Philippi Trenta IC. nobilis asculani Limon sive Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ς6 URBANARUM QUAESTIONUM.

licentia ac libido in illustribus feminis visa fuit . cur promiscuam

Deminarum, masculorumque lavationem tunc temporis insolentiaci arguemur

Io. Et re quidem vera si Spartiano I fidem habeamus, Camsarum omnium primus Hadrianus lavacra pro sexibus separavit equod certe evidentius constabit, si Caesariana tempora paulo praecedentia, atque Hadriano proximiora libeat percurrere . Domiti nus enim ille Caesar , qui pueros castrari Vetuit , qui religionis . ac pudicitiae asservator videri voluit, cujus aevo, ut ei sublandiatur Vates sa) :

Nec spado, nec moechus erit, virorum hanc tamen lavantium, foeminarumque mixturam minime censuit submovendam . Itaque cum populo lavabant foeminae, nudaeque prostabant: cujus sane vulgati moris egregium coaetaneus

Martialis exhibet testimonium. At prius ignoscatis Oro, Collegae optimi , si huic rei comprobandae iis Martialis versibus uti debeam, quibus ipsum Romana simplicitate loquentem audiatis oportet. Ita

enim ille Lausellam alloquitur 3 .

Vis . . . . , nec vis mecum , Lausella , lavari. Nescio quod magnum suspicor esse nefas . Aut tibi pannosae pendent a pectore mammae, Aut sulcos uteri prodere nuda times:

Sed nihil est horam : credo pulcherrima nuda es: Si verum est: vitium pejus habes . Fatua es: quare salua, Collegae optimi, si lavatio haec non communis p Si somminae Cum populo non lavassent pII. Verum cum populo Iavasse idem Vates alio loco tradit

apertius, dum his Coeliam insequitur versibus λ):

Theca tectus aenea lavatur Tecum , Coelia , servus : ut quid Z Oro, Non sit cum citharoedus, aut choraules ΘNon vis ut puto. . . . videre. suare eum populo Iavaris ergo pomnes an tibi nos sumus spadones 3

His certe versibus huic rei penitus demonstrandae nil clarius in m dium proserre auserit quispiam. Si enim Coeliam vates illudit, quippe quae populum, Omnesque masculos spadones habuerit, ipsos, ea parte Corporis prostante, per Coeliam inspectos Oportuit, qua

non sane spadones suisse vates advertit. Ia. Τan-

72쪽

Ia. Tandem balnea haec viris , foeminisque fuisse commmnia, alio fatetur loco poeta idem noster, dum ita Gallam alloquia

Cum faciem laudo, cum miror crura, manusque s Dicere , Galla, soles : nuda placebo magis

Et semper titas COMMUNIA BALNEA NOBIS :

Numquid, Galla, times , ne tibi non placeam pΕt communia igitur fuisse balnea, et nudas foeminas nudis cum viris una Prostasse , nemo non videt: quod et melius, si fieri melius Potest, alio tandem loco idem Martialis ostendit his versibus ca) :

Inguina succinctus nigra tibi servus aluta Stat, quoties calidis Iota fueris aquis; Sed meus , ut de te taceam, Lecania , servus Iudaeum nulla sub cute pondus habet; Sed nudi tecum juvenesque , senesque lavantur . I 3. Mirum autem in modum universa haec sibi nitorem comparant a Capitolini historia, qui , de Marco 3 Antonino verba Iaciens, obsoletam Hadriani legem a Marco ait restitutam, ut pote qui lavacra mixta submoverit. Verum ita molles Quiritium mores, ita in libidinem inclinati, ut balneorum mixturam Elagabalus re Vocaverit: ita enim ait Lampridius de balneo viris se eminisque pro miscuo : quod quidem, jam antea prohibitum, Heliogabalus feri permi-st λ) . Itaque balnea mista, quae impura illa bellua quodam quasi postiliminio in urbem reduxit, fuere quidem a Severo Alexandro S iterum, ac tertio vetita; ut hujus lascivi moris tertia tandem legenervi penitus obtruncati viderentur . I 4. Caeterum ita profundas pestis illa radices egerat, ut de illa idem judicari fas fuerit, ac de audiendis mathematicis, quorum genus, ut ait 6) Tacitus, semper in urbe vetabitur , ac retinebitur ISi quidem Valeriani Caesaris aevo qui ob probatam morum inte gritatem , postremus omnium Romanorum 7 in privata fortuna, Populi Romani censor est designatus vobis ostendam ego Collegis optimis, edictum Alexandri de mistis balneis submovendis omnino conticuisse. Minimus enim ille Carthaginensium antistes Cyprianus, qui 8 salutis nostrae anno bis centesimo, ac quinquagesimo, De cii vero Caesaris secundo, aurea illa sua scribebat volumina hoc II est

