Philippi Trenta IC. nobilis asculani Limon sive Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

1ς6 URBANARUM QUAESTIONUM.

in frustra concidere notissima illa protulit verba : De resurrectione mortuorum ego judicor I . Quam ob rem, et Pharisaeum se, et Pharisaeorum sectam Vocat inde certissimam 2 . His autem universis plinres accessere gentium philosophi, inter quos Varro 3 Democritum , Lactantius ait eminuisse Crisippum . . Equidem si Tullio fidem praebeo, quoddam huic excidit

verbum de mortuorum anastasi, in Eleusiniis recepta mysteriis, ibe et haec nigro silentii velamine obducerentur: ita enim ait s): DLtiaque , ut appellantur , ita rebera principia vitae cognovimus: neque solum cum laetitia vivendi rationem accepimus, sed etiano cum spe meliο- re moriendi. Et licet verba haec potius animorum immortalitati, quam corporum aptentur anastasi , tamen et anastasi favere vel ex eo

colligi valet, quod Tertullianus scripsit, qui in mysteriis traditam resurrectionis imaginem non dubitavit asserere; haec enim 6 habet: Signat illic in fronte milites suos; celebrat et panis oblationem, et imaginem resurrectionis inducit.

8. Ac gentes quidem anastasi faventes eo tantam in curandis deiunctorum corporibus operam adhibuisse videntur, quo sutura ea crederent resurgendo aptiora . Quanta Aegyptiorum cura circa mortuorum corpora suerit, quantum impendium, ne noctuas Athenas mittam , libens praetereo : eam tamen praeterire legem non possum , quam suis Democritus gentibus adsignavit. Is enim, ut cadavera faceret reviviscendo quandoque habiliora, nedum ne corpora comburerent edixit, Verum etiam graviorem illum praecepit

sumptum, ut in mellis dolio servarent. Iure igitur eum risit Varro , dum dixit : Heraclides Ponticus plus sapit , qui praecepit , ut

eomburerent, quam Democritus, qui , ut in melle se arent . quem si vulgus sequurus esset, peream , 1i cemium denariis calicem mulsi emere possemus.

9. Ne vero dubitetis, Sodales, tantum a Democrito jussum impendium , ut condita et condita Sic cadavera aptius reviviscerent , praesto est Vobis Plinius , qui eamdem hanc Democriti legem ita insectatur, atque sententiam s8 : Similia et de assertandis corporibus hominum , et REVIVISCENDIS promissa a Democrito tanAtas , qui non revixit ipse . 1 o. Quod si Plinius , et Varro , et alii quirites, hanc mor- mortuorum reviviscentiam improbant, ac derident, non improbant

sanes

172쪽

LIBER III. DISSERTATIO IV. is

sane, qua novam , et inauditam , sed potius qua nimium , quam par sit, humanitati morigeram. Sane Maro noster, dum similemnis I) versibus refert anastasim :Has omnes , tibi mille rotam volaere per annos Laetheum ad fluvium Deus evocat agmine magno Scilicet immemores , supera ut convexa revisant Rursus et incipiant in corpora velle reverti,

ne nostram erga humanitatem vilis adulator appareat, haec longe

ante praemittit sa) : Sit mihi fas audita loqui.

Puerilium enim ista deliramentorum , avidaeque numquam desinere modi talitatis comenta esse dicebat 3 Plinius ; atque inde non asservata Romanis cadavera , sed combusta. II. Quae igitur, Sodales, apud gentes anastasi faventes, Cor- Porum causa fuerit sedulo asservandorum , nempe ut aptius reViviscerent , satis, ni fallor , exhibui. Illud superest, ut Christicolas ostendam non ea ductos persuasione si Lactantium fortasse exce-Peris , quem per Summum errorem existimasse indicavi vi Christi integrum corpus patibulo detractum . . ., et sepuIchro diligenter inclusum. . ne laesum , ac dimidiatum corpus ad resurgendum inhabile s redderetur morem illum condiendi aromatibus cadavera , verum ad futuram dumtaxat corporum anastasim declarandam retinuisse. Igitur Pr dentius , postquam venturam praecinit Versibus mortuorum anastasim, inquiens: Venient cito secula, cum jam

Socius calor ossa revisat, Animataque sanguine vivo

Habitacula pristina gestit 6 :

Ob hanc rationem, maximam, ait, sepulchris curam impendi,ob hanc myrIlia corpus adspergi,nempe, ut Sabaeo servet corpora medicamine.

