장음표시 사용
81쪽
quem postea puerilis aetas usurpavit ; eadem ergo erat praetexta Pueris , ac magistratibus , quibus habitus debetur honoris . Jao. Insuper haec addit ad rem Saturnalium scriptor I): Tam quinius Priscus de Sabinis egit triumphum : quo bello filium suum annos quatuordecim natum , qtiod hostem manu percusserat, pro concione lauda vit , et praetexta donaυit; insigniens puerum , ultra annos fortem , praemiis virilitatis et honoris : atqui praetegiam puero tradens Tarquinius , praemia dedit honoris : ergo eamdem puero , quae propria erat magistratuum , praetextam adtribuit . Quae vero Sequuntur Macrobii verba causam hanc omnino faciunt peroratam; ita enim sa ait : hinc deductus mos, ut praetexta in usum puerorum nobilium usur
paretur ad OMEN ET CONCILIANDA UOTA VIRTUTIS .
nam autem modo usurpata ad virtutis omen vestis illa fuisset, nisi habitus fuisset honoris, ac magistratus Z Eadem ergo PraeteXta Pueris , ac magistratibus . . ' . 32 I. Praetextam quidam existimant vestem suisse triumpha lem , moti ex eo Tullii 3 loco , magnus praetextatus eo die fuit: qui hus et favere videtur Suetonius , qui de Tiberio haec habet timbem praetextatus , et laurea coronatus , intravit. Verum non ita facile id auserim affirmare: locus enim Tullii triumphalem habitum liqui. do non designat; poterat enim Pomptus, Vir egregius, modestio-xi praetextae habitu, quam triumphali ludis interesse ; licet palm tae togae , seu triumphalis induendae jure polleret. Verba vero Suetonii contrarium probant, si contextum , qui sic S se habet, legamus : triumphum distulit, moesta civitate Clade Variana , nihilomianus Urbem praetextatus, et laurea coronatus intravit: si vero triumphum egisset, palmata Veste , ac triumphali insignis ornatu, non Praetextatus , egiSSet .aa. Diversam itaque Vestem dixerim triumphalium : cui quidem nostrae sententiae adstipulari videtur 6 Tacitus, qui de Britanico haec ait: Britanicus in praetexta , Nero triumphalium veste transvecti sunt, ut spectaret populus hunc decore Imperatorio . Optime etiam nostrae sententiae favet Plutarcus in Mario 7 , dum ait peracto triumpho indixit senatum Marius in Capitolium ; atque sive sui oblitus ,
sive fortuna elatus, adfuit triumphalium veste: mox vero senatum id aegre ferre sentiens abiit, assumptaque starim praetexta , reversus est . . . 23. Trium-
6 Tacit. Annal. I. IX. e. 43. Plutare. in C. Mario .
82쪽
23. Triumphalis itaque vestis a praetexta dissimilis : illa enim alba purpureis intexta limbis ut supra g. T. atque 8. adnot vimus ; haec , a triumphalibus gestari solita , purpurea, auroque distincta fulgebat : quare haec habet in Aemilio Plutarcus I : Pau- Ius Aemilius purpuream vestem intextam aura indutus: et Livius sa) :mictor Paulus auro , purpuraque fulgens : ac denique 3 Ovidius ,
Vidimus ornatos cerata per atria picta Veste triumphales occubuisse senes .
