Johannis Gersen ... De imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Libri 4

발행: 1674년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

terati complures, maxime historici, & ta men de illo sitiet omnis illa aetas, immo&posteriorum temporum nemo de illo meminit, nisi ipse vitam suam scripsisset, nullus Gui bertum qualis quantusve fuit agnovisset. Quid ρ quod cum Papirius Massonus Ago bardi Archiepiscopi Lugdunensis opera Ctenebris primum eruit, ac ex ΜSS. codd. venerandae antiquitatis edidit in lucem Cardinalis Perronius , atque alij non pauci non modo ea fals1 insimularunt, verum Mipsum Agobardum nusquam in humanis egisse contenderunt. Quid porro obstat quominus idem dicamus de nostro Gersene, qui floruit s*culo xtii. quo quidem tempore nullus Historicus res Italicas aut Venetas memoriae prodidit, immo nec sequiorum temporum quisquam. Atque ut aliquis me moriae mandasset res Italicas, potuit igno-Cb at istud rasse aut certe praeteriisse Gersenem, homi-cά1.. o nem Claustri latebris Contentum, cum id Gig. ii .d etiam in Facundo, Guiberto,quodque iis vi- Iosephum detur incredibilius, in Agobardo illustrissi-

. . mo Archiepiscopo , atque aliis contigisse

Denique si nullius nominis Johannes Geta sen, vacant omni falsi suspicione codices nomen ipsius praeferentes. Quis enim tam sto. .

82쪽

lid et mentis nebulo fuisset, qui falsum auctorem Thomae Κempensi sumecturus non potius elegisset, hominem e nostris aliunde notum, celebrem, ac famosum , quam humilem & obscurum , apage ergo a nobis eam suspicionem. g. II.

Iohanni Gerseni libram mindicant Auctores plerique.

HAud adversariorum more agendum mihi existimo, qui magno verborum apparatu, domesticorum inprimis testium, fidem appellant, qui quantumvis inculpatissimi, ab omni suspicione suae affectatae partis eximi non possunt; quamquam, ut dicam quod res est, gravissima quaeque testimonia pro Gersen interciderint, ex quo illud CONDObium a Paulo tertio Canonicis regularibus concessum est an . 1136. ac deinde solo a quatum an . IJ8 I. ut testatur Franciscus Augustinus ab Ecclesia in chronico Pedemon

tano

At, quae fuit hujus scriptoris diligentia

accuratissimum Abbatum catalogum e te Debris eruit, eosque inter Johannem Ger-sCn ab anno I 13 o. ad Ia 1. diserte recenset Itis verbiS.

83쪽

Iohannes Gersen , qui eraditissimum tractatam de imitatione composuit.

Quae quidem narratio eo majori fide ditagna est, quod ab homine rerum Pedemon tanarum callentissimo, & ab omni partium studio alieno, instituta sit, quique ingenua fatetur se nihil certi comperisse de origine Vetustissimi , ut vocat, Coenobjj; indeque magna religione abstinuit a superioribus

Abbatibus commemorandis ante annum ii 72. ne dubia pro veris obtrudere videretur.

Huic accedit Ferdinandus Ughellus, cui fatis superque visum est in sua Italia sacra, Augustinum ab Ecclesiis laudasse, dc ad illius historiam quam accuratissimam n OV rat lectorem remisisse , ubi de rebus Veta cellensibus ageretur. Sequuntur inclito agis Act. n. 13. mine Eminentissimus bellarminus Cardinat. Antonius Possevinus , Andraeas MayoluS, Bernardinus Rosiignotius , clarissimus Michael Marillacius Galliae Procancellarius, ac demum totius antiquitatis scrutator diligentissimus Johannes Linnotus qui duo

postremi scriptis in eam rem dissertationibus pro Gersene adversusThomam de Sem-pis lententiam dixerunt. Tres verΛ reliqui re diligentius expensa, codicis Aronensis inprimis auctoritate con-

