장음표시 사용
81쪽
mana, ut ait Lyra, & habebat se ad modum consolantis; consolabatur,sed non compatiebatur ; quia reuera non erat homo, sed Angelus , dc Spiritus gloriosus . ' unde potest dici, quod non erat perfectus consolator, quia non erat patiens doloris, qualis est homo passibi.
iis, dc mortalis . Adeo ut Christus hoc sensu dicatur a Paulo posse compati infirmitatibus nostris propter assumptam humanitatem, sic enim ait ad Hebraeos cap.
s. Non enim habemus Pontifieem,qui non possit compati infirmitatibus nos ris 3 homo enim factus dolet, & comi. patitur. Idcirco ipsemet,ut ponitur in hoc eodem cap. veniebat ad discipulos tuos semel, & iterum, quasi in eis velle t compassionem,'& consolationem proportionatam, & cum dolore coniunctam inuenire. Con- ωrtabat vero Angelus, sed desiderabatur in eo vera humana natura ad ossicium compatiendi, quanquam ei non deesset reliqua virtus ad conmrtandum. Tan. tum valet ad persectam amicitiam similitudo naturae. Amicitiae hic effectus est, non alterius affectus, qui proueniat ab alia natura, & conditione. Congruentia requirenda est naturae ad naturam , dc mutua amatio , di redamatio Hualis inter dissintiles natura esse nequit. Alio exemplo rem declaro. Iacob veniens e Meso- ,
pota mi a cum suis, & familiis, & facultatibus, cum in. audisset fratrem suum Esau, quem tunc inimicum putabat, cum *iris quadringentis obuiam sibi venire per siqn 3 etimuit, ne quid ab eo damni pateretur. Igitur diuisis turmis, ct praemissis muneribus expectauit fratrent Esau,& mansit solus. Interim descendit quidam vir,&Luctabatur cum eo υque mane. Cololatoria erat illa species luctantis Viri, qui sane Angelus erat,& Deum repraesentabat. Igitur ea lucta erat species quaedam futurae colluctationis cum fratre Esau, ad quam eum ille luctator praeparabat, ac exercebat, & spem afferens, in
82쪽
amorem ego vertςndam concertationem cum Esau i' Itaque amorem profitebatur amplexando Iaeob. de amplexu euentum stlicem significando. Amice igitue luctabatur. Expectemus euentum, Axcidit ut ex illo complexu Iacob vulnus acceperit cibusus euaseris'. Teιως, quippe Angelus neruumfemviri eius, re natim emarcuit.I e vero claudicabat M. Quorsum istudὶ si tu.ctator ille amico veniςbat animo, di complexu decla/rabat affectum auxiliantis , & ad pugnam erudientis Iacobum, quomodo percussit amicum, dc laesit e Re sponsio pendet.ex notitia Personae luctatoris:erat An gelus alterius natura homini dissimilis, aberrauit ergoa remedio, & solatio, &leuamentum conuertit i tormentum. Non erat congrums Dinium ab eo cinius incongrua erat natura . Deerat amicitiae funda mentum; non potu it a lienus o ficium amici implere , Species erat hominas, res Angeli. Igitur solatium fit, catum, dc specioium fuit, non proprium, nec verum, Damnum accepit Iacob, non adiutorium, quia diuersa natura diuersum praestitit ci&ctum. Amplexus Λα- geli attulit detrimentum , qui si soret hominis, lucrum , & remedium attulisset. Talis fuit amplexus si ' ' Esau capite sequenti , qui pacemac salutem peperit ΤΤ Iacobo, quamquam videretur ab inimico venire,quia
inter utrumque erat similitudo naturae, & consortium sanguinis' Amplexatus en etim , ait Textus , & addit Strangensque collum eius, o o uians freuit, Esau amicus ex inimico factus virtute amoris, dc postea appellauit Fratrem, redditis muncribus, quae Iacob amanter obtulerat. Habeo plurimafrater mi, tibi sera tua. Uerum urgente fratre pe*e inuitus dona recepit, sed comitem Q obtulit. Gradiamur vi , custodem se praebens Fratri, quod est munus Anseli, dc ni lio Fiae termisso amici s nicio cum benevole tractav. i, uaut ad eum Iacob
83쪽
dixerit. Sic vidi faciem tuam, sicut vultum Dei non solurn Angeli, sed etiam Dei. Vltra AngeIum progressus est Esau benefaciedo, Deum repraesentauit. Itaq; Iacob ita Angelo, qui praeseserebat speciem Dei vidit vultum ferientis hominis, & in Esau homine vidit vultum li- herantis, &auxiliantis Dei. Hinc apparet quomodo exigatur inter amicos,& quo tendat, dc quatenus pro cedat similitudo.