24. Vestis igitur haec proprie picta dicebatur, ut mox a Naissone habuimus; facitque ad rem Livius, qui hanc testem pietam , ac triumphantium propriam appellat. Dicta fuit et palmata a
palmis acu pictis, de qua Martialis haec sin habet:
I comes , et magnos illaesa merere triumphos, Palmataeque ducem , sed cito , redde togae ἔet Suetonius 6 : Crausus frugi in veste palmata: Servius itidem de hac verba facit 7 inquiens : palmata , quod illam meruerint; qui repo russeu de hostibus palmam, ac Sidonius demum Apollinaris haec ait 8 :
meritisque laborum Post palmam paImata venit.. as. Aevo Caesarum senescente non contenti consules pra texta , pictam usurpavere ἡ quin immo consules, ac praetores , qui vera erant , simplicique praetexta , Cum libertas vigeret, ornati, pictis postea usi sunt , quae consulum , praetorumque propria sunt factae . Perbellum ad rem afferam Lampridii locum . qui haec apte 9 confirmet: pictam togam non umquam , nisi consul, accepit Met eam quidem , quam de Iovis templo sumptam alii quoque accipiebant aut praetores, aut consules : quare Suam merito Vestem , Suumque appellans praemium , hanc pictam, Palmatamque consul Ausonius sic Gratianum Io) alloquitur : palmatae vestis meae ornamenta dispo nis feliciter , et bono omine ; nam iste habitud , ut in pace consutis est, sic in victoria triumphantis : et alio II loco . , ιVix trabeam , pictamque togam, mea praemia , consuι
Palmatamque hanc , oblita, nedum adiecta, pene praetexta, pr priam consulum vestem dicunt sequioris aevi scriptores la . Ιa 26. Enim
83쪽
26. Enim vero illo senescentis, immo , et morientis Urbis aeternae saeculo , ita fluxi Romanorum mores , ita novo quodam luxuriae genere inquinati , ut , si Ammianum I Consulas Marce, linum , nec a miseratione , nec a rubore censeas abstinendum rprobra enim , aliaque his majora , dissimulatione jugi neglecta , ita emr natius exarserunt, ut nec Epimenides ille Cretensis, si sabularum ritu ab inferis excitatus redisset ad nostra , solus purgare sus ceret Romam ἰ tanta plerosque labes insanabilium sagitiorum oppressit. Itaque veteri illa Quiritium disciplina sublata , consules sive ordinarii sive suffecti, a simplicis ne dum usu praetextae abhorrebant, Verum etiam , bigis invecti , novum , atque inusitatum , nullo acto bello, triumphum
agebant. Testis mihi sit Symmacus, qui natali Urbis die quem Plinius sa) in x I. Kal. Majas incidisse tradit suffectum consulem
triumphali curru narrat, fracto crure , sublatum : quod pessimi ominis ostentum non sine horrore per haec ipsissima refert 3 verba : illud ante omnia interpetratio tristis horrescit, quod natali Urbis sinereum consulem currus eυοIuit per ferociam bigarum , quae triumphum vehebant. Itaque palmata amictus , et consulari insignis ornatu fracta crure sublatus est.27 . Non igitur mirum , si Romana gens serro dudum, ac r hore insignis , dum in haec fluxit incitamenta libidinis , suo tandem fuit proxima exitio: neque mirum , si gentium domina fuerit, quousque ad concilianda vota virtutis una et simplex praetexta val ret . De hac dixi, ut potui : ardua insuper , et clivosa quaedam , quoad potui , explanavi . His interim universis, tu Praesul amplis sime , qui mea haec omnia nova quasi lampade lustras, vos Collegae optimi , non faveatis, sed ignoscatis, oro, atque obsecro; non enim vestrum huic operi favorem adprecor, vestram tantum depreeor iram .
Q Ammian. Mareell. l. 18. p. σ34. a. 4. I Symmas. l. 6. ep. 4o. αδ Plin. l. 13. s. affa
84쪽
Quoniam de aurea Bononiensis praetoris praetexta in superiori si Iae dissert tisne habita est mentio, non abs re me facturum puto, si quas habui, tam in auspicandis , quam in ponendis praetoriis Bononiae fascibus, orationes velati corollarium huic operi quoddam, nectam .
