Joachimi Perionij ... De sanctorum virorum, qui patriarchæ ab Ecclesia appellantur, rebus gestis ac vitis, liber

발행: 1555년

분량: 334페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

mo octavo Iosaphat anno,ctun in illius locu successisset,ac Mesa rex Moab, qui quotannis ex foedere centum milia agnorum, totidemq; arietum cum velleribus Regi Israelis pendere vivo Achab,eodem mortuo foedus ad illiud tepus rupisset: eam iniuriam sibi propulsandam ratUS,comparatis contractisq; copiis misit legatos ad Io: saphat,petens ut sibi aduersus rege Moab, qui foedus rupisset, opem & auxilium se rei. Iosaphat statim cum viam qua eudum erat,didicisset,eduxit suos. Coiunctis exercitibus cu septe diebus aquae penuria lata cffet,ut pene omnes de exercituS,equor que ac iumentoru salute diffideret: Ioram queri coepit ad Iosaphat de tanta calamitate,quasi Deus tres Reges Rex em Edom cu illis copias coniunxerat couocasset eo consilio, ut ipsos Moabitanis deuorandos mactadosq; traderet. Iosaphat nu illic propheta esset, quo apud Deum precatore uterentur, rogauit. Cum Ioram Elisaeum Saphat filium esse respondit, atque in eo Verbum Domini insidere dixisset Iosaphat, tres reges ad eum adierunt. Is clim rem,cuius causa venissent,intellexisset, ad Ioram

262쪽

vnsi aversa oratioc,quid sibi rei csi illo es siet,quaesiuit primum : deinde eu ad patris matrisq; ipsius prophetas remisit. Cum ille

quaereret cur tres reges Deus, qui praedae Moabitanorum futuri essent,conuocasset:

respondit id quod ad Iosaphat laude perti

net, se nisi Iosaphat cospectum personamque Vereretur, nec illius rationem ullami habiturum,nec in cum oculos coniecturusvis e. Quoniam aute adesset,psaltem,quo sonante Deum consideret, adducerent.

Psalte canente,Elizius spiritu Domini anflatus est,pr cepitq; ex Domini voluntate, ut in torrentis alueo,qui exaruisset,sed a cnt: sic enim fore,ut sessis aqua comple iis &ipsi biberent,& eorum similiae ac immenta. Nec vero Dei in illos benignitate in hoc uno consistere,sed eos etiam Moabitanos esse superaturos. Quod Vtrunque postridie mane experti sunt. Nam & fossae aquis oppletae sunt, Moabitani orto sole cum aquam praeter spem vidissent, quae vidi uina cruoris speciem prae sic serret,ex eo inter reges cruentum praelium commiscsum esse sibi persuaserunt. Itaquc clim ad certam praedam se ire existimarent, in trium regum exercitus inciderunt, atque

263쪽

-CHIAE VITA.

ita pene omnes intersecti deletique sunt. His gestis omnibus, Iosaphat sexagesimo

anno excessit e vita. Ex AZuba uxore hos suscepit liberos, Ioram maximu natu,quici in regnum successit,AZariam, Iahiel,Lachariam,Michaelem,& Saphariam.His vivens pater magna Vim auri & argenti, pensiones'; cum urbibus munitissimis attribuit.Sed eos constituto confirmatoq; imperio,Ioram omnes intere=iit.

EZECHIAE REGIS IVDM

Itam scribo Regis Iudae omnium secundu Dauidem optimi, id est EZechiae Achaz regis, &Abisae Zacharis filiae filii.Vicesimoquintoritatis anno,mortuo patre rex creatus esLEius virtute & in Deum pietate atq; religione singularem cum multa alia, de quibus mox dicemus declarant,tum P excelsa deleuit,deiecit, obtriuitq; statuas, Iucos excidit: serpentemq; en eum,que Μοses statuerat, & cui ad illud tepus populus sacrum fecerat,sustulit.Sed nihil eum Deo, gratiore acceptioremq; fecit, quam quod omnibus Domini praeceptis paruit. Itaq;