73쪽

ss URBANARUM QUAESTIONUM.

est annis ab Alexandri edicto viginti tribus, annoque ipsius Severi sexto, ac Christi biscentesimo, ac vigesimo septimo promulgata) babnea nedum viris, ac foeminis , sed et communia ait ipsis fuisse virginibus, iisque non tantum ethnicis, verum etiam Christicolis Verba vobis in medium proferam clarissimi, ac sanctissimi antistitis Christianas virgines , communia viris balnea non vitantes, acerbe increpantis: quo Certe nemo neque clarius , neque apertius moris hujusce historiam expressit; ita enim I ait: quid vero , quae promiscuas balneas adeunt, quae oculis, ad libidinem curissis , pudori , ac pudicitiae corpora dicata prostituunt 8 Quae , cum viros, atque a viris , nudae videant turpiter, atque videantur , nonne ipsae illecebram vitiis praestant Z Nonne ad corruptelam , et injuriam suam desideria praesentium sollicitant, et invitant riderit, inquis , qua illuc mente quis veniat: mihi tantum reficiendi corpusculi cura est , et Iavandi. Non te purgat ista defensio ; nec lasciviae, ac petulantiae crimen excusat . Sordidat laυatio ista, non abluit ; nec emundat membra , sed maculat. Impudice tu nem nem conspicis , sed ipsa conspiceris impudice ; oculos tuos turpi oblectatione non polluis , sed , dum oblectas alios , ipsa pollueris . Spectaculum de Iavacro facis : Theatro sunt foediora quo conυenis , verecundia illic omnis

exuitur simul cum amictu vestis : honor corporis , ac pudor ponitur ἰ denο- tanda , et contrectanda virginitas revelatur . Jam nunc considera , an , cum vestita es, verecunda sis inter viros, cui ad inverecundiam projicit audacia nuditatis.

I s. Post haec, si quid addi vellem , acta omnino agere

viderer . Itaque ad eam submovendam potius auctoritatem , quam adversariorum sententiae veterum commodant dicta scriptorum ,

paucis incumbam . Varronis, ac Gellii dicta de foemineis balneis a virilibus omnino sejunctis, ea Romanorum denotant tempora,quibus veterum Quiritium sanctimonia , cum libertate vigebat. Plinii vero epistola de privatis balneis, non de publicis sermonem habuisse dicenda est; non enim argenteis soliis publica sane lavacra subgebant , sed privata illa, quae domi suae divites possiderent; quibus et ipsi opulentiores libertini superbirent, ita Mente a Sen ca : Quid cum ad balnea libertinorum perυenero Quantum statuarum squantum columnarum nihil sustinentium , sed in ornamentum positarum , et impensae causa i Pauper sibi videtur, ac sordidus, nisi parietes magnis, et praetiosis orbibus refulserint, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sint. Nihil ergo ad rem nostram quae de domesticis, ac familiaribus Quiritium balneis recensuit Plinius .

74쪽

LIBER II. DISSERTATIO I. sy

I6. Ratio una superest evincenda, quae a pudicitia , et honestate promanat. Verum ita luxuriae rictu Martis moenia marcui se jam patet, ut in nulla penitus civitate hilariori vultu foedissima quaeque reciperentur. Ad summam non aliam eam urbem, eam rerum dominam fuisse putabitis , quam fedos in pestilentia campos, in quibus, ut ad rem I ait Petronius , nil aliud est, quam cadavera, quae lacerantur, aut corvi, qui lacerant. Igitur omnibus in libidinem Pronis, perditisque:

suaerit se natura , nee invenit: omnibus ergo Scorta placent, fractique enervi corpore gressus. Romae hoe dedecus est populi, morumque ruina .

Kal. Martiis 1776. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor.

DISSERTATIO II.