Quod plurimis erat sane pertimescendum clarissimis in hac republica viris, praetorios fasces cum imperio auspicantibus , id hodie mihi est maxime optandum. Quos enim equos, equitesque, quos clipeos, quae vexilla, quem eductum, Patres Conscripti, vidistis gladium, ea omnia praetoriae potius dignitatis ornamenta, quam munimina conspexistis. Non enim dissicillima hodie video mihi agem da bella, non agmina ducenda, hostium moenia expugnanda, non Reges iterum post terga vinciendos. Vos, Clarissimi Patres. vetus. tae victorum gloriae non indecora pacis insignia praetulistis, vos, pacem bello praeponentes, universa haec vestra Romanae Sedia, maximi Sacerdotis potestati, et fidei, ac tutelae subdidistis; p catum Vos, obsequentemque animum erga Romanos Pontifices, numquam satis laudanda libertatis resormatione, confovetis. Alacri ego igitur vultu sceptrum, et fasces, et auream praetratatam, prae toria ornamenta, suscipio ; quippe qui Tulliana illa verba in me quasi dicta esse video , ocium mihi habendum esse cum dignit te, negotium sine periculo . Quid ergo mihi aliud superest quam vobis, atque amplissimo ordini vestro gratias agere, qui me tanto ornandum honore duxistis p Hic mihi certe haeret aqua; non enim grates oratio complecti ornando, non potest numerando per censere; ut juvet eas justo potius silentii obsequio praeterire, quam inanis secundiae molestia describere. Si quod igitur praetereo , id melius me praestare intelligatis, nec alienae eloquentiae, nec alienae
invidebo felicitati. Kal. Iuliis MDCCLXXIV. 5Ε-
85쪽
DICTA FUIT KALENDIS TULIIS MDCCLXXVI.
PosT PRAETURAM BIENNIO ADMINISTRATAΜ.
IN PONENDII FAsCIBUS Ad Patres Conscriptos, PRESENTE , AC PREsIDENTA EODEM OPTIMO PRINCIPE.
Illud apud Romanos rerum dominos juris obtinuit , ut qui amplissimos magistratus pro concione adipiscerentur,constituta die eosdem pro concione ejurarent. Morem hunc nostra est sapiens imitata respublica : hic enim praetor pro concione suscipere, hic magistratus insignia ponere coram optimo Principe lege jubetur; ut, ubi summa Cum laude fasces traduntur, ibi nulla cum labe restis tuantur . Illud vero mihi hodierna die fortunatissimum, quod non adstantes video Metellos, qui, ut olim Marco Tullio magistratum ponenti, innocuam mihi hodie concionem intervertant. Me sane recreat, ac reficit presentia Optimi Principis, qui pro sua in nos clementia, atque animi magnitudine , innumeris nos in dies beneficiis auxit, ornaVit. Patrum vero Conscriptorum, excelsique Sensetus ea fuit humanitas, ea omnium una sententia, ut in ipsis Vel nostris praetoriae dignitatis initiis ad amplissima haec ipsa denuo terenda subsellia , ad hos fasces resumendos praetorem iterum I designaverint. Haec profecto tanta sunt, ut ad debitas grates agem das graviorem longioremque orationem expostularent. Verum si ad simplitudinem beneficii praedicandam vires omnino sunt impares, ipsa tamen accepti benificii amplitudo satis est atque super, ut
extet ad memoriam nedum nostram , verum etiam posteritatis sempiternam .
