Johannis Gersen ... De imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Libri 4

발행: 1674년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

turient recentiores plerique, non est tamen cur causae nostrae pertimescamus , praeter quam quod enim eorum maxima pars suum arietem secuta est aut caeco impetu, aut partium studio duista, tanta porro fides testibus non oculatis haberi debet , quantam ipsi sibi seu allatis rationibus, seu corrogatis aliunde testimoniis fecerint,nunc cum tota Kempen. sis fabula chronico Buschiano aut codici An tuerpiensi superstructa sit, eaque superius exauctoraverimus, fluxis adeo fundamentis innixam conjectationem satis confutasse no bis videmur.

iindicat.

VT p xxissant elerumque filij, ut causas

suas effectus fere representant, ut in sunt non raro proli gentiliciae notae ita libro de Imitatione argumenta non ambigua qui bus legitimum sui auctorem prodat atque de signet, subditicium abdicet ac respuat. Stilus inprimis hominem Italum refert, non Germanum , qui per quam familiariter patriam linguam Latinae adjungit, ut testantur hae voces: fontaliter , Prose, passionatos,

balsari,

72쪽

bassari, contentari, sientimenta, aluaeque hujusmodi quas ex Italico idiomate in Latinum efformat & eiungit, uti perspicuum est omnibus , qui quidem Latine atque Italichsciunt. Deinde Auctor l. 3. c. io. Monachum se haud obscure profitetur his verbis : Fecista ultra omnem dem misericordiam cum servo tuo, ultra omne meritum gratiam ct amicitiam exhibuisti. Guid retribuam tibi pro gratia ista 3 non enim omnibus datum es, ut omnibus abdicatis saeculo renuntient, O Monasticam vitam assumant. Et cap. 36. Suscepi de manu tua cruerim se portabo eam usique ad mortem sicut -- posuisti mihi: vere vita boni Monachi crux esto dux paradisi, M.

Thomam vero nusquam se suosve Monachos indigitasse comperio, immo & ipsi venerabiles Canonici libentius audiunt Clerici aut Canonici regulares , eoque nomine se velle censeri palam contestantur, sive de se ipsi loquuntur sive scribunt. Denique hujus Scriptoris aevo Ordines Monastici, inprimis Cistercienses, eximia vitae sanctimonia Orbi p raefulgebant, cilme- contra seculo Christiano decimo quinto , quo Τhomas effloruit, vel ipso teste, vix ulla primaevae pietatis vestigia in Monasteriis suasi

73쪽

peressent, quae cum eruditis notissima snt & nostro Quatremario luculenter adserta, tam acerbam recordationem lacrymis obli rerare quam stilo prosequi malim.

Sed h*c eminus rem a tinent, nunc com minus ut agamus comparandus est ipse auctor cum Thoma Kem pensi: certe quisquis ille tandem fuerit, qui eximio hocce libello religionem illustravit, homo erat multo rerum spiritalium usu detritus, cui non sol iam spectata inter bonos morum integritas, sed vel cana senectus, nut dignitatis amplitudo auctoritatem conciliaverat , ut e superioxe loco dicere posset ea verba, quzonemo abstyrunculo aequis auribus accipiat Patere candide lector, ut Thomam h1c quantus quantus fuit non adsciticiis colori

bus sed proprio ipsius penicillo depinga

mus, quo hujus argumenti vis clarius eluia . cescat: Eodem , inquit, anno Ορ' π Thomas Rempis Schoiaris Daventriensis proces laetus ad Montem S. Avietis, s fici instantiam pro mansione in eodem loco, se fui misericorditer acceptos.

Ac ne hominem sublimioribus disciplinis imbutum in Schola Daventriensi arbitrere, narrat iterum in vita Arnoldi Schonoviensis

in hunc modum , Ibi quippe didici sinbere Oi

74쪽

sacrum scripturam legere, o quae ad morei spe- 1 ι δε d;

