Philippi Trenta IC. nobilis asculani Limon sive Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

16 URBANARUM QUAESTIONUM.

petiturus, pene non dissimilis sis , qui poetarum scripta pronunciant 3 An vero legum XII. tabularum expers Fabius , quas , tradente I Tuulio diurna , ac nocturna manu , pueri, nondum custode remoto ,

pertractabant Θ An ita Fabius a Labeone distans, qui vel Labeonem videre potuit, Vel ejus tepentia adhuc busta exosculari pI3. Scio, quid dicas , vir optime , quid mente , scriptoque pervolvas. Non ita , uti Gellium , nec uti Caecilium illum, quem

tu quemdam nuncupas , Quintilianum accusas. Is porro , quem amas, quem QVes , in sinu , et Complexu tuo est; atqui ducis interpretandum . Qui vero Z In tanto verborum nitore conspicillo uteris mero meridie , ut olim uxor Trimalchionis , tenebras esse dicis at quae tua sit interpretatio videamus . Quam non laudabilem natura obaerati corporis divisionem , Romano more ait repudiatam Quintilianus, tu a membris abstrahis , et ad operas, Seu addictionem , seu temporariam illam servitutem adscribis . Age vero, Vir optime. Si hanc mos Romanus diυisionem repudiavit, quam tu ais ad operas pertinere, quid porro supererat Z duabus legem constare partibus ferme omnes assirmant, capitis poena , et ope rarum servitute. Tu vero illam legi negas, hanc vero subtrahas ne- Cesse est , cum divisionem dicat Quintilianus more publico repudiatam . Quid ergo est dimidium legi negas, dimidium aufers . Vereor, ne tibi Martialis noster ille respondeat a Ηοe tibi habe totum Postume dimidium . I 4. Quod si Fabium nostrum , immo tuum , immo jam Omnium , in hac una tamen re tanti facies , quanti et Gellium , et tuum illum quemdam Caecilium putas esse faciendum , ut pene omnes existimes aequandos esse nostratibus , Vide , Vir optime , quam largo tecum animo agam : eos et ipse contemnam , nocci faciam, quia si voles, extra portam Maeviam amandandos dicam ; modo tamen mecum, Vir clarissime fatearis , Romanos omnium ordianum , atque aetatum, serme universos, a Nerone saltem ad extremos usque Antoninos, legem hanc x'. tabularum ita, uti nos accipimus , accepisse . Quis enim Fabium, quis Gellium, aut Caecilium, aut denique Tertullianum non audacissimos homines, ne dicam fatuos, reputaret, si rem ipsi, quae facti, non juris , erat,

aliter, ac traditum , acceptumque esset , nulla nec diversae opinionis proposita quaestione expossuissent Si vero mecum, vir optime, Romanos omnes rem, uti ego accipio, ita accepisse, Verum

errasse auctum es, illud quaeso pendas, illud mente pervolvas,

an O M. T. Cim de Leg. I. s.

92쪽

. LIBER II. DISSERTATIO III. νγ

an post quindecim ferme chiliades tua sit nostrae praeponenda sententiae . Ego sane vel ipsum in hac re Iovem ut fictus ille Sosiae

In iurato scio plus crederet mihi, quam jurato tibi.

I s. Verum tu etiam instas , Vir optime , unam tantum imquiens XII. tabularum legem parte Constare . Atqui scriptorum ordo universus duabus constasse partibus huc usque est arbitratus. Corporis nempe sectione , ac semitute . Tu Contra sentis I hanc enim corporis sectionem non ad corpus debitoris trahis , sed ad corpus bono rum . Si haec autem Sectio , bonorum corpus unice respicit, non debitoris, lex xI I. tabularum in una parte consistit, nempe in uno debitoris nexu , in una ejus servitute , in una operarum debitoris facta creditoribus adscriptione . Sententiam hanc tuam prosecto ingeniosam ita confirmas : ais nempe inter tot nexorum querelas, quae apud Livium , et Dionisium habentur, de membrorum secti