In A Gelli cap. 23. lib. I. De Praetextato , et Praetexta. Celebris hujusce praetextati historiam, nedum a Gellio nostro nitide a traditam, verum etiam apud veteres plerosque rei Romanae scriptores ita pervulgatam habemus, ut ne , lauto absoluto convuvio , crambem vobis cultioris notae Collegis afferam repetitam, satius duxerim quaedam exscribere de gente Papiria, unde praetexta tus exiit, quaedam de praetexta delibare , unde nomen assum' sit . Hoc enim sane comperio in literis, absque priscorum nomianum , ac morum historia, nec haberi eas hodie, nec tractari commode posse ; qua nisi tinctus lector est, atque imbutus , non pure , nec liquide, sed quasi per nebulam optimos quosque script res potis est intelligere . Mihi in hoc genere duo erunt curae ; brevitas , Veritasque . Hanc, ut potero , Sequar, alteram me jam credo

assecutum.

a. Papirios non plebejos tantum , sed et minorum gentium Patricios fuisse constat, ex perbella Marci Tullii ad Papirium P tum 3 epistola . Patriciorum princeps Lucius Papirius Mugillanus, qui consul cum Lucio Sempronio Atratino fuit, cum antea censor

75쪽

εo URBANARUM QUAESTIONUM.

cum eodem suisset, anno post Romam conditam 3I2. , sed tum P pisii dicebantur . Post hunc tresdecim fuerunt sella curuli ante Lucium Papirium Crassum, qui primus Papisius est vocari desitus . Is dictator , Lucio Papirio cursore equitum magistro , factus est amno ab V. C. I ς. , et quadriennio post consul cum C o Duillio :hunc sequutus est Cursor, homo valde honoratus: deinde Lucius Masso aedilitius , inde multi Massones: deinde Carbones , et Τurdi insequuntur, hique plebeji. Item et Peti , ex quibus Petus ille P erius, ad quem inscriptae duodecim Tullianae I leguntur epistoae Venustatis, ac leporum plenae .

prodiisse non ita facile dixerim ; nobilitate praecipuos usque ad urbis interitum extitisse facilius dixerim . De praetextato nempe Asinio cum Aufidio Attico consule Gordiani aevo , verba faciunt Capitolinus, et Cassiodorus sa) . Rufium praetextatum Constantinorum imperio clarum , consulemque marmora 3 exhibent ordinarium : proconsulem vero in Africa fuisse dignissimum his test tur versibus Numantianus: Rexerat ante puer populos proconsule poenos :Aequalis Tiriis terror, amorque fuit.

senatorem Ammianus Marcellinus s a Flavio Claudio Iuliano imperatore proconsulem Achclae factum fuisse testatur . Praeclarissimi, Valentinianorum aevo, pretextati idem meminit Marcellinus 6 his verbis : praefecturam urbi sublimius curans, per integritatis multipliaces actus et probitatis, quibus ab adolescentiae rudimentis inclaruit, adeptus est id, quod raro contigit, ut cum timeretur, amorem non perderexcivium .

haereditaria transivit, qui sub Theodosio claruit seniore, designatusque consul occubuit. Eum coaevus appellat Symmacus 7 ; in alios temperatum , in se severum , sime com temptu facilem, sine terrore r verendum ; hic ille ultimus gentis est praetextatus, cujus ob momtem, eodem 8 tradente Symmaco : praeter illum populi Romani inus latum dolorem , etiam senatus, impatiens dispendii sui , petiit solatium de honore virtutis, numenque Caesaris precatus est , ut virum, sua aetate mirabilem, statuarum diuturnitas traderet oculis posterorum. Hic ille est

76쪽

LIBER II. DISSERTATIO IU 6I-

praetextatus,quem optimum ex collegio pontificum Symmacus idem vocat I) sacerdotem; quem Macrobius sacrorum unice 2 conscium , religiosorum 3) principem, religionis praesulem , arcanae Deorum naturae callentem s) appellat. Hic ille est praete