Amore dc animo pares: Fortuna dispares . Damon reus peractus destinata Necis die; Pythias liber: anxius tamen vicem amici DamonisisHic cum iustam proficiscendi R diuos commendandos Moram Λb Rege postulasset. Impetrauit .Ea lege Ut vadem pro reditu Dareta Praesto fuit Pythias vadenti amico vas, Translato in se periculo bFidus futurus. Fidem tuam Damon cum osculo Pythiae . Obligauit. Imminentedecretorio die spes, ili metus Agitabat urbem: vulgus
84쪽
Pythias bene sperare. EMuxit tempus, illuxerat: nec spei .
Lux erat.' Nempe ad tam clarum facinus adulta opus fuit Diea I Ora praestituta, cum iam paratus laqueus esset Pythiae collo inferendus bsistit se Damon . i a Et inserit collum. . Plaudente rurba no Pythia gemente. Repetiit tamen prim fidem datam Damon, Ceu pignus reciperet. . Quam ubi reddito osculo, accepit, liberum dimisit Vadem,plane inuitum. Stupuit Rex, & utrumque liberum esse iussit. Magna amicitiae gloria, quam vite ambo Praetulerunt. Addidit pretium Rex,precatus, ut se ad amicitiam Tertium adscriberent. AEgre id concedere visi sunt, sed permiserunt Ne ingrati viderentur.
C Ur, rogo,Damonem Regis non fustulit ira, Qui vade dimisso iam reus unus erat 32 am quia commuηis fuerat vita νηa duobus, . Hoc moriente alius commoriturus erat. Cum reus ergo foret patrati criminis Nisus , Hyn poterat lana plectere morte duos iaTanta fides Regem prastrinxit amore duorum dein mulus obtinnit tertius elle Comes.
Obsitus 'eni posita feritate tyranπus Ante ferox odjs, Uit amore Patrem.
85쪽
Vuenum erga Senes reuerentia . senum erga iuuenes cura. Alcibiades, .Socrates exemplo sunt. Audire o obaudire . . Senibus oportet. Quati sit Ienras auditus adsidem,ad doctrinam. Christus multis docuit. Senum voces oracula Esratu
onsilia capienda Iethro probauit, IE-neas. Senes mimme falli solent' iuuenes solent. Id Issue, ac Moyses pragiant. Cur Moysis facies cornutaeretellectus bonis consiliis mactandus. Rui contemnit Senum consilia, ct movi ta perit. A Roboamo,o Achabo doeumenta petuntor. Corre ctionem pertinere ad Senes Heli monuit,punitus,quia spreuit. Qui eam detrectant peccant. Doctrins veritas Sacra est ba benda,nec immiscenda negoti,s saeuiaribus. Id brsus, o Eliseus verbis factis docuerunt . Lacedaemonum insenes
86쪽
partem sui Corporis vacare cruciatu permisisset, aures tamen illaesas omnino esse, intactasque voluerit . Caput spinis dedit, genas alapis, os felli, collum funi, latus lanceae, manus, & pedes clauis, tergum flagellis , ne oculis quidem pepercit: velamine tegi, obducique
permisit. Solas aures carere cruciatu voluit;nusquam legimus eas fuisse vel vulneratas, vel obturatas , doctrinae reuerentia, quae per aures ingreditur, &cum Verbo est coniuncta . Aperiebat aures, & sanabat, non claudebar,nec lςdebat. Clamabat Epheta, id est,' adaperire, ut doctrinae locus esset. Tandem Malchum, anauit a vulnere accepto, & aurem amputatam restituit, Petrumque reprehendit, quod autem violacset cum esset futurus Pastor , & Praeceptor , quem oporteret seruare aurem, non perdere. Alienum erati.
