장음표시 사용
92쪽
De imitatione christi, contemptu
lat in tenebris e dicit Dominus. Haec sunt verba Christi , quibus admonemur, quatenus Vitam ejus , & mores imitemur si velimus veraciter illu-la A
93쪽
L DE IMITAT. CHRISΤΙ, minari, & ab omni caecitate cordis liberari. Summum igitur studium no strum sit, invita JEsu CHRIsΤI medi
L. Doctrina Christi omnes doctrinas
Sanctorum praecellit: & qui spiritum ejus haberet, absconditu in ibi manna inveniret. Sed contingit, quod multi ex frequenti auditu Evangelij pium desiderium non sentiunt , quia spiritum Christi non habent. Qui autem plene vult& sapide Christi verba
intelligere, oportet ut totam Vitam suam illi studeat conformare.
3. Quid prodest tibi alta de Trini
late disputare : si careas humilitate, unde displiceas Trinitati Vere alta verba non faciunt sanctum & justum: sed virtuosa vita essicit Deo charum. Opto magis sentire compunctionem, quam ejus scire definitionem. Si scires totam Bibliam , & omnium Phi
losophorum dicta, quid tibi toturi
94쪽
L1BER I. Cap. I. 3prodesset sine Dei gratia & charitate 3
Vanitas ergo manitatum, Omnia ma- Eccos
uitas , praeter amare Deum, & illi soli servire. Ista est summa sapientia, per Contemptum mundi tendere ad caelestia regna. . Vanitas est , divitias perituras quaerere , ac in illis sperare. Vanitas est, honores ambire , atque in altum se extollere. Vanitas est, carnis desideria sequi: & illud des1ὸerare, unde postmodum graviter puniri oportet. Vanitas est, longam vitam optare, de
bona autem vita modicum curare.
Vanitas est , praesentem vitam solum attendere , & quae futura sunt non praevidere. Vanitas est, illud diligere, quod cum omni celeritate transit: &. illuc non festinare, ubi gaudium per manet sempiternum.1. Memento illius frequenter Proverbij : quia non satiatur oculus msu, β of nec auris impletur auditu. Stude ergo
95쪽
DE IMITAT. CHRIs ΤΙ, cor tuum ab amore visibilium abstra here , atque ad invisibilia transferre. Nam sequentes suam sensualitatem , maculant conscientiam , & perdunt Dei gratiam.
De humili scire , seu cognitione Diipsi S.C A P. II. I OMNIs homo naturaliter scirci ta desiderat, sed scientia sine lita more Dei quid importat Melior est profecto humilis rusticus, qui Deo se vit , quam superbus Philosophus, qui,
se neglecto , cursum caeli considerat.
Qui bene se ipsum cognoscit, sibi ipsi
vilescit, nec laudibus delectatur humanis. Si scirem omnia, quae in mundo sunt, & non essem in charitate, quid me juvaret coram Deo, qui me judicaturus est ex facto 32, Quiesce a nimio sciendi deside
96쪽
LIBER I. Cap. II. 1xio : quia magna ibi distractio inve- , .nitur & deceptio. Scientes libenter volunt videri, & sapientes dici. Multa sunt, quae scire, parum , vel nihil animae prodest. Et valde insipiens est, qui aliis intendit, quam iis, quae saluti suae deserviunt. Multa verba non satiant animam , sed bona vita refri-gCrat mentem : & pura conscientia magnam praestat ad Deum confidena
3. Quanto plus & melius scis, tanto gravius inde judicaberis, nisi sanctius vixeris. Noli ergo extolli de arte ulla, vel scientia ; sed potius timede data tibi notitia. Si tibi videtur, quod multa scis , & satis bene intelligis : scito tamen , quia sunt multo
plura, quae nescis. Noli altum sapere, Ram. ιr.a.. sed ignorantiam tuam magis fatere. Quid te vis alicui praeferre, cum plures doctiores te inveniantur, & m
gis in lege periti Si vis utiliter scire
97쪽
c DE I M IT. CHR ISTI, aliquid, & discere , ama nesciri, de pro nihilo reputari. . Haec est altissima , & verissima lectio, sui ipsius vera cognitio,& dC- spectio. De seipso nihil tenere, de aliis autem bene semper , & alte sentire , magna sapientia est , & perfectio. Si videres aliquem aperte peccantem , Vel aliqua gravia perpetrantem , non deberes tamen te meliorem illo testimare; quia nescis qua diu possis in bono 1tare. Omnes fragiles sumus, sed tu neminem fragiliorem teipso tenebis. De doctrina meritatis. CAP. III.
i ELix, quem veritas per seipsam docet, non fer figuras, &voces transeuntes, sed sicuti se habet.
Nostra opinio , & noster sensus saepe
98쪽
LIBER I. Cap. III. 7 nos fallunt, & modicum vident. Quid prodest magna cavillatio de occultis,& obscuris rebus, de quibus non arguemur in judicio quia ignoravimus Grandis insipientia, quod, neglectis utilibus & necessariis, ultro intendimus curiosis & damnosis: Oculos habentes non videmuS.
1. Et quid curae nobis de generibus, & speciebus Cui aeternum Verbum loquitur, a multis opinionibus expeditur. Ex uno Verbo omnia , &unum loquuntur omnia : & hoc est principium , quod & loquitur nobis. Nemo sine illo intelligit, aut recte judicat. Cui omnia unum sunt, quI-que ad unum omnia trahit, & omnia in uno videt ; potest stabilis corde esse, atque in Deo pacificus permanere. O veritas Deus, fac me unum tecum in charitate perpetua l Taedet me
saepe legere multa, & audire: in te est totum , quod volo , & desidero. Ta-
99쪽
8 DE IMITAT. CURIsTI ceant omnes doctores : sileant uni versae creaturae in conspectu tuo; trimihi loquere soluS. 3. Quanto quis magis unitus sibi,& interius simplificatus fuerit, tanto plura, & altiora sine labore intelliget, quia desuper lumen intelligentiae ac Cipiet. Purus, simplex, & stabilis spiritus, in multis operibus non dissipatur: quia omnia ad Dei honorem opera tur ; & in se otiosus, ab omni propria exquisitione esse nititur. Quis te magis impedit, & molestat, quam tua immortificata cordis affectio 3 Bonus& devotus homo opera sua prius in tus disponit, quae foris agere debet. Nec illa trahunt eum ad desideria vitatiosae inclinationis, sed ea ipse inflectit ad arbitrium rectae rationis. Quis habet fortius certamen, quam qui nititur vincere seipsum 3 Et hoc deberet esse negotium nostrum ; vincere vid
licet seipsum, & quotidie seipso for-
100쪽
LIBER I. Cap. III. 'tiorem fieri, atque in melius aliquid
. Omnis perfectio in hac vita, quamdam imperfectionem habet sibi annexam; N omnis speculatio nostra, quadam caligine non caret. Humilis tui cognitio, certior via est ad Deum, quam profunda scientiae inquisitio. Non est culpanda scientia, aut quaelibet simplex rei notitia, quae bona est in se considerata , & a Deo ordinata: sed praeferenda est semper bona conscientia , & virtuosa vita. Quia vero plures magis scire desiderant, quam bene vivere: ideo saepe errant, & pene nullum, vel modicum fructum fe
s. O si tantam adhiberent diligenatiam ad extirpanda vitia , & virtutes inserendas , sicut ad movendas quaestiones t non fierent tanta mala, Ac scandala in populo : nec tanta dissolutio in Coenobiis. Certe, adveniente