84쪽

victi, cauta nostrae calculum adjecerunt. Omissos nunc facio ceteros seu domesti Cos seu extraneos , tametsi nec pauci nec

Obscuri sint , quod ejuscemodi suffragia

pensanda magis sint quam numeranda: illi

porro quos modo commemoravi, non ex

aliquo vulgi rumore, sed ex certo codicis Aronensis examine in nostras partes concenserunt, concessissent vero multo libentius,

si in reliqua exemplaria MS. quae coram illustrissimo Archiepiscopo exhibuimus, incidissent. Neque hic omittendum, quod ab iis se pientissime observatum invenimus , nimirum hoc opusculum tributum esse Dhanni Gersoni Cancellario ob eam nominis assi nitatem, quae illi cum Johanne Gersen in tercedit. Apparet , inquit Bellarminus, hoc opus tributum fuisse Iohanni Gersoni propter similitudinem nominis , quia verus istius autior erat Iohannes Gemen e quod multo luculentius adseritur a Bernardino Rossignotio, qui rem hic perpensam vestigaverat , sic enim ille apud Possevinum. Iohiannes Abhia, de Gessen, vel de Gersen scripsit aureum idum li-hedam de contempta mundi , se Christi imitatione, qui insicribitur propter nominis similitudinem Gersoni, O ab aliis propter Ali ac phra-

85쪽

seos formatus tribuitur Thomae de Rempis, ita habetur in perantiquo exemplari MS. quod in Monasterio Aronensi , in ditione Mediolanensi, ex vetusta Bibliotheca reliquum est: ex quo etiam intelligitur hunc Abbarem fuisse sancti Benedicti Monachum.

Inde sequitur omnia exemplaria, omnes que itidem editiones , quae nomen Gersonis praeferunt, Johanni nostro militare , quamquam audio restitare nonnullos , ac

dicere Cancellario Parisiensi adscribendum opusculum , neque obstare quod auctor Monachum sese indigitet , cum Johannes Gerson rogatu fratris sui aequivoci, Caelestinorum apud Lugdunenses Praepositi, scripsisse potuerit sub persona Monachorum : sed ad haec Repono, stilum omnino abhorrere a sti,

lo Johannis Gersonis , qui pro Scholasti

corum more salebrosus est , insuavis & incondituS. contra vero in opusculo de Imitatione inest suavitas admiranda & absoluta res divinas explicandi facilitas, a salebris scholasticorum longe remota. Deinde

auctoritas Bonaventurae Gersonem excludit. Ad haec, codices Italici, qui annoS ma-Xime 3Oo. praeferunt. Praeterea ubi ex nominum assinitate quoddam erratum acci-

86쪽

dit, longe magis pronum est, ut vir ignotus in notum ac famosum, quam ut notus in ignotum & obscurum transferatur. Cui

enim venire posset in mentem , ut lecto Johannis Gersonis nomine Johannem Ge senem supponeret, hominem utique nus quam notum Deinde quis ita demens es set qui Johannem Gersenem fingeret Abbatem , siJohannes Gersen nusquam extitisset 3 At vero facile venit in mentem ut librarij , qui Johannem Gersenem haud noverant , lecto ipsius nomine Johannem Getasonem toto orbe famosum ac celebrem scripserint. Postremo ut dissimulem gratis dici hoc opusculum a Gersone compositum hortatu fratris, ad usum & in persona CVestinorum Monachorum, ut id, inquam , dissimulem, in indice operum Gersonis , quem indicem post auctoris obitum frater aequivocus ordinavit , nullatenus comparet opusculum de Imitatione Christi , ac proinde etiam ex confessione fratris ipsius Gersonis hoc opus Johanni Gerrisoni Cancellario Parisiens abjudicandum est. Non me fugit aliquos Germaniae Typographos praepostero in popularem suum studio eam Bellarmini de Johanne Gersenu viij

