장음표시 사용
101쪽
ni re sententiam, eo clementiorem fuisse legem, quo acriorem . eo mitiorem poenam, quo atrociorem . Id primum ipse idem subdet Gellius dum ait si): Tertiis nundinis capitis poenas dabant . AUT Transtiberim PEREGRE venum ibant; sed eam capitis poenam sanciendae,
ut dixi, mei gratia horrificam ATROCITATIS OSTENTU, Moisque
terroribus metuendam reddiderunt . 38. Tria hic momenta notamus . Primum in disjunctiva illa aut ponimus, per quam nostra in g. 33. exposita belle sententia roboratur. Secundum in ipsa mei Transtiberina venditione consistit; crudelior enim caeteris erat ista venditio, quippequae, ut ait Turnebus a . extra fines eum, qui Venditus esset, amandaret, ne in agro Romano serviret; cum Transtiberina regio extra agrum Romanum esset, et in eo agri genere, qui peregrinus diceretur, jamque attribueretur Etruriae : Cum quo Concordat Donatus 3 . Τe tium est in atrocitatis ostentu collocatum: haec enim atrocitas, n vis reddita metuenda terroribus , illa apprime est, quae delinquendi consilium aufert; et merito quo atrocior eo mitior fuisse videatur.39. Quod quidem evidentius constabit, si eamdem Romanis legislatoribus in aliis quoque legibus pateat fuisse mentem , idem omnino consilium , ut . severiori poena Proposita , delinquentium animos ita perstringerent, ut inviolata disciplina maneret. Presto est Polibius vi , qui adversus invigiles in nocturnis custodiis hanc ait his verbis poenam , legemque servatam : Tribunus fustem capit eoque condemnatum quasi attingit solum , quo facto omnes legionarii qua
sustibus , qua saxis inibi intra castra, ut plurimum quidem , sontem n eant: sed , et si quis evaserit, non tamen salvi propterea sunt. Nam quae iIlis salus, quibus in patriam quidem redire non licet, quos nemo ausit tecto recipere Θ suamobrem qui semel in eam calamitatem inciderunt, punissime pereunt. Quare cum adeo vehementer , et sine spe veniae delicta
haec puniantur , DISCIPLINA NOCTURNARUM EXCUBIARUM INOFFENSO FOENORE SERVATUR.
4o. Quid, quod ex ipsismet XLI. tabulis falso testi saxum
proponebatur, ut ne salsum ullum adesset testimonium : hoc ipsum ut membrorum sectionem , tamquam in speciem terroris indictam ,
excuset, ipse idem Gellius insinuat, dum ς ad Phavorinum haec
ait : An putas Phalorine , si nunc quoque , ut antea ex XI I. tabulis qui falsum testimonium dixisse convictus esset e saxo Tarpejo dejiceretur, mem
cu Noct. Attie. l. o. o. T. a Turneb. in adversari l. 24. c. 43. 3 Donat. de Urbe Roma l. 1. C.6. P.29. Polib. historiar. l. 6. P. 4 Iacso Gellius noci. Attic. l. Eo. c. I.
102쪽
tituras Disse tam multos, quam videmus Z ACERBITAS PLERUM OUg
SUPPLICII BENE , ATQUE CAUTE VIVENDI DISCIPLINA
4 I. Optime igitur optimus philosophus aeque , ac jurisconsultus, Vincentius Gravina I , cui favent nostri duo lumina prisma senatus, Hoctomannus, inquam , et Criacius sa) in haec verba concludit : At si pluribus creditoribus teneretur, tune crudele IN SP CIEM exemplum in eum erat constitutum : IN SPECIEM, IN γUAM;
NAM REVERA NIL MITIUS EA POENA , QUAE TERRORE SUO DELINQUENDI CONSILIUM AUFERT , ut hujus legis exi
tus demonstravit; numquam enim , ea vigente, quisquam in hanc poenam incurrit; quia , metu poenae , nemo plus aeris 3 contrahebat quam suae substantiae tolerarent : acerbitas igitur pestis hujus ulciscendae melioris inducendae fidei disciplina erat . 42. Verum mollioribus Romanorum temporibus, ut et falsis testibus , ita et decoctoribus poena mitior evenit, quam tabulae XII. indiXissent; et sectio membrorum in bonorum sectionem fuit commutata: quin immo nomen hoc SECTIO , quod membris , non honis aptatur a membris mutuatum est, ac derivatum in bona a
quod quidem ocultatissimus omnium inspexit Cujacius, hisque notavit verbis: QUAMOBREM proscriptio illa , distractioque bonorum
debitoris , quae fit ex edicto . APPELLATUR SECTIO ; AC SIC, UT IN XII. TABULIS SECARETUR COR S DEBITORIS IN PAR.TES SECANTUR TANTUM BONA ex Histo, ea fuma debitoris Ia borat; ET PROPTEREA HAEC PROSCRIPTIO MORTI COMPARATUR . Lex x II. tabularum voluit decoctoris SANGUINEM ED
FUNDI ; at praetor maluit SANGUINEM SUFFUNDI, QUAM EFFUNDI ; idest irrorare infamiam, INIICERE PUDOREA PUBLICE DISTRACTIS BONIS.