Hinc maxima cura septiIchris Honor ultimus accipit artus , Et funeris ambitus ornat: candore nitentia claro Pretendere lintea mos est ;Aspersaque myrrha Sabeo

173쪽

1 s a URBANARUM QUAESTIONUM.

II. Hunc etiam pertinent, quae nos docet Corippus, qui, dum Iustiniani mortem imperatoris non aspernando prosequitur rac mine, tot tantisque testatur fuisse unguentis delibutum, quot, quam laque ad Caesareum cadaver aeternum servandum satis essent I . Centum aliae species, unguentaque mira feruntur,

Tempus in aeternum sacrum servantia corpus.

13. Inde etiam est, quod christianissimi aevo Τheodosii nedum a rogis omnes abstinerent, sed , si Macrobio 2 credamus , busta omnino improbarent. Inde demum Τheodosio proximus 3 Augustinus haec circa corpora medicamina , et unguentaria pietatis ossicia , non improbans: ad Mem resurrectionis adstruendam perti

nere commemorat.

14. Haec, Sodales, breviori oratione , ne vestra videar abuti benignitate recensui; ut quae expectanda mortuorum anastasi gentes crediderint, quem inde Christicolae morem derivarint, quodque hac de re ex remotissima temporum antiquitate eruere mihi datum sit haberetis .

Kalendis Aprilibus IT 8 . Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor.

De sacris Choreis . Choreas vel cum ipso terrarum Orbe fuisse exortas ita facile puto, ut artem omnium primam fuisse concedam . Cum enim illae nil aliud esse videantur, quam viva quaedam gestiendi ars, ob quam vario pedum , brachiorumque motu , intimi animae sensus nedum eliciuntur, verum etiam quodam veluti penicillo oculis subiecta fidelibus exprimuntur , quis profecto erit tam vecors, quis tam eXPers ingenii, qui primos omnium parentes, in illam vitae beatit dinem Ortos, qua mare, terram, arbores, animalia, omnia denique ipsis facta, quaelibet cum ipsis nata, universa ipsis magno Numinis benisicio iidem subiecta prospicerent, non statim Con cςpt m animo gratitudinem, atque alacritatem palmis, vultu , Ociniis , tota demum totius corporis exultatione expressisse arbitretur

S. Aug. in lib. de eura pro mortuis

O Corippus l. 3. de Fun.Iustinian. ImP. ab Maerob. I. I. s. γε

174쪽

LIBER III. DISSERTATIO V. Is 9

Iustam igitur hanc erga Dei optimi maximi beneficia exultationem, gratum hunc totius Corporis motum, principium fuisse non injuria arbitrari quis posset, unde sacrae habuerint ortum Ch reae: itaque sacrae sic omnium primae . a. Sacris quidem Hebraeos Choreis usos nemo non videt ἔAegyptios vero in sacris maxime Isidis, atque Osiridis, Choreis deditos pene omnes tradunt: Orpheus Choreas Graecis dedit, Numa Latinis, qui Salios instituit. Sacro igitur epulo ab his peracto et quidem ita lauto , ut, qui bene coenasset, se satiarem in modum Coenasse diceret sacris opera dabatur Choreis. 3. In ipsis itaque nascentis Ecclesiae incunabulis quo ad Choreas maXime spectant, aliasque jucundiores vivendi consuetudines rudes plerumque constat fuisse Christicolas, ut vetera , in quibus et nati, et educati, non ita facile instituta relinquerent, aut radicitus exstirparent. Non ego sane Hadriano Caesari assentior, qui ad Servianum scribens , satyram, non historiam, scripsit his si verbis : Aegnium, quam mihi laudabas, Serviane carissime , totam didici leυem , pendulam et ad omnia famae momenta volitantem . IIli, qui Serapin colunt Christiani sunt; et devoti sunt Serapi, qui se Christi episcopos dicunt. Nemo illic archisinagogus Iudeorum , nemo Samarites, nemo Christianorum presbiter , non mathematicus, non aruspex, non aliptes. θIeille patriarcha, cum Aegyptum venerit, ab aliis Serapidem adorare, ab aliis cogitur Christum : et licet Marcellinus de Serapidis templo, tamquam de quodam loquatur sa) Orbis miraculo, nec ullum fuisse in Orbe majus 3 Theodoretus scripserit, adhuc Hadriano, uti pagano, atque ad satyram inclinato, non ita facile, assentior; quinimmo judico nobis omnino imposuisse Hadrianum . 4. Illud tamen inficiari certe non possum quemdam altius ita insedisse aliquorum animo errorem circa ea praesertim numina, in quorum Veteri praecipue tutela conquieverant, ut penitus avelli vix potuerit; ut in Africa de coelesti dea vel Salvianus evenisse te Statur vi , quam ut propriam , atque indigetem plures sane Chriasticolae , et quidem spectatissimi, adorare non detrectabant s) . Igitur Christicolis in fide tyronibus, atque ad vetera inclinatis , non alienum duxere pastores sacras in ecclesiam Choreas inducere, a quibus nec veteres, eosque sane Sanctissimos, Hebraeorum