ne nec Vota , nec Verbum haberi; ergo callide ita subjungis nil

aliud corporis sectio spectabat, quam corpus bonorum creditoribus universis opportuna sectione adscribendum . Verba vero illa Quintiliani: Sunt quaedam non laudabilia natura , sed jure concessa, ut

in x II. tabulis DEBITORIS CORPUS INTER CREDITORES DIVIDI LIPUIT , quam legem mos publicus repudiaυit a) : potius quam

terreant, te sane fi Vent, ac recreant: corpus enim debitoris, quod

inter creditores DI VIDI LICUIT, tu non pro membris accipis,

sed pro corpore bonorum , et divisione operarum creditoribus adscribenda ; sicque Fabium ais recte locutum . I 6. Vide quaeso vir optime, ne multae te literae , ne acris ista tua ingenii vis in decipulam quamdam immittant. Si enim cor pus , quod lege XII. inter creditores dividi licuit, pro corpore honin Tum censeas , non Pro membris debitoris accipiendum , num tu postea justissimam hanc bonorum debitoris divisionem natura dixeris illaudabilem p Putes ne Quintilianum bonum juris consultum , Oratorem vero maximum , divisionem bonorum debitoris , jure , meritoque creditoribus adscribendam , censuisse , natura silaudabilemΘSi ergo non laudabilis natura, censore ipso, est eorporis debitoris divisio lege concessa , in propatulo jam est, pro corpore debitoris , non bona disidenda quod summa cum laude factum esset censuisse illaudabilia, sed secanda dixisse debitoris membra : quod nedum laudari, sed sine naturae horrore ferri certe non potest. 17. Adi

cia Plauti in Amphitr. Mi. I. 1s. 1.ca Quintil. instit. I. I. g. 6.

93쪽

νs URBANARUM QUAESTIONUM.

I . Atqui tecum liberalius agam; corpus, quod inter ereditο- res lege disidi licuit, pro corpore bonorum habitum a Fabio concedam ; fateor usque tecum hanc bonorum divisionem, si velis, fuisse, ut ait Fabius , natura silaudabilem, sed tamen lege concessam. Verum si haec concedam, tu mihi concedas, oportet, nullam apud populum Romanum legem , nullam circa debitores divisionem extitisse: non sane divisio membrorum; quia hanc lege constitutam negas , quia id non modo non aeditum , sed nec a lege asseris cogitatum :non divisio bonorum, et operarum , quia, si eorpus debitoris a Fubio nominatum, per te est corpus bonorum, hane illaudabilem corporis divisionem, tradente Fabio, mos publicus repudiavit . O natos igitur fortunatissimos , te scriptore, debitorest nulla enim juxta te premebantur injuria: non membrorum divisione, tamquam legi, ut ais, inexcogitata: non divisione corporis bonorum , tamquam repudiata more publico. Igitur ganea , vel alea , vel universis denique debitores obrui poterant libidinibus : nulla poena , addictio

nulla, nexus nusquam gentium. Atqui vir clarissime post x M. tubulas nexi erant, addicti erant, compediti erant. Quid ergo illud fuit, quod mos publicus, teste Fabio, repudiavit Θ Non compedes repudiavit, non addictionem , non servitutem ; quia haec inmnia usque ad annum Urbis conditae quadringentissimum vigesimum septimum more publico accepta, et servata, ac tantum a lege Petellia repudiata , qua cautum suit, ne quis nervo, aut Compedibus ob pecuniam acceptam creditori serviret, ut melius infra

subjiciam . Quod conceptissimis igitur verbis Petelliae legis abrogari opus fuit, id moribus antea acceptum, servatumque , dica mus, oportet. Si ergo SerVitus, compedes , addictio, plura per secula xo. tabulis fuere superstites, illaudabilis illa corporis debitoris divisio , teste Fabio a lege Concessa et more publico repudiata, est unice in membrorum sectione ste, licet invito, tamen fatente collocanda.