a Magistro vulnus inferre auri. Nec illud vacat Misterio, quod vulgo creditur Seruum Malchum eum fuis. se, qui lanternam manu praeserebat, quae lucem disci plinae significabat. Non tulit Christus hominem do. trinae aptum feriri in ea parte , per quam ingrediturdi lciplina. Vt alii percuterentur tolerari utcumqud poterat, non poterat vero 3 ut homo capax doctrinae, quae iam in lanterna elucebat in aure vulneraretur . Et quidem merito, quia inter sensus primas habet auditus ad fidem. Vnde Ioannes Audiuimus, ct νidimus :Ioan. εἰ. praepotuit Oculis aurcs..Hortabatur Pater Discipulos in spectaculo gloriae , quod oculos rapiebat , ut si lium iuturi Magistrum audiret. Inum audite. Redeo adMat Alcioiadem . Obseruat in eius vita Plutarchus eum 7 dum Socratem audiuit, eique obaudiuit, in officio se continuisIe, Sc optimi Ciuis, ac Principis partes prς stitisse; cian eius consilia,& monita contempsit rempu,
blicam perdidisse. Si Arius Alexandrum , Rustinus Hieronymum, Iulianus Augustinum audire mallent,
87쪽
male non audirent , nec se prauis erroribus inuoIue Ircnt . Licentium carum ante Augustini Discipulum fefellit licentia iuuenilis, ne Magistro obtemperaret, quem si auscultaret perfectius vitae institurum tentii Liat. Sunt qui hac aetate imitentur Licentium idc Augu-gini doctrinae restagentur, & eorrigentibus irascantur . Tantiis vir & Propheta Moyses Senem lethrotiionentem, &obiurgantem se auscultauit, eique ac quieuit,& profecit. Audienda est vox senis venerabiIis ceu vox Deiaae eiusdem Consilia pro oraculis capienda. Dormiebat in templo Samuel Puer,& quidem non m g lorige ab Heli Sene, & Magistro, vocatus a Deo ex-Τ perrectus accurrit ad Heli, qua si ab eo vocatus esse , negauit hic TUn νοoaui, inquit, ter reuertere σ dormi . . Iteruin,' ac tertio vocatus Puer adiit Heli, quod sibi
omnino persuaserat ab eo accerfitum,cum tamen vox
illa Dei esset, non Heli.Cur Samuel credidit se ab hoc, I ' non a Deo vocari, uti notat Lyra, credidit quod a Neo vocaretur. Seilicet quia senis Magistri vocem habuit pro diuina. Tanta erat erga senem, praeceptorem reuerentia. Non putauit, vel in templo alium praeter Heli esse locuturum. Eadem opinio insedit animis etiaEthnicorum. Talia putabat esse Nestoris Consilia Α-gamenon ille Rex Regum apud Graecos,qui cum omnibus imperaret,uni tame Nestori obaudiebat. AEneas Dux pius, & prudens , Nautis in re grauissima const-
. . tiumcEpit. Causam attulit Virgillius' ' Tum senior Vadites unum Trito nia Patras Anei. s V suem docuit.
Senem quippe eum , at doctum a Pallade nouerat Praestitit illius consilium. Fallitur indubijs Iuvenis: non fallitur Senex, Ren ' tenet hic, de scopum attingit. X tri credendum 3 Sem. DclcendebMit de Monte Moyses benea &llosuo Ite,
88쪽
rais, quo tempore populus Vitulum aureum formau rat, eumque adorandi causa cantu, dc plausu celebra bat. Audi tus clamor Moysem, dc Iosue in diu rsas o, piniones distraxit. Iosue dixit Hulatuspus vae auditur in castris. Moyses contra . Vucem, inquit, cantantium us xaudio. Longε diuersi sonitus, & longe diuersae opinio nes. A diuerso ingenio utriuique. Iosue Iuuenis belli. cosus putabat clamorem esse militarem. Moyses Seis . nex mansuetus concentum pacificum. Verum iudicauit Senex Moyses, non Iuuenis Iosue. Iterum sub iungit Saeer Textus, cismque appropinquasset ad castra vidit 'tusum, O Cbaros. Harmonia erat , & concentus, non vociferatio, nee ululatus. Tam certa est Senum conlectura. Stati tribuenda discretio ; senectus
m rogatiuam tulit.Re obiter noto prudεtiam Moysi, qui postea c. 34 praetulit in vultu suo specie illam cornuta bifidi Iuminis, ut sese peccato populi consorinaret,perinde ac peccatum . di paenam in se transferret. Peccauerat populus fabricando,& adorando Vitulumeornutum : ecce Moyses sumpsit speciem Vituli repraesentans in facie cornutum signum. Cornuta eratfacies eius. Sive quod miserando transtulit in se populi Τ''sui scelus , siue quod per quamdam speciem iustitiae populi scelus Principi imputabatur. Hoc placet. Itaque reum se luce , dc palam fateb itur Moyses Princeps, & cornuti Vituli crimen sibi adscribebat . Quid quod cornutus ille splendor Lunam significabat, quae minultur cum aperit Cornua, ad indicandum, dignitatem Principis minui peccatis subditorum: nisi forte quia in Sacris litteris firmis at Crucem: Cornua in ma. Αba nibus eius Innuere voluit Moyses illud Populi facinus sibi Cruci, ac tormento esse ; vel paratum esse se ad Crucem pro Populo subeundam in remediam peccati , ac in eo Ch ristum relatebat , qui pro peccatis Mundi