175쪽

patres abhoruisse agnovissent. Quare diebus sestis , quos populari epulo peragebant, bmnum Christo ut ait I Plinius, quasi Deo canebant ἔ ut proinde cantui gestus, gratum animum, ac laetitiam exprimentes, fuisse adnexos facile sit conjectare. Mos enim cantum exprimendi gestibus, res, quas canebant, decentibus, eo fuit perantiquus,

ut Philo Hebraeus sa) quem , etsi de Essenis loqui videmus, de primis omnino Christicolis censet locutum esse Baronius 3) tradat eosdem in ipsis mel nascentis Ecclesiae initiis ad hymnos religiose et

Choreas post epulum devenisse, ita enim ait: omnes consurrexere, duo chori sunt in medio coenaculi, alter virorum , alter feminarum: utrique suus concentor praeficitur, honore praestans , et canendi peritia ; deinde eantant hymnos ad Dei Iaudem compositos variis metrorum carminumque gemneribus , nunc uno ore , nunc alterno , non sine decoris , et religiosis gestue

bus , et accentibus . MODO STANTES , MODO RETRORSUM

GRADUM MOVENTES, utcumque res postulat; deinde postquam uter que seorsim EXPLEVIT HIS SE DELICIJS etc. : Cujus sane Chore rum generis per haec meminit, recitatis similia verba Plutarchus: Adjunguntur gestuι convenientes personarum motibus , et vocis usectionudistis congruae . 6. Cum primum Christicolis erigendi facultas conventiculi per Caesares , quamvis Ethnicos licuisset, si ullam Gallico script ri, caeteroquin docto s) fidem praebeamus, summo loco quemdam quasi aggerem in theatri formam excitabant, cui chori nomen , uti Choreis aptum, assignarunt qui sane extruendi chori mos usque nunc inviolatus existit) ubi sane hymnis vacarent atque Choreis . Quin etiam hic 6 Scaligerum allegat, qui salso dictos non aliunde, quam quod Saliis praeessent nostris, nostros authumat praesules. . Verum quicquid de Galli scriptoris sententia dicendum sit, nulla sane quod addimus falsitate laborat. Cum laetissimus Anti chiam nuncius de Iuliani caede pervenisset, diem tam auspicatum Choreis celebrare Christicolae non destiterunt. In qua sane re diu , multumque mihi Theodoreti verba notavi , qui cum bellissimum retulerit Christianorum tripudium, plenaque non tam THEATRA . quam TEMPLA , effusa eorum exultatione descripserit , THEATRA quidem vocibus , TEMPLA vero Choreis laetissima praedic, vit: En ejus verba: Antiocheni, cognita caede illius, publicis epulis,

cx Plin. In eelebri epist. ad Traian. 43 Plutare. quaest. ennVlol. 8. x Philo Hebraeiu in opuseul. d. vita cς Cahusae Accademie. Scient. et Area .antemplati a . Boruss. in suo tractat. de Choreis edit. Eag. 3 Card. Baron. tom. 1. Annal. Ecclesi Comitum penes Ne huma 17s . t. t.