18. Audio te ita reponentem. Quid est igitur , quod inter

tot nexorum querelas a Dionisio, ac Livio recensitas, de membro-Tum sectione nec vola, nec verbum Z Instantiae huic tuae videbimus infra occurrisse Gravinam Ι) dicentem : Metu poenae neminem plus aeris contraxisse, quam suae substantiae tolerarent; proindeque neminem in eam poenam incurrisse. Ego vero addam, nullam accidisse debit Tum Transtiberinam venditionem : et re quidem vera tuo argumen to utor inter tot querelas nexorum , quae apud Livium, ac Di '

94쪽

LIBER II. DISSERTATIO III. 79

nisium leguntur, non magis ulla de hujusmodi Transtiberina tenditione, quam de capitis supplicio occurrit . Addicti enim, nexique omnes,

servitutem, et servitutis incommoda, Cruciatus, tormenta, Vinc la, carnificinam, increpant, arguunt, inclamitant, nusquam amtem de uti Tiberina venditione conqueruntur. Ergo Transtiberina vem ditio non erat lege concessap Ergo mendax decemviralis lex, dum ait: uls Tiberim venundatοῖ Mendax Gellius, qui Antoninorum temporibus ex Ulpia exscripsit Z Mendacissimus vero Flaviorum aevo Quintilianus, qui vel Labeonem in XII. tabulas scribentem audi re potuit Nos autem immensa post secula veracissimi, qui an decemviri fuerint ignoraremus, nisi veteres tradidissent 8 Ignoscat mihi genius tuus, si Sequar ego mendaces. I9. At reponit secundo argumento vir clarissimus , si hanc sensu nostro legem accipiamus, permagna Romanos inuri labe sa vitiae , nec minore nota crudelitatis leges illas x II. tabularum tota fronte suffundi, quas omnes irriguum aequi bonique sontem fatemtur . Non istud sane Vir optime inficior, a XII. tabulis, a Quiritium legibus non levia scatent crudelitatis indicia, quae, nisi civitatis, humanitatis saltem jura contaminant . An parum , quaeso, tibi videtur a ratione juris naturae , ab humanitate , a pietate abhorrere jus illud vitae, necisque, illam exponendi, vendendi, abdicandi, mancipandique potestatem patribus familias a xI I. tabulis omnino I attributam Z Non te sane latet, vir optime, tiranni eam eam a Simplicio appellatam sa) in ipsismet Persis a Peripatet, Corum principe reprobatam 3 , immanem vero, ac plane dispoibcam a duobus illis melioris notae viris Binchenoehio quidem tuo , meo autem Vinnio repertam M. Quid , quod recentiora ipsamet jura Quiritium XI I. tabulas Crudelitatis arguunt, atque saevitiae ΘΙta enim ait humanior jurisconsultus ς): Necare videtur non tantum is, qui partum perscat, sed et is, qui abicit, et qui alimonia denegat, et is , qui publicis locis exponit, ea misericordiae causa , quam ipse non habet. Horum autem alio loco 6) rationem divus Hadrianus assignat , inquiens , quia patria potestas in pietate debet, non in atrocitate

consistere.

ao. At quid de filiis loquar 8 Immanem hanc, foedamque Om

ni ex parte seritatem, leges tuas, in servos damnandam , Omnino exercuisse contendam . Quid enim crudelius dari, aut excogitari

e. I. Vinnius loe. eit.

O Leg. 4. ff. de liberis aqn scendis .cyo Leg. 3. L ad Ieg. Pompeii de sicariis.

95쪽

go URBANARUM QUAESTIONUM.

umquam Valet , quam quadrupedes , qui pecudum numero sunt. servis hominibus , ut ait Cajus I) jurisconsultus, omnino ex aequutos 3 Quid natura illaudabilius, quam hominem hominis lubitu uri, vinciri, verberari, ferroque necarit Quid porro inhumanius, quam homines, vel una voluptatis causa, bestiis objici discerpendos 3 Tu vero justas hasce , Vir optime, leges dices hoc tu, ut immanitate debitorum legem eximas, jus necis in filios quid filios dicam i vox enim faucibus haeret tu has aequas in servos fuisse leges, tu humanas esse fatebere 3 Si haec assirmas, tu ita syllaturis, ut incertus non sim, Phalarim ne, an Pisistratum, sis hodie imitaturus. II. Contrarium vero suadent, Vir Clarissime, tanta ista tua morum suavitas, tantus ingenii lepos, tanta universis literarum disciplinis lenitas comparata , ut feroces Quiritium leges, ut decemviralem illam potestatem Licurgo Crudeliorem , atque, ut ait a Tacitus biennio assumptam , nedum fateri, sed et mecum damnare videaris .aa. Feritas vero illa , ac sane agrestis Vetustiorum Quiritium