264쪽

EZECHIAE VITA. 23 s

& Deus semper cum eo fuit,& ipse in omnibus tum locis,ad quq se coferebat, tum reb' quas suscipiebat aut gerebat,eius eX- celluit prudentia.Primum quide ad res diuinas animu adiecit.Annum quin tu & vicesimum agebat,cu imperium accepit,eodemq; non solum anno, sed etiam mense quo praeesse coepit, templum resim templi, quas Achaz eius pater, atq; superiores reges inquinauerant,expiauit.Uus rei caua cum sacerdotes &Leuitas conuocasset,eis

primu exposuit maioru scelera, qui quod Deum deseruissent, neq; ea sacra in teplo fecisset,quae instituisset ac sanciuisset,sed alia quae detestaretur,in illius odiu incurrerant tantum, ut maiores interfecisset,&liberos coniuges'; omniv c 'tiuas abduci ut ipsi cernebant,permisisset. Itaq; cum Deo foedus ineundum esse censebat, quo uno remedio eius furorem & iram miti gare possent.Filio sileos appellans,ne hac rem negligerent hortabatur,quos Domi nus elegisset, ut ei praesto essent, ac ministrarent,eumq; coleret sis sacris quae instituisset. Eius verbis sacerdotes ac Levitae incitati,eam diligentia adhibuerunt,cu se ipsi primu expiassent, ut octauo die messis

265쪽

primi templum omne eaq; omnia quae ad 1llud pertinent cxpiauerint. Quod cu regii exposuissent, ipse prima luce conuocatis primis ciuitatis, Deo hostias ex Μosis legem templo,tauros septem, totidemq; ari tes , agnos & hircos pro peccato, pro regno,pro tepio,pro Iuda immolari iussit,cuinterea symphoniac i,tubicines, alijq; eiusdem generis,quos Dauid rex Domini ius

su constituisset, eius edicto ossiciu ac mi nus suum exequebatur.His sacris no con tentus,multitudine monuit, ut pro facultatibus unusquisq; victimas Deo offerret. Ingens hostiaru numerus fuit, tauri sexaginta,arietes centu,agni duceti,boues sexcenti, ouili tria milia. His ita gestis,uniuersum Israelis Iudaeq; populum sibi ad diem

festum Pascharin mensem secundum celebrandum conuocandum de Hierosolymitanorum consilio censuit. Li terarum autehaec fuit sentcntia. Hortabatur CmneS, Vt ad Dominii, Abrahae,Isaac I Iacob Deum rediret,quod ita demit ipso ad eos,qui Salmanaris Assyrioru regis manus effupisset, reuersurus esset: ne patru,fratrumq; suo rum, quos Deus propterea udi ab ipso defecissent,captiuos abduci passus esici,ut cernerent,

266쪽

EZECHIAE VITA. 238nerent,pertinaciam animiq; obstinatione imitarentur, sed Deo sic ultro permitteret ac traderent, veni ren t m ad eius templum, quod perpetua sanctitate cosecrasset. Domino Deo patrum suorum seruirent. Sic enim eos iram eius furoris esse mitigaturos,non solum ne ipsi in Assyrioru manus veniret,sed ut etiam patres, & matres,atq; liberi,cum coniugibus ac viris,& propinquis in patria reducerentur.Apud multos

quidem hae literae tantum abest,ut aliquid ponderis habuerint, ut etiam irrisi sint ij,

qui eas pertulerunt. Quidam autem Aser, Manasse,&Zabulon tribuu,probato regis consilio,Hierosolyma venerunt.Nam I

dsi uniuersi eius prscepto paruerunt. Die

autem quartodecimo mensis secundi, qui diei festo constitutus erat, tanta omni II &lstitia,& religione, cum Ezechias populo tauros mille,& ouiu septe mili principes vero tauros mille, decemq; milia ovium praebuissent,dies sestus actus est, quanta a Salomonis temporibus ad eum diem,celebratus non fuisset. Quantum autem utilitatis ex hoc tam Lincto Aaroque Ezechiae facto consequutum sit, tunc intelligi potest, quod omnes tribuum Iudae, Benia mini

267쪽

min,Manasse, &Ephraim excelsa arasque deorum cum simulachris &lucis funditus sustulerunt.Atq; in sis quidem,quq ad Dei religionem pertinent,in pace eiusmodi se Ezechias praestitit.In bello autem eius virtus maxima excelluit. Anno enim quarto-

decimo eius imperii cum Sennacherib rex Assyriorum Salmanasar filius,in ipsius imperii fines infesto exercitu venies, Omnes urbes quae munitae erant, cepisset, ipse ad illum legatos de pace misit, qui primu ab eo peccatum esse:deinde quicquid tributi indiceret,id aequo animo laturu ipsum diceret.Itaq; et Sennacherib argenti trecenta, auriq; totidem talenta indixit. Quibus persolutis , cum Sennacherib exercitum obsidendae urbis causa transportare velle intelligeret, primum de principum virorumq; fortissimorum cosilio & sententia, capita sontium,quae extra urbem erat,obstruenda: deinde muros dirutos reficiendoso nouos extrinsecus iaciendos, turresq; sdificadas,omneq; armoru genuS f ciendu curauit.Postremo ne ingenti multitudine, quam infesta adduceret, cetum

enim & octoginta quinq;milia habuit terreretur, & quod ad Deu in rebus aduersis consu -