87쪽

assertionem ausu temerario summovisse, sed istud facinus ab iis injussis perpetratum plus indignationis quam fidei liberalibus animis ingerere debet, dc Thomae de Kempis noraminus ossicere quam reliquae editiones an 16I3.16IT. I 62I. I 63O. I 6 . quae Constanter eam sententiam repraesentant. Eccui enim veritati patrocinantur qui eam a mendacio inducunt

g. IV. Tempus atque ejus circumstantiae , vitae in titutum au Aloris in Iohannem Ge

senem conveniunt. Postquam ea expedivimus argumenta, quae extrinsecus Johanni Gerseni ad miniculantur , reliquum est, ut ea quae eX ipso libello eruuntur seu ex causis visceribus exsequamur. Ea autem sunt , siquidem recte intelligo, ut minimum tria , a ctoris videlicet antiquitas , professio , seu vitae institutum , dignitas. Auctorem quisque ille sit antiquiorem esse oportet Beato Bonaventura , a quo laudatur , juniorem nihilominus sancto Francisco Assisinate,

quem laudat , Monachum deinde, quandoquidem

88쪽

quidem eo se nomine indigi ravit non semel: Lbbatem denique, ut conjicere est, eX Variis loquendi formulis , quae nonnisi e superiore loco proferre queat vir modestissimus, ut 1 nobis jam observatum est. Atqui ea omnia, ut a Thoma Malleolo aliena admodum sunt, ita in nostrum Ger- senem ad amussim quadrant. AEtas inprimis , nam sanctus Franciscus Assisinas an no I 126. in caesum migravir, dc anno Ir28. in sanctorum Album a Gregorio XI. reIarus est , nostrum vero Johannem ab anno Ia3o. ad I x s. floruisse narrat rerum Vercellensium scriptoT : ipseque innuere videtur se non multo post obitum sancti Francisci huic scriptioni animum adjecisse. tibi eum velut in vivis agentem appellathis verbis, ut iacit hamitis sianctus Francistas vox Sanctas deest in aliquibus antiquisu SS. codicibus in nunc cum seraphicum D ctorem mors occuparit an. I 17 . nihil cunctandum quin medius inter utrumque vixerit Abbas Vercellensis , utpote qui ata. a et s. serius ocJus diem suum obiisse perhibeatur. Quod deinde attinet ad vitae institutum,

Gerienem sub simcti Benedicti legibus me-

89쪽

nullis aliis .iusdem ἀν-rmenti.

ruisse ex superioribus satis constat. Μ ruisse autem aio per id tempus , quo vi Nullum Monastico ordini felicius Contigit, quia vix ullum a Monachis sanctius exactum est , Ut enim sileam Carthusienses , Cistercienses, ac diversae religionis Mona chos ob eximiam vitae sanctimoniam a multis historicis, ab eoque ipso auctore commendatos. An non illud fuid aureum si culum, quo SS. Dominicus dc Franciscus numerosissimas juxta ac religiosissimas gentes Ecclesiae pepererunt 3 cum ex adverso Thomae de Kearpis aetate ordines Monastici atque imprimis Cistercienses, perpetuo rerum humanarum fato a primaevo fervore longissime deflexissent, cujus rei testis locuples Eugen. IV. in epistola sua data an . I . qua lapsum ordinis Abba ti dc Capitulo Cisterciensi dolenter Improperat. Abbatem denique indigitant eum Scriptor supra laudatus, tum etiam manuscruptum exemplar Aronense, ut nullus su persit ambigendi locus, eum in quem tot tantaque praejudicia consentiant, cui tot viri graves su Tragentur, tot codices MSS. D. Veant, adversum Thomam Malleolum o

90쪽

rinem , cujus nomen ne unum quidem exemplar praefert, in quem neque aetaS, Deque professio , neque dignitas auctoris de Imitatione Christi ullatenus convenirς possunt. DE IMIT.

SEARCH

MENU NAVIGATION