natura dominata est, quousque Quirites mollioribus imbuti sunt Graecorum disciplinis , ut ad rem feliciter ille audax Horatius observavit . dum dixit 3 ,

Graecia capta suum victorem caepit, et artes

Intulit agresti Latio :quam ob rem asperi, durique Romanorum mores mitigari paulatim caeperunt Graecorum condimentis , a quibus , cum bonas literas accepissent, ad laudandam sunt morum mansuetudinem revocati M . Hinc servos necare Barbarorum reputatum ; filios vero interficere pene sacrilegum S e hinc ad felicia illa ventum est Tra-jani , ac Caesarum tempora Antoninorum, quibus uberes pueris ,ruellisque alimentariis 6 collatae sunt fruges , ut nemo tunc jurisum ani videretur oblitus : tunc sane illa xo. tabularum Decemviralis atrocitas , quae subagrestes vetustiorum Quiritium latebat oculos , apparuit, reprobata, Correcta est: tunc prosecto Tertulli nus consensu publico XLI. tabularum Crudelitatem erasam esse

perhibuit ) : tunc denique Fabius Quintilianus quaedam non Iaudabilia natura, a XO. tabulis concessa legit, consessus est, re

probavit 8 .

O Leg. a. ff. ait Ieg. Aquiliam . 1 Tacit. annal. l. I. in Princ. O In epist. ad Pisones. O vinnius Ioc. xit. Leq. uniea Cod. de Servor. emendavis Ex famosis rab. Placentinis . In Apologetico . Iastit. l. 3. Q. Ga

96쪽

LIBER II. DISSERTATIO III. 8t

a 3. Verum magnus inter Collegas vir hanc sustinere a nobis consutatam Contendit partem : potestatemque , a XII. tabulis pae- tribus attributam , tamquam justam tuetur ; atque ita ab omni penitus atrocitate Romanos absolvit. Ast ille liceat mihi Luciani verbis uti acris ita est ingenii, ut sibi I non desensio, sed mstendendae orationis petita esse occasio videatur : ignoscat igitur. si me facit debito prolixiorem . Unus mihi sane in hac re Grotius erit satis a , qui auctoritate Sexti 3 Empirici tyrannicam arguit patriam in filios potestatem atroci lege concessam . 24. Neque dicat vir summus leges Romanas hanc potestatem in patribus pati potius , quam tribuere ; nam verba legum Romanarum , ita perspicua sunt, ut nemo atrocitatem non videat, ea Gellio sic referente : statique ei vitae , necisque potestas set, UTI

PARIENDO FILIO EST 4 : quae magis verba lubitum valent me

rum ostendere Θ . .

as. Idem ipse Bin chersoehius , primus sortasse, aut Secundus adversarii nostri antesignanus , Veterum adhuc legum atrocit tem nequit inficiari , illamque vetustiorum morum, atque agres tium crudelitatem declinare non potuit , dum fassus est in haec verba : Rigorem juris veteris videntur primum subegisse mores, deinde leges , quo magis exculta sunt humanitatis, et mansuetudinis studia , quo plus Operae datum est philosophiae morati, eo magis omnis severitas remi