176쪽

. LIBER III. DISSERTATIO V. i 61

ae festis indulgebant ; neque in ecclesiis solum , atque ad MARTYRUM MONUMENTA , CHOREAS AGEBANT . Sed in theatris praedicabant Crucis victoriam , et vaticinia illius cachinnis prosequebantur I) . 8. Verum laudandae , ac religiosae istae Choraee , seu dr,maticae cantiones, Sive , ut ipsiusmet verbis nostrae utar Ecclesiae, dulcia euntica dramatis Augustini usque tempore , in saltationes er pere. Iam vero quantum a lascivia alienum sacro cantui brachi rum , pedumque motum decenter accomodare , tantum profecto saltationem vel ipse sa) testatur Tullius : Vitiorum omnium esse postr ratim : nemo enim fere saltat sobriua , nisi forte insanit , neque in solitudine , neque in convivio moderato , atque honesto . Intempestivi convivii, amoeni loci , multarum deliciarum comes est extrema saltatio. 9. Choreae igitur istae degeneres,saltationes hae nedum ad luxuriam vergentes, verum etiam petulantia procaces, atque omni refertae libidine, nostram misere invaserunt Ecclesiam, ut merito de-huerint et iras antistitum experiri,et perpetua patrum oratione damnari. Quare optimo sane jure magnum Africae lumen Augustinus obscoenas illas saltationes his 3 increpat verbis: Aliquando ante annos non valde multos istum locum invaserat petulantia saltatorum : istum tam sanctum locum, ubi jacet tam sancti maryris corpus,sicuti meminerunt multi qui aetatem habent , locum inquam tam sanctum invaserat pestilentia , et petulantia saltatorum ζ per totam noctem cantabantur hic nefaria , et cantantibus saltabatur . Quando volvit Dominus, per sanctum fratrem no- sinum , episcopum vestrum , ex quo hic coeperint sanctae vigiliae celebrari , illa pestis aliquantulum reluctata postea cessit diligentiae, erubuit sapientiae. Io. Licet autem pestiferam hanc tam valida Ecclesiae fulmina consuetudinem ita everterint, ut obscoenae a templis saltationes omnino exulaverint, sestis tamen diebus crassiores prope templa Christicolae Choreas agere non cessarunt; quod sane octavo usque

Ecclesiae seculo est factum , prout Zachariae Papae Bonifacius Mo-guntinus episcopus his exposuit verbis: Alamanni, Bajoarii, vel Franci , si juxta Romanam urbem aliquid facere vident ex his peccatis ,

quae nos prohibemus , licitum , et concessum a sacerdotibus esse putant, et nobis improperium deputant, et sibi scandalum vitae accipiunt. Sicut affirmant se vidisse singulis annis in Romana Urbe et juxta ecclesiam , in die vel nocte , quando Ealendae Ianuarii intrant Paganorum consuetudine choros ducere. X D. Enim

177쪽

162 URBANARUM QUAESTIONUM.

II. Enim vero crebris, validisque conciliorum , praesulum, ac regum ictibus, nefarius omnino cecidit, atque exulavit abusus: quae tamen fulmina obscoenas tantum dicimus perculisse Choreas; nam decimo ac septimo usque seculo , hoc est proxime elapso , presbyterorum coetus , populusque Limosinus in sesto S. Marcelli. ad finem cujusque in ecclesia psalmi, se in honorem Marcelli saltare. Et cantare elata voce si) profitebantur : cujus rei quid simile Iesulta olim Meneterius se vidisse sa) testatur. 12. Puram, germanamque istam in sanctos laetitiam , non Sua sane Vacuam virtute , moribus dicamus oportet praeditam fuisse simplicibus , a simulatione quavis immunibus . Hodierni mores majorem quamdam praeeserunt mentis aciem a Curatioremque mum ditiam . Simplicitatem odimus , creduliores dicimus veteres , Omnia censoriis oculis judicamus, universa rhonchis eXcipimus, naso quaelibet adunco suspendimus , nil nisi cum judicio , ac delectu agendum esse praedicamus . Verum dum frontem ubique contrahimus , dum omnia depresso ad mentem supercilio damnamus , vitia nova fortasse discimus , Virtutes veterum abdicamus . Sexto Kal. Novemb. IT 8 O.

Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor.