268쪽

EZECHIAE VITA. iso

confugiendum esse intelligeret, conuoca' uit populu eumq; his verbis, ut bona spe bonoq; animo esset, hortatus est. Multo plures in urbe esse dicebat, quam cu Sennacherib essent: cu illo enim vim esse corpoream: secum aute & cum ipsis Dominu Deum, qui auxiliu ferret, pugnaretq; pro

omnibus. Qua illius oratione cofirmatus populus,omne metum deposivit. Haec cuSennacherib, qui tum urbem Lachis cum

uniuerso exercitu obsidebat, resciuisset, misit magnu numerum,in iis Tharthau,ac Rabsaris & Rabsace,quoru Rabsaces Eliacim regie praefecto Sobna scribae,& Ioah equi erat a comentariis, qui tres iussu Eze chiae ex urbe ad illos egressi erant, liqc ex Sennacherib exposuit. Nemine esse,cuius virtute vel auxilio freti Hierosolymitani, maximo potentissimoq; regi Sennacherib possent obsistere.Si enim Pharaonis regis

Aegypti auxilio confiderent, hoc ipsi sibi

persuaderent,Pharaone esse sis, qui in eo Omnia ponant bacilli fracti instar,cui innixus homo statim cadit.Si Egechielis oratione captati a Deo sito auxiliu expectaret, scirent Ezechiam esse,qui illius excelsa &aras diruerit,priceperitq; Iudsis & Hiero, solymita

269쪽

BZECHIAE VITA. 26,

vetuerat, non respondit. Tres autem illi quos dixi, ad Ezechia scissis vcstibus haec renuntiatum venerunt. Rex his nunt sconturbatus,vestes discidit cilicioq; amictus in templum precandi causa venit, cum Eliacim praffectum praetorio,& Sobnam scribam, senes aliquot ex sacerdoti bus cilichs amictos ad Esaiam prophetam Amos prophetae filium misisset, qui ei di cerent , Diem venisse calamitatis plenum, probrorum, & ignominiae:appropinquasta se diem partus, & tamen vires non habere eam quae parturiret: hac parabola indignitatem rei significans.Esaias diuino numi ne permotus cum haec audisset, legatos haec Ezechiae ex Deo renuntiare iussit,Neverbis contumeliarum plenis, quae sennacherib legati in Deum protulistcnt,terre retur. Deum enim spiritum Sennacherib missurum esse,nuntioque audito illum in patriam suam reuersurum, ubi gladio in

terimeretur.Haec consolationis plena oratio,quanquam Erachiam confirmauit,ta

men Sennacherib plena maledictorum Dei & minarii epistola, quam ad eum cum legati re insecta redijssent, misit, illum vehementer non tam priuato publicove

270쪽

dolore,quam Dei causa,perculit.Itaq; perlectis literis, clim in templum ingrestus esset,easque coram Domino explicasset iis

verbis eu precatus est:Domine neus Israel tu es Deus solus,regum terrae omnium,tu

coelum terramq; fecisti. Vide,quqso,&au di que in te Deum vivum maledicta iaciat. Vere Assyrioru reges nationes deleveru earumq; & agros & diripuerunt, & deos coniecerunt in ignem. Neq; em erant di, sed opera hominu ex lapide &ligno.Nunc igitur,nos tu Domine Deus noster, a m

nibus eorum eripe, ut regna terrae omnia

te Dominum Deum solum esse intelligat. Enuntiauit tu Deus Esaiae prophetae, que paulo ante dixi, clim Ezechiae preces se audiuisse primum signis casset,liberationem populi sibi chirq ene.Vlturum enim se esse Scianacherib in se iniurias atq; maladicta: urbemq: Hierosolyma seruaturu atq; protecturum & siua & Dauidis causa. Quibus ex verbis facile perspici licet,quantu apud Deum rebus aduersis mortalium beati illi homines,qui aspectu Dei perfruuntur, Valeant &amicitia & gratia,cum Deus partim . propter Dauidem urbem Hierosolyma defensuru liberaturumq; se esse promittat,

quod

SEARCH

MENU NAVIGATION