sit. Atque HAEC UNA RATIO EST REMISSAE SEVERITATIS,

non ea , quod majestas patria non satis conveniret majestati principum sq). Gerardus autem Noodi, in amica ad Binchersoekium responsione, non sane severam 6), sed foedam , atque impiam fuisse ait Romanorum consuetudinem. εa6. Foedam hanc autem impietatem idem ille populus Romanus Neronis usque aeVo agnovit, iudicavit, suisque punivit munibus ; hisque idem verbis testatur Seneca : Erisonem equitem Romanum memoria nostra , quia Ilium suum sagellis Occiderat, popuIus in foro graphiis confodit 7 . a T. Quare jus vitae, necisque , pro lubitu , circa Hadriani tempora omnino Cessasse docent nedum Gothostedus 8) , verum etiam Papinianus, dum ait: Divus Trajanus , Aium quem pater . male eontra pietatem assciebat, coegit emovc0β re 9 - L is Enim

st P. 14.

97쪽

sa URBANARUM QUAESTIONUM.

28. Enim vero legum Romanarum rigor neque sub mitissimis Antoninis omnino conquievit ἔ erat enim id servatum Caesar, hus sacro sonte renatis . Quare Quirites Paganos increpans optimo jure Lactantius I haec ait: non enim de nostro, sed de illorum numero semper existunt, qui natos ex Ie pueros aut strangulent, aut, si NIMIUM

PII FUERINT exponant; quod et Iustinus , et Minucius Felix , et

Arnobius una voce confirmant sa) . 29. Idem Lactantius pro voluptate habitam Quiritium saevitiam aureo sic notat penicillo: mid enim aio tam horribile, tam terrum , quam hominis trucidatio p Ideo severissimis legibus vita nostra munitur , ideo bella execrabilia sunt. InUenta tamen consuetudo est, quat

nus homicidium sine bella , ae sine legibus faciant, et hoc sit voluptas 3 . Qui ergo tam immanem XII. tabularum lege concessam patribus potestatem, qui tam atroces Quiritium consuetudines sustinet, tuetur , absolvit, is ut modo Mebam potius ostentandae orationis,

quam tuendae veritatis occasionem arripuisse dicendus est. 3O. Causa esset omnino perorata , ni ex Verbis legis XI I. tabularum perpendenda quaedam superessent, tertiumque foret diluendum adversarii nostri argumentum . Mitto hic , Vir clarissime, quae ex Collegis alter juxta Crassioris grammaticae regulas pedestri sermone adnotavit in illud legis verbum : Secanto : quod uni tibi , et Binchersoehio post hominum memoriam , ad Operarum divisionem placuit detorquere . Verum quae de verbo illo non jurisconsultus , sed cucullatus collega conticuit noster , jurisconsultus ipse praeterire non possum . Quaero itaque abs te primum , num potius secandas Operas diceres , quam dividundas , distribuendas , emciscundas 3 Ego sane familiae erciscundae, communis dividundi leges pervolvi, secandarum vero operarum nec Vola, nec verbum s): Stycum servum C o, et Sejo , legatum audivi; servi autem hujus communis, Vel praetii soluta aestimatione, partem condomino as

scribi, vel operas ipsas 6 communis dividundi judicio venire mo

nitus sui: uno verbo erciscundam familiam, communia dividunda legi, secandam familiam, communia secanda nunquam legi. Sec Te autem actio est, quae ferris exercetur , ut ait Paulus jurisconsubtus 7 : inde discrimen inter eum , qui caedit, et qui secat jurisco

τὸ In Ieg. 3.ssi arborum iuxtim caeorum.

98쪽

LIBER II. DISSERTATIO III. 83

sulti notant, inter quos, non obscuri certe nominis Criacius si .

et Gothostedus . Num operae tuae vir clarissime ferro secantur 3I. Verum advertas, quaeso, quantam , cum ista tua secandarum operarum assertione in XII. tabulas, quae brevitate praecipue fulgent, superfluitatem inducas. Si enim . ante sectionem debit ris lege permissam, erat addictio; si debitores anterius creditoribus

addictos esse fateris , quid aliud creditoribus addici sibi vult, quam

sub eorum servitute quadam esse esse vero in creditorum servitute

idem esse, ac operas communis dividundi judicio erga varios crediatores aequa lance distribuendas esse quis nescit Quid ergo alia ulla Operarum distribuendarum mentione opus erat e Quid illis opus verbis partes secanto,si addictio ipsa hanc erga plures operarum aequ lance distribuendarum divisionem sonabat. praeseserebat Dive sum ergo aliquid, longeque diversum , posterior illa a lege sectio