latus , cui novo penitus more virgines sacri vestalis antistites si tuam censuere locandam, ut in posteriori de vestalibus oratione advertemus. Hic ille demum est praetextatus, de quo haec habet Hieronymus : miserabitis ille praetextatus, qui designatus consul est mortuus, homo sacrilegus, et idolorum cultor , solebat Iubens beato papae Damaso dicere: facite me Romanae urbis episcopum , et ero protinus Christianus 6 . 6. Sermoni de praetextatis meo finem imponam , duas vel res afferens inscriptiones , quarum alteram praetextato, alteram Ca tulinae conjugi positam servavit antiquitas 7 : prima sic se habet. Vettio Agorio praetestata V. C. et inlustri , Correctori Tusciae , et Umbriae , consulari Lusitaniae, proconsuli Achsae, praes urbi; Praef. praetorio Illirici, Italiae , et Africae , Cons. des. legato amplissimi ordinis septies, Et ad impetrandum rebus arduis semper opposito Parenti publice, privatimque reverendo ; ut etiam Statua ipsius domus honoraret insignia Constitui, locari que curavit. Sic vero secunda Fabia Aconia Paullisa a c. Catullini V. C. ex praefecti cons. ordinarii, Uxor Vettii Agorii praetextati praefecti, et consulis designati Sacrata deae Cereri. Haec de praetextatis: modo ad praetextam Veniamus. T. PraeteXtam togam non totam sane purpuream , sed albam suisse purpureo praeteX tam limbo severioris notae scriptores tradunt. Praetextati sic pueri curiam cum patribus intrare solebant, ut ex nostro jam Gellio accepimus. In curiam, inquam, non Veterem, sed Hostiliam; curiae quippe duorum generum, ut ait 8 Varro ,

ubi nempe sacerdotes curarent res divinas, ut Curiae Veteres, et ubi senatus humanas, ut Curia Hostilia, quam Hostilius aedificavit: hincque obiter noto, curiones dictos , ac decuriones, eX quo tribuum Curia pars erat decima: res curiones agebant Sacras, decuriones humanas. 8. M

8 Da ling. lat. lib. s.

77쪽

8. Male igitur authumant, qui universam murice tinctam asinseruere praeteXtam, quae purpureo tantum ad extremitatem liminbo alba fulgebat : sicut enim tradente I Macrobio πιραιυκον vestis erat album habens intextum, ita νιν ἰσορφυροι Vestis est inte tum habens Purpureum.

9. Praetextam hanc a Romulo, ut Plutarco saὶ placet seu potius a Tullio Hostilio, ut Plinius 3 putat inventam, usque ad

sextum decimum, Tulliano aevo , pueri gestabant annum M: a te Tullium vero ad annum usque decimum septimumque, quo Pue ritiae finis imponebatur s Itaque modo prius illa ponebatur, mo do posterius ῆ atque , ut praecisius rem acu tangam , usque ad eum gestabant diem, quo virilem pueri sumebant togam , ac pueritiam

exuebant.

IO. Bulla pueris patriciis . atque nobilibus aurea addebatur, collo suspensa, atque a Prisco Tarquinio instituta, ut plerique 6 sentiunt. Verum libertini, quibus aureae bullae collo gestandae jus non erat, scorteam habebant : simul cum praetexta , ait 7 Asc nius , etiam bulla suspendi in colla infantibus ingenuis solet aurea, libertinis scortea . Scortea dicebant Veteres quae ex corio erant, pellibusque Consecta ; ideoque scorta dicebantur pellices, atque in Allellanis pelliculae: in Atellanis, inquit Varro 8),licet animadvertere rusticos dicere se adduxisse pro scorto pelliculam: quare in locis sacris, ac digni ribus , tamquam morticina , ac vilioris notae nomina vitabantur: Scortea non illi fas est inferre sacelio ;Ne violent puros exanimata Deos 9 . Iure igitur maximo, quicquid contra in Electis austumet Lipsius fio , a proscenio, tamquam digniori loco , scortum exoletum Plautus meus jubet arcendum II :Scortum exoletum in prascenio ne sedeat, ex eo quippe loco ludos Augusti, tamquam digniori, commodi rique spectabant: hos ludos, ait Ia) Suetonius, spectavit in proscenti fastigio , cui Turnebus adstipulatur, ac Butengerus I3). II. Sed de incidentibus satis, redeamus ad nostra ἱ ut pueriS, ita et puellis praetexta communis : illi, Cum togam induerent ,

Maerob. SaturnaI. I. s. Plutare. in Vita Romuli. Plin. l. v. c. 39. Nidleton Vit. Cicer. t. I. P. 23. . t. . Sueton. in August. Q.84 Leν in. Torrent. ad Suet. in Aug. a.s. Bais de Re vestiae. Q. I . Fora . de Ra Uestiar. I. I. Manut. Quae t. eP. l. 3. εP. R.