O Lieet designatus, Praetor iterem mismen avetor e se nnn Potuit e ab optimo enim Prinei pa I natio Bono inpaqnio , ad purPuram εimul, et Bononiensem Provinciam cum imve. io regendam , eveoto , legationis est faetus generalis auditor i quo in munere 1 quadriennio iam eonfecto , versatue adhua ε eris Ed
86쪽
De obaeratorum dissectione ex lege XII. tabularum
in qua quaeritur quid re ipsa lex in obaeratos indixerit. Quod erat mihi maxime pertimescendum, hodierna die accidit, optime Princeps , in qua cum clarissimo viro mihi video esse de-
Certandum, quem tu, bonique omnes , atque ego potissimum sus fragiis universis , eruditorum aetatis nostrae facile principem judicamus . Mihi autem Cum eo, tamquam cum hoste congredi, cum injucundum ob communem amicitiam , tum vero ob eximiam ejus Virtutem , atque elegantiam ita periculosum videtur, ut facile caussam desererem , nisi me ad eam tuendam jura omnia tam pietatis, quam honestatis impellerent. Novam enim, et ante hunc diem pene inauditam , novique generis Criminationem Clarissimus vir ad te, Princeps optime, detulit: juris consultos omnium generum, aeta tum , ordinum , ab Augusto ad nos usque , si duos , aut tres, neque sane Latii, aut Italici littoris , B in chersoechium nempe , Haeraldum, ac Robertum I) excipias ita desipuisse, ut eorum ferme caput nec tribus anticyris umquam sit sanitati suae restituendum . Iudicium autem esse vides, optime Princeps, non de Gellii
litteris quod serendam sane haberet jacturam sed de juris consultorum pene omnium fama, indigna Criminatione accusatorum Iut proinde fatuos veteres, stultissimos hic reputet recentiores , nosque in eam velit sententiam adducere, ut clariora illa nostri senatus lumina , C actos, inquam , Hottomanos, Gothostedos , GraVinas , Caeterosque ejus notae viros , in XII. tabularum legibus explicandis vel maximas nugas egisse vel somno saltem indulsisse dicamus . Turpem autem , ne dicam impium , plerique fortasse judicarent , si ego homo jurisconsultus jurique aicendo plurimis abhinc annis addictus causam hanc omnino desererem . Hanc igitur, optime Princeps , Sodalesque omnes , alacriori quidem animo hodierna die tuendam aggrediar, in qua me non mediocriter recreat,
87쪽
ac reficit praesentia doctissimi Praesulis I , qui, licet amplissimi
sacerdotii curis distineatur, nostra tamen non despicit studia literarum . Ad vos igitur , veluti ad reciperatores meos , Sermonem hodie convertam , vobisque lubens caussam , quae mihi cum fortissimo est adversario, dijudicandam exponam . Quod si ars illi, et natura dedit, ut quidquid velit suadere valeat , semperque valeat, mihi caussa dat, ut hodie valeam , magnisque viribus Valeam. N que vero magnam me consequi puto victoriam ; si enim rem ita. uti omnes credunt, fuisse dixerim , vitavi denique cujam , non laudem merui: te vero , qui contra censes, vir clarissime, licet rem non acu tetigeris, summis adhuc omnes in coelum laudibus evehent. a. Verum, Sodales, quae tam novae sint inspiciamus fundamenta sententiae. Negat ipse per XII. tabulas secandi corporis obaerati facultatem fuisse concessam , sed unam Operarum sectionem indultam esse contendit. Id vero I. ex verbis legis suadet; II. ex legis aequitate, a nece dicenda, saevissimaque membrorum dissectione abho rente ; III. denique ex membris ipsis numquam a legis aeditione dissectis .
3. A postrema hac nobis objecta ratione ordiar ἔ utque Cum eo quam liberaliter agam; aequo illud animo, libentique concedam , a legis aeditione ad nos usque numquam obaerati hominis eorpus fuisse dissectum , legem ipsam numquam Romae executioni mandatam . Age Vero , Vir optime , tu, qui dialecticis disciplinis maxime polles, ubi nam gentium audisti: non moribus inductate X, ergo non lata diu non servata , ergo non aedita Tu , vir clarissime, cui Sane omnia suppetunt, quae consequi ingenio hinmines aut sapientia possunt, optime nosti, quod per leges licuisset Quiritium, Romanis quandoque moribus sero Liisse receptum ,
quandoque moribus etiam omnino repudiatum .
4. Licuit per leges Quiritium, licuit per leges XII. tabularum
filium nulla nec dicta causa, nec cognita, pro lubitu patris eXpinnere , interficere sa), plures vero filias ob miseram patrum egestatem expositas . plures legimus paterno judicio necatos, neminem sane patris lubitu interfectum . crudelem hanc enim licentiam, imm nem hanc saeviendi pro arbitrio facultatem Quiritium mores r.
pudiarunt . Licet autem moribus non accepta , lex tamen lata .