permissa sonabat, Capitalem nempe creditoribus non Contentis debitoris servitute ) jacturam , quae post servitutem Una Superesset. 32. Neque vero capitali hac jactura. membrorumque sectione permissa , summum ita crudelitatis apicem legem contigisse a bitramur, ut omnem penitus tollat lenitatis imaginem. Si enim, ut Gothostedus sa intelligit, partes , modo creditores tamen vellent, s Carentur , si volet, partes secanto: tunc sane illud summum videtur lex atrocitatis remittere . cum hominis . non vero leonis . arbitrio hominis vitam committat. Dum igitur , post attributam creditori debitoris servitutem , secandum lex usque Corpus debitoris,n creditor tamen volet, non abnuat, id mihi porro lex illa videtur dixisse : Si ferox ita sit creditor , si hac debitoris servitute, si tanta non sit hominis miseria contentus , si VOLET, si potis erit, si non erubescet, corpus debitoris in partes usque secet, et partiatur : agnovit Sane lex XI I. tabul rum immane quantum a pietate , ab humanitate , a philandropia,

humanorum distaret sectio membrorum ζ terrorem ergo atrocibus ,

immanibus verbis , obaeratis incussit; atque illud : Si volet, addidit ; quia neminem tanta fore atrocitate praesumpsit, qui omnem pietatis imaginem abdicare , qui pudorem Omnem , ruboremque deponere , qui denique juris humani oblivisci omnino voluisset: agnovit quod ait Quintilianus . haec non laudabilia esse natura, verum atrox adhuc illud atque terrificum permisit in obaeratos excidium, quod humanitas , quod pudor , quod mos publicus refugeret, corri. geret , repudiaret. Quam ob rem ita quisque creditorum ab hoc m

se Culaeius v. obsere. I 2. Gothosredua in Dionis. Gotho redus in les. I. ff. d. In d. Ies. s. ff. arbori furt. caesar. in litera u. testi a bonorum in-Principis .

99쪽

84 URBANARUM QUAESTIONUM.

xercendo in corpus debitoris abhorruit arbitrio, ut nemo sectio nem expostulaverit, ut factam nullam ab aedita lege sectionem a

diamus . Potius igitur ad obaeratos deterrendos ut melius infra subjiciam quam ad creditorem saevitiam excitandam, atrocia verba illa dixerim a lege prolata. ἰ 33. Quod si, vir clarissime, verbum illud : si volet: ad operarum sectionem reseramus , Verbum hoc hyeme Gallica frigidius agnosces . Quid enim illis verbis opus est , si exclusa obaerati morte , ac discissione , nil aliud sane, quam obaerati opera superesset Vellet, nolletque, una tunc servi debitoris opera creditor contentus esse debebat ; ubi ergo illud : si volet: locum decenter habere arbitremur p34. Video tamen quid tibi lubeat reponere . Τu illud : si το-let : post permissam corporis sectionem positum esse contendis, atque ita legis : Tertiis nundinis partes secanto : si plus, minusve secue rit , sine fraude esto ; si volet, uls Tiberim venumdato I . Tu, vir Clarissime , communiori sane lectione uteris , et lepidiuscula crimia' natione nos urges : ita enim arguis ἱ si lex , post concessam mem Brorum sectionem , in arbitrium Conseri creditoris debitorem uis' Tiberim venumdare, quid aliud id est, quam hominem , pos Oainces laqueo illisas, ad remum mittere De operis ergo legem inde

locuta esse contendis . Enim vero si tanta, quanta vis , antinomia lex, ita lecta, laboraret, ut ex inde monstrum informe nosceretur, vel id satis esset, cur lectionem tu potius nostram acciperes, quam ego tuam ; ita enim jurisconsultorum vel ipsa elementa nos docent . At tua sit legis verior lectio : quid inde Nullum aderit monstrum , nullum legis Vitium , nulla antinomia . Non enim objectus inde a te sensus resultat, quasi dissectum jam corpus uls Ti- herim venum eat; nam illud : si volet, uls Tiberim venumdato : eumdem semper, sanissimumque continet sensum , nimirum : Tertiis nundinis partes secanto si plus, minusve secuerit , sine fraude esto : si

volet nempe , si volet non secare uls Tiberim venumdata : quid his verbis clarius quid profecto nitidius Z Ut enim interpretes tradunt sane universi, propositionem hanc lex habet unice disjunctivam .