78쪽

. LIBER II. DISSERTATIO II. 63

praetextam ponebant; hae , cum stolam virumque acciperent. Clare id connotat Propertius dum ait I ;Mox ubi jam facibus cessit praetexta maritis :quibus quidem puellis , cum praetextam ponerent, pueri obscena inclamabant, ut post Festum notarunt Bossius, atque Ferrarius sa). II. Praetexta insuper propria magistratuum erat omnium vestis, ac sacerdotum , ut de magistratibus late apud Livium 3 patet, et apud Appianum qui haec ait: Cinna praetor, ingressus in medium, praetextam exuit, quasi contemnens a tyranno datam, et apud Suetonium, qui haec ς habet de Caesare praetoria dignitate exa Ctorator abiectaque praetexta, clam domum refugit: optime autem C, Cero , qui de Lentulo adhuc adolescente 6 inter augures adlecto haec tradit : cui superior annus, et virilem patris, et praetextam populi judicis dedit, et Vatinium 7 insectans, Vatinii, inquit, strumam 1

cerdotii διβαφω vestiant .

I 3. Id erat autem in magistratu praetorio praecipuum , ut, antequam damnationis sententiam praetores pronunciarent, minmento temporis praetextam ponerent; quippe qui nefas esse puta Tent tristem dicere laeta veste sententiam. Locum de hoc more apud Maximum 8 habemus notatu dignissimum , ubi Licinius Macer repetundarum reus cum M. Τ ullium praetorem praeteXtam ponentem vidisset, misit ad eum nuntians se ante sententiae prolationem occubuisse ; atque illico, spiritu, intra fauces compresso , eXpiraVit. Tam subitae mortis causam optime nostis ἔ nempe quia damnati hominis in fiscum , et accusatores, indemnati in rilios , atque haeredes bona transibant. Seneca hunc 9 morem innuens perve sam hoc ait casu praetori vestem induendam : Muretus Io) in hunc Senecae locum authumat rectam , ac nitidiorem vestem intror usa praetore conversam, itaut interiorem , adversamque Vestis par tem intuentium oculis praeberet: alii, ut puto melius, censent, Praetorem eo casu , abjecta praetexta in simplici toga pronum

classe II . 14. Duo nunc nobis Clario Apolline digna ob oculos obve santur : primum nempe, an tribuni plebis praetexta uterentur: alterum , an eadem omnino fuerit praetexta pueris , ac magistrat,bus . Gemina brevibus absolvemus: Ad primum quod attinet Pluta

79쪽

64 URBANARUM QUAESTIO M.

cus I nedum tribuno plebis praetextam negat, sed nomen usque magistratus. Verum haec mihi saepe sors obtigit, ut in Plutarco Plutarcum quaeram ; quod et in caeteris plerumque Graecis not

vi rei Romanae scriptoribus . Quot enim puerilibus quandoque Plutarcus abundet spalmatis vel ex Lipsio sa) colligi potest, sed multo uberius ex clarissimo illo Angliae scriptore in Ciceronis 3

Vita , quam Scripserat antea Plutarcus.

Is . Sistat ergo in judicio Plutarcus. Ignoscite Vero, Collegae

optimi, si in conspectu vestro Bononiensi ego praetor , Plutarcum damnaturus auream ponam praetextam aut invertam . Non ergo tribunum plebis appellas , neque censes , Plutarce , magistra

tum Z At censuit Tullius s) de tribuno plebis haec dicens : per

eum magistratum , qui auxilii causa constitutus est censuit Caesarum

aevo etiam Tacitus , qui magistratus 6 omnes singillatim enum rans , quaestorem , aedilem , tribunum , praetorem , et consulem, uno ait, eodemque anno , defunctos : censuit denique 7 sequioriae late , Graecus licet, Appianus, qui tribunatum , non nudo magistratus appellat nomine , sed sacrum dicit magistratum ; nempe

quia , ut pueri metipsi sciunt, innuptaeque puellae, inviolabilis erat plebis tribunus . 16. At praetexta non utebantur. Quid Z quod ambitiosiorem Quinctio praetextam tribuno Tullius adscribit, dum 8 ait: illam usque ad Talos demisse purpuram recordemini: ad quem Tullii locum haec ad rem nostram 9 Quintilianus scripsit : adversus Quinctium