s. Verum ad gratiora veniamus. Matronis, tradente Livio 3 , Pro
co Rctus Imeriae mine episeopus, hodia loee. de iur. Beeid. lib. eap. I. Emus Iaam, elius Bonon. Archiepiscopus. c3 Tit. Liv. lib. s. 1, Dionis. Alicarn. l. a. P. 99. Binchera
88쪽
pro auro ad liberandam a Gallis Romam, collato , gratiae actae , honosque ille fuit habitus , ut earum , sicut virorum, post mortem solemnis esset laudatio. Erat enim, ut ait Plutarchus I . magna in Urbe auri inopia. Ibi magistratibus deliberantibus, qua id rati
ne confici posset, mulieres habito seorsim consilio, mundum suum omnem aureum contulerunt fuitque auri pondus talenta octo: quas Senatus, Praelio postea persoluto , remunerandas statuit, ut defunctae, perinde atque viri, in funere laudarentur; antea enim mulierem publice laudari mortuam erat vetitum . Hoc Senatus Coninsultum anno tercentesimo quinquagesimo octavo fuit editum, post actum nempe a Camillo de Urientibus triumphum: illud autem mirum , tribus terme a concesso honore seculis legem conticuisse, minribus non acceptam , licet gratam , licet maxime honestam, licet summa cum laude promulgatam. Nam Popiliam, Catuli oratoris matrem, primam omnium hoc honore affectam scribit Cicero per haec verba : In eo quidem genere scio me, et omnes, qui assuerunt , deIectatos esse vehementer, cum abs te, Catule, est Popilia mater vestra Iaudata ; cui primum mulieri hunc honorem in nostra civitate tributum puto. 6. Quid , quod lege ipsa XII. tabularum res suas sibi habere uxorem vir poterat imperare Contra vero per annos sere sexcentos lex illa obmutuit; neque ideo quisquam non latam asseruit, licet Tertulliano teste a , per immensum prope annorum curriculum nullum senserit domus ulla repudium . . Verum ut propius accedamus ad nostra, a lege XII. tabularum permissam in obaeratos membrorum discissionem praeter
verba legis , de quibus inserius loquar ita nitide tradit Gellius 3 .
ut vel unus quaestioni huic nostrae dirimendae satis esset; nisi vos Gellium persaepe, Sodales, quasi hac ipsam et x M. tabularum lege in ipsum agentes, altero ad frontem sublato , altero ad mentum depresso supercilio , praeberetis in frusta lictoribus dissecandum :atqui si paulo aequiores esse velitis, vel illud admittatis oportet, Gellium in hac sane re neque a vero, neque a recto aberasse . Geulius siquidem virum jurisconsultum inducit Caecilium de hac leg, hus permissa membrorum sectione disserentem . Quis autem Geblium pastoritia fistula non irridendum plane duxisset, si Caecilium in scenam protulisset XI I. tabularum ignarum, quas Romani, ut Petroniano utar vocabulo λ , pueris adhuc nascentibus induebant, quas teste s Tullio ut necessarium carmen pueri ediscebant
89쪽
8. Quid , quod Labeonis, Tiberiano aevo I) XI I. tabulas explicantis, libros Gellius se vidisse testatur Ita ne vero Gellium , ita Caecilium nobis imposuisse dicamus, ut vel omnino mentientes , vel saltem vocum latinarum expertes fuisse arbitremur P, ce tua, vir clarissime, liceat dixisse : Qui Gellium ita condemnat, is potius in suo, quam in aliorum judicio conquiescit. 9. Neque illud objicias, quaeso , cum annis Gellius plane sexcentis a decemviris Vixerit legis latoribus, quanti hujus aevi nostrates, tanti esse faciendum. Nollem enim Homerico verbo utar tuorum a septo dentium verbum hujusmodi excidisset. An ignoras, quaeso, Vir optime, quot, quantisque Gellius niteretur vetustatis praesidiis, quae nos uno vel inani desiderio vix complecti posse fatemur λ An nescis infinitam voluminum molem multis a Gellio seculis barbarorum excursione periis sep Num te latet Boetii usque, longeque post Gellium, aevo, bibliothecarum comptos , nitentes que adhuc ebore sa) , ac vitro parietes