nimirum : aut partes secanto, aut uti Tiberim venumdato: Idem igitur omnino est, ac si lex ita pronunciasset : Si volent creditores debitoris membra non secare , si a tanta volent immanitate abstinere, debitorem vis Tiberim veniam dent . vel pretio ejusdem, vel operis, communis disidundi actione, inter creditores distributis .

3s. Unum

ci Verba leg. xia. tabul. a Gellio relata loco suo. cit.

100쪽

LIBER II. DISSERTATIO III. g

3s. Unum superest , evir clarissime , in quo tibi etiam libuit lepide ludere: verba legis haec sunt: partes secanto ἰ si plus minusve secuerit, sine fraude esto. Tu, si ad membrorum sectionem id refero,

cachinnis effusissimis ilia rumpis, nihilque ineptius dici posse proenuncias ; quare illud plus, minusve sectionis ad operas refers . Ego vero si ad operas refero nec ab ira fortasse tempero . Si enim ad

operas reseram , quid indignius, quid hac lege injustius excogit,ri valebit Z Non erit fraudi creditori, si plus minusve secuerit 3 Poterit ergo creditor sibi plus , minusve , pro lubitu operas obaerati dividere 3 adsignare non aequa lance distributas arripere Θ Quid si quatuor, aut plures , iique inaequales creditores fuerint 8 Quid

si eorum unusquisque operarum obaerati plus , minusve secuerit,

sibique adscribi pro arbitrio voluerit, id ne sine fraude erit 3 Hanc tu, Vir clarissime, legem appellas Z hoc tu jus, non injuriam, dicis

Ego vero deliramenta , quae non sani esse hominis non sanus juret Orestes . Credis ne pedibus in tuam unus, aut alter, sententiam ibit ego sane in alia omnia. ι '3 6. Age Vero, vir optime , ac membrorum sectionem finge parumper, non operarum a lege permissam; et Vide quaeso quan ta cum ratione terrifica illa in obaeratos verba lex nostra protul Tit partes secanto ; si plus, minusve secuerit, sine fraude estο : creditori lex igitur debitoris necem permittit, crudelior, remissior, ne Sit caedes illata, non curat; uno, an ternis, an Centenis pereat debitor ictibus , an diris, minutisve membrorum caesuris , id ne creditori fraudi sit nostra lex cavet. At inquies: quid id reserebat Ego vero summae id necessitatis fuisse profitear. Nisi enim lex id

fraudi non esse cavisset, quis alterum Busiridem , aut Phalarim , aut Dionysium, aut potius immo Caligulam, eum Creditorem non reputasset, qui debitorem Suum, Capitis poena plectendum, non uno breviter gladio conficeret, Sed, ut ait I) Suetonius, crebris . et minutis ictibus ita plecteret, ut se tamdem debitor mori sentiret 8 Quis tantam tam saevo creditori crudelitatem ignosceret 8 Quis recta hunc ad crucem non raperet 8 Quis non acerbioribus suppliciis dbgnissimum judicaret Ut igitur maximum, salutaremque una simul debitori lex metum injiceret, eam usque immanem praebuit Cred, tori facultatem, ut ei. ne fraudi esset, si plus, minusve secaret, verbis conceptissimis esse duceret eXprimendum.

37 Et re quidem vera si verba haec legis , adeo terrifica , ea majori, qua decet, sedulitate perpendamus, in illam fas erit ve

co Sueton. in CaliguI. G. M.

SEARCH

MENU NAVIGATION