Alant devoto que tractatas audire. Dcnique iti ei pul. Flο- Chronico Montis S. Agneris cap. 1 o. sib-rφης ς δε dit : Anno I os. in die Sacramenti, quae tunc

fuit in professo Sancti Bareabi investiti siunt

duo Fratres, Clerici .... Frater Thomas Homer en de Campis. Istius porro morae causas tute ipse conjicies fuisse animi levitatem aut tarditatem , quod non obscure innuit Badius in ejus vita. Ecquid enim causae intercessisset quominus adolescenS 2 7. annorum post annuam probationem religioni se obligaret Equidem Auctor anonymus ejus vitae eam fuisse existimat Coenobh Montis S. Agnetis consuetudinem, ut per annos sex Noviiij probarentur, sed huic sententiae adversatur ipse Thomas in Chronico cap. IO. Anno M. cce . in Crastino divisionis Ap toloremfuit investius Frater Iohannes Dych, qui infra annum professus est. Continuator ejusdem chronici sub initium scribit eum sustinuisse ab exordio Monasterij magnam penuriam, tentationes& labores unde forsitan nonnihil Cunctabundus diu egit inter tyrones. Rof-Vveidus auguratur Thomam ne quid praepropere committeret vota sua serius Deo nuncupasse. Badius tandem animi seu levi tatem seu tarditatem non obscure causatur.

75쪽

En qualis quantusve fuerit per id tempus

Thomas de Kempis Scholaris Daventriem sis, qui scribere ac legere utcumque noverat , vitς spiritalis adeo rudis, ut nisi post exactum toto sexennio tyrocinium nuncupandis votis idoneus non fuerit; hunc porro hominem quoto anno librum de Imitatione Christi, hoc est , totius Theologiae mysticarsummam cumulatissimam edidisse putabimus Si quis libri natalem ad annum I I. referat adversus eam adsertionem vetustio rum exemplarium antiquitate praescribimus: si ad annum i o . cum Guillelmo Heisen grenio, aut I Io. ut definit Heserus , aut I Ιχ. ut alij vaticinantur, aut ante emissam professionem , vel non multo post , quod existimat erlinus. Facinus Profecto eatenus inauditum audire mihi videor. Ecquis enim ferat virum tantum quantum Thomani fuisse per id tempus comprobavimus , his ac consimilibus verbis lectorem suum cum nostro auctore interpellantem Numquam inυeni aliquem tam retigiosum qui non habuerit Vatia 'ubtractionem, l. 2. c. '. bona Verba rvixdum inter tyrones meruit, dc ejusmodi hominem se non invenisse causaturno vitius inquisitor. Iterum , saepe sentimus ut melioreso puriores in initio conversonii nos fuisse inve-

76쪽

manetas , quam post multos annos pro visonis, i.

I. c. II. dc I3. Uuidam in principio conversonis graviores tentationes patiuntur , quidam

autem in fine , quidam vero quasi per totam

Denique cap. m. ejusdem libri ; Bene opus esset quod adhuc iterum institueremur tanquam bonι noviiij ad mores optimos , si forte sepes esset de futura emendatione. Hui tam cito, non ego eam contumeliam Thomae inferam ut eum a prim quo fervore statim recessisse putem. Sed illi ipsi ejus nomini atque modestiae parum consulunt, qui rudem adhuc tyronem talia locutum esse confingunt. Haec, inquam, a me jactata non sunt, ut ullam religiosissimo Kem pensi labem inuram, sed ut ostendam eos longe a verisimili aberrare,qui eum tam levi aetate tantae lucubrationi animum adjecisse putarunt. At audio instare rursus adversarios, quod

Thomas an . I Io. trigesimum aetatis annum

ageret, adeoque non esset scribendis libris immaturus. Quod ego si inficier improbus sim , sed ut per aetatem potuerit, non pOtuit cert. per usum, non per eruditionem , non per ingenium , homo rudis, scribendi legendique dumtaxat peritus, qui necdum in sanctiore militia meruerat, nisi forte euin

77쪽

divino numine ad miraculum usque amarum comminisci velint. Sed istud intestatum cum sit, nullam fidem apud cordatos obtinere debet. PAR s SECUNDA.Johannem Gersen aut certe Gessen de Cannabaco S. Stephani Vercellen sis esse auctorem libri de Imitatio ne Christi.

g. I.

Quae siverius diseruimus Io HANNI Gem

sen impense favere , codices MSS. multo impensius.

ais controversia duas in partes leae, quarum una falsum con verum adstrui debet, eae tamen adeo invicem adfines sunt, ut qui primam absolverit, reliquam ferme exegi sie videatur. Quamobrem Gersenis causam non m diocriter promovisse nos existimamus , qui Kempensem tot tantisque argumentis labefactavimus , ut toto competitorum grege summoto unus stipersit Abbas Vercellensis,

qui legitimus auctor Lacri opusculi esse &haberi possit.