Ulpiam vero, eamque duplicem librorum immensitate bibliothecam, locatamque ibi Sidonii statuam Apollinaris extremis ferme Romanorum stetisse temporibus 3) quis ignorat Verum, ut quanti sit Gellius in hac ninstra maxime re faciendus , inspicias , illud advertas quaeso , in eadem Vlpia Trajani bibliotheca linteis , atque elephantinis libris Vetustissima legum Romanarum volumina fuisse recondita; ista vero Gellium nostrum agnovisse, legisse, manibus pervolvisse . Ita enim ait: Edicta veterum praetorum, sedentibus forte nobis in bibliotheca templi Trajani , et aliud quid quaerentibus , cum in manus incidissent, legere, atque cognoscere libitum est M . Tu Vero Gellium , veterum monumentorum collectorem , Ulpiae diu , noctuque insidentem , post duas pene annorum miri ades , in antiquis legibus perlustrandis a des aequare nostratibus, ad quos nec Tullius integer, nec Livius, nec Naso pervenit λ Qui, nisi pauci solertes cucullati quaedam Pauca Veterum monumenta servassent, an Capitolium steterit, ignorarent ΘIo. Verum nec unus est Gellius, cui saltem singularitas o, esse dicatur. Gellio enim adstipulatur Tertullianus haec ipsissim mei verba pronuncians : Iudicatos in partes secari a creditoribus leges erant; consensu tamen publico crudelitas postea erasa est , et in pAdoris notam capitalis poena conzersa est, bonorum adhibita proscriptione s) .
sa Tertullian. in Apologet. g. 4.
90쪽
LIBER II. DISSERTATIO III. ets
H. Pluribus autem audio te, vir clarissime , reponentem. atque illud praecipue Mentem, nec tanti esse Gel lium, nec tanti es se Tertullianum qui fidem sibi concilient, et obsequelam; vel quia ambo multis quandoque scateant erroribus, Vel quia nemo non videat , quantum uterque a Labeone XII. tabulas explicante distaverit. Vide , vir optime, quam tecum benigne, ac liberaliter agam: quod asseris, non aegre dissitear, lubens admittam, te licet non lateat, subduriusculam fortasse rem unicuique videri posse . Gellium , qui Labeonis paginas se legisse aflirmaverit, tamquam improbi, impudentisque mendacii, Convictum arguere . Verum si quis in scenam prodiret, et Labeoni aetate proximior, et Labeone doctrina praesin tantior, qui eamdem , ac Gellius, Veritatem historiae propugnaret, quis nam hodie, sublato digito, non se victum agnosceret Pr deas vero tandem: Felix orator quoque Maxime I , prodeas tandem,
Gloria Romanae suintiliane togae sa) , his enim tui te verbis coeui Juvenalis, ac Martialis appellant. E
ce tibi, vir optime , Orator ille summus , qui , ut ejus vitae auctor 3 observat, Prima statim juventa celebrare forum , atque in summis patronorum celebrari occepit, ad eamque virtutis et ingenii commendationem repente pervenit, ut non ei solum maximae quoque caussae defer rentur , sed et notarii, qui ejus dicentis verba exciperent, vulgo a studiosis hominibus conducerentur: ecce tibi summus ille Causarum p tronus , qui de corporis obaerati dissectione , naturae licet legibus parum consona , lege tamen XI I. tabularum permissa, haec precisa loquitur verba : sunt quaedam non laudabilia natura , sed jure concessa ,
ut in x II. tabulis debitoris corpus dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit λ) . I 2. Age Vero, Vir optime , quid his verbis clarius 3 quid ad
rem optabilius Z Num Fabium hunc reputabimus morum Roman rum , aut civilis juris ignarum , quem summum omnes caussarum agnovere patronum qui patroni nomen adscribit nemini morum, legumque scientiam non plene callenti Ita enim loquitur ipse s): Iuris civilis necessaria scientia est, AC MORUM , AC RELIGION REIPUBLICAE, qm m capesset . svo autem modo patronum se caussarum non falso dixerit qui, quod est in caussis potentissimum , sit ab altero