De dioersis Gentium ritibus ad Christicolas derivatis . Christianos quaedam ab Ethnicis accepisse , plura derivasse; accepta Vero , ac derivata defaecasse , sanctificasse , superioribus t te paginis disseruimus . Quae supersunt, nec sane pauca Supersunt quoniam suum ad finem nostra properare videtur oratio, idem probare conantur institutum , at nisi sorte me communis φιλαυτία decepit, bene probabunt. A' templis igitur , sive potius a germanae hujus vocis significatione , sermonem incipiam . a. Christiani, Antoninorum aevo ad tempora Constantini, illum non alio nomine donabant locum, quo ut exolverent Vero Deo vota conVeniebant, quam ecclesiae , basilicae , conventiculi . Ipsimet Ethnici templum , et ecclesiam res duas esse censebant, velut alteram alteri adversam , atque omnino contrariam . Quare Caesar

co C husae in diato tractat. lom. 1. P. Menetier in suo tractati de Choreis.

178쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI 163

Aurelianus in sua ad senatum epistola haec I ait: Miror vos , patres sancti , tamdiu de aperiendis Sybillinis dubitasse libris , proinde quasi tu Christianorum ECCLESIA,non in TEMPLO deortim omnium tractaretis.

3. Hanc eamdem vetustiores sententiam habuisse Christicolas,e Zenone Veronensi sa) quam nitide eruimus Mente: Proponimus itaque , ut saepe contigit, in unum sibimet convenire diversae religionis diem ,

quo tibi ECCLESIA , illi adeunda sint TEMPLA : quibus verbis nil

certe clarius ad ostendendas ecclesias templis fuisse oppositas . 4. Basilicas quoque nostri, et conventicula, ante imperan εtem Constantini sobolem ecclesias appellavere, non templa ' nulla enim habuisse Christianos templa Minucius 3 assirmat: cui lavens Arnobius , de Caesaribus queritur, cur jusserint: Conventicula dirui, in quibus summus oratur Deus Oratoria vero verborum volubilit te Lactantius , quasi nil Christiano homini esset Cum templis age

dum s) ita gentes insequitur: suid sibi TEMPLA, quid arae volunt,

quae ipsa simulacra , quae aut mortuorum , aut absentium monimenta

sunt Θ Ideoque cum Christianorum alio loco 6) nominare cupit ccrclesiam, haec ait: Universum populum cum ipso pariter CONVENTICULO concremavit. Quid , quod recentior ipsis Hieronymus, basilicae nomen usurpans, templi vocabulo opposuit inquiens : Cum Iuliano perseeutore sanctorum BASILICAS aut destrueret , aut ini TEMPLA con

6. Tandem Christianae legis amplificator Constantinus, ejusque soboles, dum templa nominavit, gentilium fana intellexit, ut patet ex ipsiusmet legibus 8) in Orbe Romano tunc editis; ide que acris ingenii vir Gothostedus 9 recto argumento nos docet nomdum anno CCCXXVI. a Constantino templa gentilium eversa; nam ita ea se Io lex habet: Provinciarum judices commoneri praecipimus, ut nihil se noti operis ordinari ante debere cognoscant, quam ea comple verint , quae a decessoribus inchoata sunt; exceptis dumtaxat TEMPLORUM aedificationibus: ubi templa interpres eximius non sane pro eccle nis, sed pro fanis sumenda. esse animadvertit. Xa 7.Veco Flavius Vopiseus in Vit. AureI. aa Zeno Veronens. in erm. de Continent. 3 invetus Felix in octavio. Arnob. conte. Nation. O Lactant. Firmiis. Instit. Divin. l. E.

Ω P. R. de orig. error.

D Ideni de iustitia l. s. c. II. D s. Hieron. in eviat. ad .Ripuar. Pre. abyter. ad vers. Vigilant. S in Codiee Theodosian tot. tit. de Fid. Cathol. et tot. tit. de vaganis Saerifie. et templis.

- uJ Dionis. Gothose. in leg. 3 de Oper. public. Cod. Theodos. cIob In dicta leg. s. Cod. Theodosian,

179쪽

164 URBANARUM QUAESTIONUM.

T. Verum cum Caesarum religio Christianorum paulo post aut dirueret, aut in ecclesias gentium templa Converteret, sensim templi vocabulo odium detractum , aut imminutum . Quam ob rem templorum nomen noStris acceptum, atque a sanctioribus rei Christianae scriptoribus ecclesiis omnino attributum ; eoque res postea defluxit, ut apud cultioris notae homines visum sit ecclesiae vocabulum Graecam potius linguam , quam Latinam sapere simplicitatem . Uno, ut rem Conficiam , Theodoreto utar scriptore , atque teste , qui I haec ait : Dirutorum templorum materia , templis arisque martyrum excitatis, expiata est: suis enim mortuis Dominus noster in te Io pro diis vestris induxit ; pro Pandiis enim, et Diasiis , et Dionysiis, hoc est Iovis , Liberique patris solemnitatibus, Petro , Paulo, Τhomae , Marcello , Antonio, Mauritio , aliisque sanctis martyribus so- Iemnitates populari epulo peraguntur. En igitur templi VOX, a qua veteres abhorrebant Christicolae, post Constantinum ad nos usque , nedum Christianis accepta, verum etiam in scribendi morem i

ducta .