89쪽
Mundi Crucem. de Mortem est passus. Redeo unde diuerti. Consilia Senum admittendὐ νimo dc optanda sunt. Iuvenis desupercilio suo detrahere deber, dc obtemperare Seni. Non est id ignominiae vertendum, imo prudentiae, dc honori dandum is Nihil minuitur de intellectu cum obsecundatur Sapienti: imo crescit virtus ilIius cum mactatur ingratiam consiliantis. Μodo percipio,quod cecin t Psaltes
cum dixit. Intellectus bonus omnιbas facientιbus eum. Difificilis sententia. Quomodo facientibus eum Z Cum i tellectus qualis qualis sit, sit ingenitus a natura omnibus, qui eum non faciunt arte, sed accipiunt natuca o Non ergo fit, sed innascitur. Alia est doctrina Pialtis. Docet intellectu in nobis esse , de affirmar bonum fi ri a nobis, hoe est meliorem . quando illum sacrifica, mris consilios alienis: nam Facere significat sacrificare. R huic faeientibus significat sacrificantibus. Igitur
elim quis suum intellectum sacrificat alterius doctrinae , de consilio bonum eum reddit, idque voluit docere David: quemadmodum dixit Paulus ἴ in captiu 3.cor, rem redigens intellectum, in obsequium fidei, docuit inteι- ' Iectum obaudientem fidei captiuari , dc seruire Deo reuelanti, in quo Iibertas summa , de gratia est j quae non ossicit intellectui , sed proficit. Perficit intellectum , qui eum nractat alienis confiius. Qui se gu- hernandum tradit sapienti ducendum ei se praebet, α
sapit. Eum ab eo manaductus Operatur. Inuenil ratio in nem in manu deducemis . Errare nequii: utitur aliena manu, quasi proprio intellectu Nota est pni rasis iι-77 Ia Dauidis In intellectibus manu Darma deduxιt eos. ce manus habeant intellectum. dane; dum ali,nia Hud cuntur ab aliis sapientibus, in eorum manibus urteti ctum inueniunt; dc quot ab iis consilin capiunt , rotantellectus accipiunt . Redduutur intelliscniςs ma
90쪽
nus, quia intelligentiarum more gubernant eos, qui sibi obaudiunt. He manus ductrices, sunt intellectriisees: quemadmodum enim Caeli ab intelligentiis mois uentur, ita & homines, qui bona Praeceptorum consilia sequuntur ab intelligentiis gubernantur. Propte RH. rea dicitur Deus fecisse Crios in intellecta,hoc est posuisse eos in manu intelligentiarum, qui sunt spiritus intellectivi, & utuntur intellectu pro manu. Et sicuti di-acit. In manibus tuis tempora mea , quia tempora fiunt per motum Coeli ab intelligentiis cientibus orbes . ita & mores fiunt per tractum bonarum mentium , que imitantur intelligentias motrices sphaerarum a Caelestium , nempe cientes , dc scientes pro tem .pore eos qui consilio indigent suo , ducere, ae guis
Examinandum tamen est diligenter, a quo veniant di consilia. Nam si a Iuuene, non sunt salubria, propter taeet. desectum experientiae , uti docet hic Aristoteles, de Ciero in Laelio,& Catone . Si a Sene idonea sunt, dcvtilia. Uulgaris locus est de consilio dato Roboamo Regi 3. Reg. c. I a quod ei perniciem attulit, quia spreto consilio Seniorum salubri, dc salutari, adhaesit sententiae iuniorum. Luit ergo Poenam suae temerita- , Ret. tis amissa maxima parti Regni . Supplicium hoc fuit culpae commissiae a Roboamo in negligendo consilio senum, quibus reuerentiam, dc obedientiam praestare debuit. Gessit se Roboam pueriliter erga senes,quem. admodum illi pueri, qui . Reg. a. neglexerunt, dciti
luserunt Eliseum caluum Senem clamantes per conis temptum: incende Calue: ascende calue, quasi careret
consiliis, qui carebat capillis. Eam iniuriam ulti sunt Ut fide saltu, a quibus irrisores Pueri fuerunt dilace. rati. Catua Senum capita rarent capillis sed abundant consiliis. pila Iuuenu abundant capillis,carent consiliis
