Johannis Gersen ... De imitatione Christi et contemptu omnium vanitatum mundi. Libri 4

발행: 1674년

분량: 499페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

io DE IMITAT. CHRISTI,

die judicij non quaeretur a nobis quia legerimus, sed quid fecerimus : n CG quam bene dixerimus, sed quam rCligiose vixerimus. Dic mihi, ubi sunt modo omnes illi magistri, quos novisti bene dum adhuc viverent , α in studiis florerent λ Jam eorum Praebendas alij possident; & nescio utrum de eis recogitent. In vita sua videbantur aliquid, modo autem de illis ta

cetur.

6. O quam cito transit gloria mundi i Utinam vita eorum concordasset scientiae ipsorum i tunc bene studuisnsent, & legissent. Quam multi pereunt per vanam scientiam in hoc seculo, qui parum curant de Dei servitios Et quia magis eligunt magni esse, quam humiles, ideo evanescunt in cogItationibus suis. Vere magnus est, qui magnam habet charitatem; qui parvuSin se est, & omne culmen honoris ducit pro nihilo. Vere prudens est, qui

102쪽

LIBER I. Cap. IV. raterrena omnia arbitratur ut stercora,ut

Christum lucrifaciat. Et vere bene doctus est, qui Dei voluntatem facit, &suam relinquit. De prudentia in agendis. CAP. IV. TO s est credendum omni vetabo, nec instinctui; sed caute ac longanimiter res est secundum Deum ponderanda. Proh dolor i saepe malum Iacilius, quam bonum de alio creditur, & dicitur ; ita infirmi sumus. Sed perfecti viri non facile credunt omni enarranti, quia sciunt humanam in si mitatem ad malum proclivem, & in verbis satis labilem. 2. Magna sapientia est , non esse praecipitem in agendis, nec pertinaciter in propriis sensibus stare. Ad hanc etiam pertinet, non quibussi belhominum verbis credere: nec audita,

103쪽

i, DE IMITAT. CHRISTI, vel credita mox ad aliorum aures effundere. Cum sapiente & conscientioso viro consilium habe : & quaere potius instrui a meliori , quam tuas adinventiones sequi. Bona vita facit hominem sapientem secundum Deum,& expertum in multis. Quanto quis

in se humilior fuerit, & Deo subjectior ; tanto in omnibus erit sapientior atque pacatior. De letitione sanctarum Scripturarum.

C A P. V. 1. T ER1ΥΑs est in Scripturis san-V istis quaerenda, non eloquentia. Omnis Scriptura sacra eo spiritu debet legi, quo facta est. Quaerere potius debemus utilitatem in Scripturis, quam subtilitatem sermonis. Ita libenter devotos , & simplices libros legere debemus , sicut altos, & pro-: fundos. Non te assiciat auctoritas scri

104쪽

LI AER I. Cap. V. 13 bentis, utrum parvae, Vel magnae literaturae fuerit ; sed amor purae veritatis te trahat ad legendum. Non quae

ras quis haec dixerit, sed quid dica

tur, attende. 32. Homines transeunt , sed meritas GL 3 . r. Domini manet in aeternum. Sine perso m narum acceptione variis modis loquitur nobis Deus. Curiositas nostra saepe nos impedit in lectione Scripturarum, cum volumus intelligere, & discutere, ubi simpliciter esset transeundum. Si vis profectum haurire, lege humi liter, simpliciter, & fideliter: nec um o quam velis habere nomen scientiae.' Interroga libenter, & audi tacens Ue ba Sanctorum: nec displiceant tibi pa rabolae seniorum, sine causa enim non

proferuntur.

105쪽

1 DE IMITAT. CHRISTI, De inordinatis assectionibus. CAP. VI.r UANDOCuMQuE homo inor dinate appetit aliquid, statim in se inquietus fit. Superbus, & avaru S numquam quiescunt : pauper &humilis spiritu in multitudine pacis Conversantur. Homo, qui necdum in se perfecte mortuus est, cito tentatur,& vincitur in rebus parvis,& vilibus.

Infirmus in spiritu, & quodammodo adhuc carnalis, & ad sensibilia incli natus , difficulter se potest a terrenis desideriis ex toto abstrahere. Et ideo sepe habet tristitiam cum se subtrahit: leviter etiam indignatur, si quis ei resistit.