43. Quid vero aliud sane Tertulliani verba sonent , quam magni sonent verba Criacit Θ In PUDORIS NOTAM s) ait ille. capitalis poena conversa est, bonorum adhibita PROSCRIPTIONE: hic vero 6 : Praetorem, ait, maluisse s undi sanguinem , quam emundi,
idest irrogare infamiam , INIICERE PUDOREM PUBLICE DILTRACTIS BONIS .
. Age Vero , Vir optime, et advertas , quaeso. quid sibi ista Velit poenae commutatio Θ Quid naturalis mortis in civilem fac
103쪽
ta conversio Θ Nihil aliud certe aptius demonstrat Commutatae amterioris poenae existentiam , quam posterior poenae facta Conve sio . Sumusus est enim postea sanguis . qui antea essundebatur; rubor cruori successit, infamia caedi, naturali civilis mors , sectioni denique
eorporis sectio bonorum ; et PROPTEREA ait C actus HAEC i PROSCRIPTIO MORTI COMPARATUR: si ergo ideo morti com
paratur , quia morti successit: si bonorum sectio a membrorum se tione nomen acci pit: si civili mors naturalis: si infamiae caedes : si rubori cruor Iocum dedit ἰ ergo, et caedem , et cruorem, et mortem , et membrorum sectionem adfuisse certo certius habendum est .
s. Causa nunc omni eX parte perorata , non injucundum arbitror, Sodales , exponere quid, post hanc XLI. tabularum legem Romanis moribus repudiatam, circa obaeratos juris fuerit ; ut sere nihil ad rem desiderandum supersit . De nundinis autem , de dierum praefixione, de nexis, et addictis Clarissimus noster adversarius ita summa cum veritate disseruit , ut, si quid addam, ac tum agere Videar. Id igitur primo ex xo. tabulis juris obtinuit a ut debitores, qui solvendo non essent, vincierentur , in carcerem
conjicerentur quod quidem postremum de Cornelio Scipione legimus apud 3 Valerium ) necterentur, addicerentur, capitis den, que quod repudiatum diximus poenam darent, permissamque foret creditoribus, si tamen vellent, partiri corpus addicti; quam etiam legis partem mos publicus repudiavit Itaque Consensu populi universi haec crudelitas erasa est, et in pudoris notam Conversa fuit bonorum adhibita proscriptione s) . In sola igitur servitute lex illa mansit, servorum operibus , communis dividundi actione inter creditores distributis. 46. Anno Urbis conditae 427. lex Petellia lata , ne quis nerVo, aut compedibus, ob pecuniam acceptam creditori serviret, ut ait 6 Livius. Deinde C o Popilio rogante , dictatore Lucio Sylla , constitutum fuit, ut , qui bonorum copiam riuraret hoc est qui juraret se in bonis non habere nexus ne esset 7 : quam Iegem , pene oblitam , lex Iulia revocavit 8 , cessionis bonorum
47. Lege igitur Iulia beneficium cesssionis honorum obtinuit, solis quidem antea Quiritibus concessum , atque inde ad provincias
co Cuiae. Ioe. ei a x Dionis. Gothoised. in tit. 3. lib. M. Digest. de cessione bonorum 3 valer. Max. i. I. v. Ic4ὸ Quint. l. s. s. g. D Tertuli. in suo Apolog. G. 4.c6I Liv. lib. 8. Varro de ling. lat. I. s. 8 a. a. et vi Cod. Qui bon. ted. Posso
104쪽
cias propagatum, ut codex Theodosianus nos edocet, atque Alciatus I) . Sed clarius omnino ex Iustinianeo codice id patet ubi haec sa) habentur : Legis Iuliae de bonis cedendis beneficium constitutio.