78쪽

Verum ne alienae gloriae detrahere magis quam jus nostrum asserere velle videamur, ea quoque parte defungendum est, quibus momentis Abbatis nostri jus adstruatur demonstrandum. Ac si quidem ex Instrumentorum fide conia coram troversia dirimenda est, favent inprimis duo et . Q 0. codices MSS. qui nomen illius diserte re se n. Io. D. runt, non in calce dumtaxat, ut ille Antuer-pianus, sed & in fronte veluti si magna sui juris fiducia caput erigeret Johannes Ger a

sena

Hos sequitur ille alter ex Monasterio Caiavensi a nobis accitus, in quo imago Mona ichi nigri crucem gestantis exhibetur , ut Amanuensis respexisse visus sit ad eum locum, quo se piissimus auctor crucem de manu Dei suscepisse gestit, lib. 3. cap. 36. quod argu mentum dc si pro ridiculo habuerit adversa riorum non nemo, tanti nihilominus fecit ilia

lustrissimus juxta ac consultissimus Archie

piscopus, ut eo se multum commoveri, multumque momenti causae nostrae CX eo accedere palam contestatus sit. Denique, ut reliquos omittam de quorum Act. n. II. vetustate praescribimus adversus Kempeia

sem: exemplar MS. perantiquum Collegia Aronensis societatis JEsu, nomen Abbatis

79쪽

Johannis Gersen in principio simul ac fino

cujusque libri sine ulla ambiguitate refert, quod & si ad manum non habeamUS, non existimo tamen ullum adeo improbum inficiatorem reperiri qui istud negare ausit post tot illustrium scriptorum testimonia, publici etiam Nora rh chirographo confirmata. AADYmini. Codex itidem M S. Bibliothecae Em. Cardi-B η' r in , natis Bischii in eum modum inscribitur : --

P41.υini. cipit tractatus Iohannis de Cannabaco de Zmiatatione Christi. Et de contemptu omnium vania

tutum mundi, se ἀωditur in quatuor libros. Nec obtundant nobis diutilis aures de adultaveratis codicibus. Ut enim sileam Aronenia

sem & Bischianum ab ea calumnia prorsus abesse, parcius ista, ut opinor , nobis Objectare accipient adversiarij, ubi intellexerint ea exemplaria, que tot probris infama- Verant , nobis presto esse, eaque illustrissimi Archiepiscopi judicio ac eorum Virorum, quos ad eam inquisitionem adhibuit, omni legitima falsi suspicione carere: Age jam nostra liqc cum adversariorum argumentis componamus, ut quid juris quemque atti-- neat tandem aliquando perspiciatur, opponimus codices, ut minimum quinque unico

Antuerpiensi , illis non solum subscripsit Johannes Gersen uti Amanuensis, sed & no .

80쪽

men pr fixit solemni auctorum more i Ad hujus vero calcem nomen suum retulit Thomas de Kempis quem manibus exarasse, non ingenio elucubrasse testatur. Nostri,tam-et si vetustate superent, emendatiores sunt a Captiori ordine dispositi,is longe recentior ac multo mendosior, praeter quam quod libros inverso ordine representat

Atqui tot instrumentis probς fidei innixa causa cadere non potest nam si de fortuna aut de capite sub eo testium numero decernitur , quidni de auctore hujusce libelli tandem aliquando definiatur secundum Abbatem Vercellensem , cui tot testimonia suffragantur At enim ignotus est Abbas ille Johannes Gersen a nullo celebratus auctore, aut ς quali aut subpari, jacuissetne in tenebris homo tantus, quantus fuit ille quicumque est hujus libelli auctor, nullusne ipsius vitam ad posteros transmisisset3 Vei lim quot & quanti auctores in idem discrimem adducti sunt , qui nisi repertis ipsorum operibus in oblivio ne fuissent 3 quis Facundum noverat ante ii hros ejus hoc tempore editos immo quis Guibertum Novi genti Abbatem qui justum Volumen diversorum operum condidit a Fl xuit ille sicculo 11. ineunte , quo vigebant lit-

SEARCH

MENU NAVIGATION