2. Si autem consecutus fuerit quod concupiscit , statim ex reatu conscientiae gravatur: quia secutus est

passionem suam , quae nihil juvat ad

106쪽

LIBER I. Cap. VII. 1 pacem , quam quaesivit. Resistendo

igitur passionibus invenitur Vera pax cordis , non autem serviendo eis. Non est ergo pax in corde hominis carnalis : non in homine exterioribus dedi

to, sed in fervido & spirituali. De vana spe, ta elatione fugienda. CAP. VII. 1. TANus est, qui spem suam po- , nil in hominibus, aut in creaturis. Non pudeat te aliis servire proiamore JEsu CHRIsTI : & pauperem in hoc saeculo videri. Non stes super teipsum, sed in Deo spem tuam constitue. Fac quod in te est, & Deus ade-ὶ rit bonae voluntati tuae. Non confi-jdas in tua scientia , vel cujusquam astutia viventis: sed magis in Dei gratia , qui humiles adjuvat, & de se, praesumentes humiliat. 2. Non glorieris in divitiis, si ad

107쪽

is D g I M 1 Υ ΑΤ. CH RISTI, sunt ; nec in amicis , quia potentes sunt; sed in Deo, qui omnia praestat, ct seipsum super omnia dare des1derat. Non te extollas de magnitudine, vel pulchritudine 'corporis, quae modica infirmitate corrumpitur &defoedatur. Non placeas tibi ipsi de habitalitate, aut ingenio tuo, ne displiceas Deo, cujus est totum quidquid boni

naturaliter habueris. 3. Non te reputes aliis meliorem , ne forte coram Deo deterior habearis, qui scit, quid est in homine. Noth superbias de operibus bonis: quia aliter sunt judicia Dei, quam hominum: cui saepe displicet quod hominibus placet. Si aliquid boni habueris, Crede de aliis meliora , ut humilitatem Conserves. Non nocet, si omnibus te supponas: nocet autem plurimum, si

vel uni te praeponas. Jugis pax cum humili, in corde autem superbi zelus , & indignatio frequenS. De

108쪽

LIBER I. Cap. VIII. i De nimia familiaritate cavenda. CAP. VIII.

'i. , T O N omni homini remeles cor 'Ecesimo. tuum , sed ' cum sapiente & si 3'timente Deum age causam tuam. Cum iuvenibus & extraneis rarus esto. Cum

divitibus noli blandiri, & coram magnatibus non libenter appareas. Cum humilibus & simplicibus , cum devotis & bene morigeratis sociare : de quae aedificationis sunt pertracta. Non sis familiaris alicui mulieri , sed in communi omnes bonas mulieres Deo commenda. Soli Deo & Angelis ejus opta familiaris esse, & hominum notitiam devita. L. Caritas habenda est ad omnes, sed familiaritas non expedit. Quandoque accidit, ut persona ignota ex bona fama lucescat, cujus tamen prae-

109쪽

13 DE IMITAΤ. CHRISTI sentia oculos intuentium offuscat. Putamus aliquando aliis placere ex conjunctione nostra , & incipimus magis displicere ex morum improbitate in nobis considerata.

De obedientia ει ρόjectione.

ΤALDE magnum est in ob V dientia stare, sub Praelato vivere, & sui juris non esse. Multo tutius est stare in subjectione, quam in Praelatura. Multi sunt sub obedientia

magis ex necessitate , quam ex Caritate : & illi poenam habent, & leviter murmurant. Nec libertatem mentis

acquirent; nisi ex toto corde propter Deum se subjiciant. Curre huc, vel illuc, non invenies quietem, nisi in humili subjectione sub Praelati regimine. Imaginatio locorum &mu-

110쪽

L 1 AER I. Cap. IX. 19tatio multos fefellit. h. Verum est quod unusquisque libenter agit pro sensu suo, & inclinatur ad eos magis qui secum sentiunt. Sed s1 Deus est inter nos, necesse est

ut relinquamus etiam quandoque nostrum sentire propter bonum pacis. Quis est ita sapiens, qui plene omnia scire possit 3 Ergo noli nimis in sensu tuo confidere, sed velis etiam libenter sensum aliorum audire. Si bonum est tuum sentire , & hoc ipsium propter Deum dimittis, & aliud sequeris, magis Cxinde proficies. 3. Audivi etiam saepe : securius esse audire atque accipere consilium , quam dare. Potest etiam contingere ut bonum sit uniuscujusque sentire, sed nolle aliis acquiescere , cum id ratio vel causa postulat, signum est superbiae ac pertinaciae.

SEARCH

MENU NAVIGATION