8. Atqui nedum templa , sed et vasa suere gentium sanctificata , in usumque nostrum optima sane ratione conversa : cujus

pervetusti moris , laudeque dignissimi, clarissimum habeo testem Optatum sa) Μilevitanum , qui nedum de vasis, Verum etiam de similibus gentium usuariis rebus a Christianis in sacros, aut pios usus commutatis , haec ait : Si adsit inυοcatio nominis Dei; ipsa inυο ris santiscat, quod pollutum esse videbatur. 9. A Vasis pio usui, vel sacro destinatis, ad lavationes, in sacris adhibitas , descendamus . Lavationes in quibusque religionum ossiciis debitum sacrorum censeo fuisse initium . Ita enim ait 3 Plautus :Nunc lavabo , ut rem divinam Iactam .

Et alio loco M :

EO lavatum , ut sacruficem .

Et aliis locis ubique passim . 1 o. Qui ergo sacrificaturi non lavabant , quodam sagrilegii crimine polluebantur teste s Livio , qui haec habet : Quidnam tu hospes, paras Θ Inceste sacrificium Dianae facere , quin tu ante vivo pem fuderis sumine Z cum quo consonat belle Virgilius s6) :

-ci Theodoreti de EvangeI. verit. tit. de Martyrib. l. 8. 1 S.optat. Milevit. l. o. eont1. Parenen.ciὸ Plaut. Aulularia ast. 4. 1c. a. V. s. Ibid. Ret. 3. 1e. 6. v. 4. T. Liv. l. I. Virgil. Aeneid.

180쪽

LIBER III. DISSERTATIO VI. 16 s

. a . . . Patriosque penates

Me tanto e bello digressum , et caede recentem Attrectare nefas , donec me sumine viυο , Abluere sc. quam ob rem de Aenea ramum Proserpinae sacraturo haec infit: Occupat Aeneas aditum, corpusque recenti

II. Aquam inde lustralem in templorum ingressu Romani sacerdotes sa) serVabant: quin, et populum Olivae ramo, vel lauri adspergebant: Idem ter socios pura circumtulit unda. Spargens rore levi, et ramo felicis οImae 3 '. Ramum vero hunc in illud postea instrumentum Commutarunt vulgo dictum asperges, quo et nos utimur, pro ut nummi exhibent veteres Julii Caesaris, aliorumque pontificum maximorum s . I a. Aquam hanc a lustrando nomen accepisse , vel ex Iuvenale 6 colligitur : Quare Caesaribus templa ingressuris praesto erat spro ut etiam nunc moris est ad fores pontifex cum ministris lustralis aquae vasculum suggerentibus, qua Caesares, aulicosque suos , leviter aspergebat . Memorandum prosecto hujusce moris exemplum Valentiniani nobis historia suppeditat. Dum enim is Flavium Iulianum templum coeteris cum aulicis ingressurum tribunus comitaretur, pontifeX paganus Cum aqua lustrali, aut casu, aut consilio, conspersit. Indignatus ille colapho, ut quidam volunt, iniuriis certe pontificem lacessivit: quidam addunt, gladio vestis partem aqua respersam, abscidisse M; tunc Maximus philosophus, Augusti familiaris, rem detulit ad nescium forte Iulianum, qui Valentiniano vel vota divis exolvenda, vel tribunatus dimissionem indixit. At ille, omni penitus exauctoramento contentus, paulo post Dei optimi maximi nutu, ductu, auspicioque tribunatum cum imperio Commutavit 8 . I 3. Illud quoque obtinebat apud Quirites, ut quibus veneria nox externa fuisset, sacris esset postera die omnino abstinen

dum . Ita enim ebat pontifex sy) .

Q Virgil. Aeneid.

SEARCH

MENU NAVIGATION