandorum consistit &meritum. Ipse enim est sanctificatio nostra & redemptio: ipse consol tio

Viatorum,& Sanctorum aeterna fruitio. Dolendum itaque valde , quod multi iam parum hoc salutare mysterium advertunt, quod caelum laetificat,

415쪽

n DE IMIΤΑΤ. CHRIs ΤΙ& mundum conservat universum. Heu caecitas & duritia cordis humani, tam ineffabile donum non magis attende re, & ex quotidiano usu etiam ad in- advertentiam defluere ita. Si enim hoc sanctissimum Sacramentum in uno tantum celebraretur loco, & ab uno tantum consecraretur

Sacerdote in mundo; quanto putas desiderio ad illum locum,& ad talem Dei Sacerdotem homines afficerentur, ut divina mysteria celebrari audirent γNunc autem multi facti sunt Sacerdo tes, & in multis locis offertur Christus: Ut tanto major appareat gratia & dilectio Dei ad hominem, quanto latius est sacra Communio distusa per Orbem. Gratias tibi JEsu bone, pastor aeterne, qui nos pauperes, & exules dignatus es pretioso corpore & sanguine tuo reficere ; & ad haec mysteria percipienda etiam proprij oris tui alloquio lMin. ij. AtaVitare dicendo : Venite ad me omnes

416쪽

L1BERI U. Cap. II. 3 squi Iaboratis , indi onerati estis , M ego

reficiam vos.

Quod magna bonitas N euritas Dei in hoc Sacramento exhibetur homini. CAP. II i. CUPER bonitate tua , & magna misericordia tua, Domine, confisus accedo ego miser & aeger ad salvatorem: esuriens & sitiens ad fontem Vitae: pauper & egenus ad Regem caeli, servus ad Dominum, creatura ad Creatorem, desolatus ad meum pium consolatorem. Sed unde hoc mihi, ut venias ad me Quis ego sum, ut praestes mihi teipsum Quomodo audet peccator coram te apparere & quo modo tu dignaris ad peccatorem Veniare Tu nosti servum tuum, &scis quia nihil boni in se habet unde hoc ipsi. Confiteor igitur vilitatem

417쪽

do pietatem , & gratias ago propter nimiam caritatem. Propter temetipsum enim hoc facis, non propter mea merita: ut bonitas tua mihi magis innotescat, caritas amplior ingeratur, & humilitas perfectius commendetur.Quia

ergo tibi hoc placet, & tu sic fieri iustitasti, placet & mihi dignatio tua: & u linam iniquitas mea non obsistat.

1. O dulcissime & benignissime IE-

Su, quanta tibi reverentia, & gratiarum actio cum perpetua laude pro sus ceptione sacri corporis tui debetur: cujus dignitatem nullus hominum Cxplicare potens invenituri Sed quid cogitabo in hac Communione, inacccssia ad Dominum meum, quem debite Venerari nequeo, & tamen devote suLcipere desidero 3 Quid cogitabo m l lius & salubrius, nisi meipsum totaliter humiliando coram te, & tuam infinitam bonitatem exaltando supra me

418쪽

Laudo te , Deus meus , & exalto in aeternum. Despicio me, & subjicio tibi in profundum vilitatiS meae. 3. Ecce tu Sanctus Sanctorum , dc ego sordes peccatorum. Ecce tu inclinas te ad me, qui non sum dignus ad te respicere. Ecce tu venis ad me, tu vis esse mecum, tu me invitas ad convivium tuum. Tu mihi dare vis caelestem cibum, & panem Angelorum ad mam ducandum : non alium sane, quam teipsum, mimum, qui de caelo des Ist ηcendisti, ει das miram mundo.

. Ecce, unde dilectio procedit, &qualis dignatio illucescit. O quam magnae gratiarum actiones & laudes tibi pro his debentur lo quam salutare ablutile consilium tuum, cum istud insti tu isti s quam suave, atque jucundum convivium cum teipsum in cibum do ianasti l O quam admirabilis operatio tua , Domine , quam potenS VirtuS, quam ineffabilis veritas tuai Dixisti

419쪽

ctum est quod ipse jussisti.

s. Mira res & fide digna, ac humanum vincens intellectum , quod tu, Domine Deus meus, verus Deus & homo , sub modica specie panis & vini integer contineris, & sine consumptionea sumente manducaris i Tu Dominus universorum, qui nullius habes indigentiam , voluisti per Sacramentum tuum habitare in nobis: conserva cor meum & corpus immaculatum ; ut heta & pura conscientia sepius valeam tua celebrare mysteria, & ad meam perpetuam accipere salutem, quae ad tuum praecipuer honorem, & memoriale perenne sanxisti & instituisti. 6. Laetare anima mea, & gratias age Deo pro tam nobili munere, & solatio singulari in hac lacrymarum valle tibi lrelicto. Nam quoties hoc mylterium recolis, & Christi corpus accipiS, toties tuae redemptionis opus agis, & Pa l

420쪽

L1BER IV. Cap. III. 32'ticeps omnium meritorum Christi enficeris. Caritas etenim Christi numquam minuitur, & magnitudo propitiationis ejus numquam exhauritur. Ideo nova semper mentis renovatione

ad hoc disponere te debes, & magnae salutis my sterium attenta consideratione pensare. Ita magnum, nOVum, &jucundum tibi videri debet cum celebras, aut Missam audis, ac si eodem die Christus primum in uterum Virgi- .nis descendens homo factus esset: aut in cruce pendens pro salute hominum

pateretur & moreretur.

uod utile sit sepe communicare. CAP. III. : - CCE ego venio ad te, Domine,

ut bene mihi sit ex munere tuo,& laetificer in convivio sancto tuo,quod parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.

SEARCH

MENU NAVIGATION