Cicero non haec solum , sed ipsam etiam praetextam ad talos dimissam inJectatus est; neque usum praetextae , sed latiorem arguit purpurae limbum ad talos demissum r enim vero Graecus ipsemet citato moX l co Appianus nedum sacri magistratus nomine tribunatum designat,

sed et saeram Io tribuni praetextam appellat. Ut autem , Plutarce, videas quam te large decipias , vel unum hunc inspice Livii locum, qui haec habet Ii : hic Romae infimo generi magistris vicorum togae praetextae habendae jus permittimus . Ita ne Vero quam leges Vicorum infimis tribuere magistris, praetextam, Plutarce, neges plebis tribunis , a quibus ipsimet Caesares tribuniciam mutuati sunt potestatem t

T. At

praetoribus dono dedit Carolus v. Romanorum imperat. Vide in fine dissert. s M. Tvll. Cie. pro Quintis c. a c6j Tacit. Annal. lib. la. Θ, Appian. Alea. de Bell- civit. I. 4. 8 M. T. Cie. pro Cluenti M 9 M. Fab. Quint. l. s c. I. in Appian. Alex. de Beli. civ. I. 4.lia Tit. Liv. l. 37. c. 7.

80쪽

LIBER II. DISSERTAUO II. ες

I7. At lictores non habebant: fatemur . Sed viatoribus ut hantur : ardens , ait Livius, ira tribunus I viatorem mittit ad tam mIem : sed tali potestate pollebant, ut censores , et Consules pinhlico tentaverint quandoque carceri mancipare : sed non prius triabunatum capere poterant post Sillam saltem , aut Atinium plebi scitum quam senatores jam essent: sed tum , ait Cicero, petivia senatore a) nobilissimo, tum adolescente gratiosissimo , nunc a tribuno plebis , et a Curione tribuno . Sed intercessionis jus Caesareo

etiam aevo retinuere: aderat consilio Rusticus Arulenus , sunt ver

ba 3 Taciti nostri, sagrans juvenis, et cupidine laudis erebat se i

tercessurum senatus consulto : nam plebis tribunus erat: ejusdemque scriptoris ista sunt verba: Iunius Otho tribunus plebis intercessit. Merito igitur , qui spongia scriptum oblinas, es Plutarce damnandus. I 8. At videamus quaeso , Collegae optimi, quae clarum cae teroquin scriptorem in tam Crassum errorem induxerint. Rem p a eis absolvam . Plutarchi aevo tribunicia potestas , nomine tenus in tribunis, re autem vera in Caesaribus universa fulgebat . Triabunorum itaque intercessio vana , et nemini profutura dignoscebatur . Quamobrem merito Trasea Petus , senatus consulto jam minriturus, Aruleno Rustico tribuno intercedere cupienti. ut ait ς Τacitus , cohibuit spiritus ejus , ne vana et reo non profutura , intercesso ri exitiosa inciperet : et Otho ille tribunus , de quo verba secimus, cum intercessisset, ne accusatori praemium decerneretur, fuit exilio so) multatus . Cum igitur sequiori aevo umbratilem potius, quam solidam , tribuni potestatem retinerent, atque incassum plerumque exercerent, haec in decipulam induxere Plutarcum , euinque si non Venia, nonnulla saltem fecere miseratione non indignum. I9. Altera modo superest quaestio enodanda, an scilicet, eadem fuerit praetexta pueris , ac magistratibus . Indignum sane prima fronte videtur , eamdem pueris, ac gravioribus reipublicae viris vestem adscribere . Hac itaque ratione ductus alter ex vobis, musarum licet omnium societate dignissimus, eamdem pueris pra textam , ac magistratibus fuisse negavit. Contra ego fuisse eamdem

assirmo . Ad hoc enim me movet maxime Macrobius s7 qui de Prisco Tarquinio haec habet: praetextam illa seculo puerilis non usu pabat aetas, erat enim honoris habitus : si idem ille honoris erat habitus.

I quem

Elector. a. cap. II. Leτiu. Torrent. in Sueton. Augusto e. 1 o. , et M

s I Idem lib. 6. P. I 39. 6, Idem i. s. P. Macrob. Saturnal. I. I. g. 6.

SEARCH

MENU NAVIGATION