nibus divorum nostrorum parentum ad provincias porrectum , ut cessio bonorum admittatur , notum est: non tamen creditoribus sua auctoritate dividere haec bona , et jure dominii detinere, sed venditionis remedio, quatenus substantia patitur, indemnitati suae consulere permissum est . lndemnitati ergo debitoris , ut carceres vitaret antiquo legum rigore sublato solemni bonorum cessione consultum erat: solemni i quam ; symbolo nempe illo a veteribus adhibito : zonam solvi : de quo 3 Horatius , ac Gellius, et recentius Petrus Gregorius. 48. Cessionem decoctio comitabatur ἔ multum autem a deincoctione bonorum cessio distabat: qui honis cedebat, is alieno aere premebatur, fortunae vitio , non suo . Quam ob rem bonis cedentem nulla notari infamia rescripsere Severus, et Antoninus per haec quidem verba: Debitores, qui bonis cesserint, licet ex ea camsa bona eorum venierint, infames non sunt. Verum , licet infamia minime notarentur, adhuc tamen, post emissam bonorum cessionem,
decoctorum vocabulo cum veris decoctoribus licet impropite in confundebantur, nec certis fruebantnr , quibus caeteri cives, privilegiis: bonis quippe cedentes , qui, vitio licet non suo , decoxissent Lucius Roscius Otho equestribus quatuordecim interdixit ordinibus:
Veros autem decoctores, qui ganea, vel alea, vel tu Xu rem obsumpsissent, toto theatro abstinere jussit: quo spectat Tullii locus Antonium ita perstringentis s) : Tenes ne memoria te praetextatum decoxisse Z Patris, inquies, ista cnlpa est: concedo; illud tamen audaciae tuae, quod sedisti in quatuordecim, cum esset lege Roscia decoctoribus cem tus Iocus coustitutus , quamvis qtiis , fortunae vitio, non suo, decoxisset
eodemque respicit Iuvenalis, dum ait 6 .
De pulvino surgat equestri :Cui res legi non susscit . - Caeterum qui non suo vitio, sed casu , ad incitas serent redacti, non Carcerem sane , non Vincula , non Verbera patiebantur, sed cum primum bonorum copiam ejurassent, id est cum propriam inopiam, non proprio vitio , sibi evenisse probavissent, Carcere, omnique corporis cruciatu liberabantur, ut optime ad rem notarunt
Q Sub tit. qui Bonis cedere possint , C die is Theodosiani . Alciat. Paterss. a. l. 1.
Leg. ii. Cod. Ex quibus causis insa
105쪽
49. At qui vitio suo decoxissent, sicuti . reserente I Laertio , ex Solonis lege apud Graecos, ita jure Quiritium apud Romuncis notabantur a) infamia: praeterea carcere, vinculis, et verber, hos plectebantur: Hadriani vero aevo, ut tradit 3ὶ Spartianus: caesar decoctores catomidiari in amphitheatro jussit. hoc est, sub collo inter scapulas verberibus affecit. so. Tandem qui omnem obaerati infamiam, sive poenam es fugere voluisset, licet de nexis, et addictis, decemviralis sublata lex esset, adhuc tamen voluntaria quadam addictione juvabatur: liberenim homo pro pecunia, quam debuisset, voluntarias operas dare Poterat Suas, et in quamdam, voluntariam pariter , addici servia tutem , usque dum solveret M. Verum ob aes alienum coacte ingenuum, Servire eo temporis leges non patiebantur ; ita enim ait s Imperator: Ob aes alienum semire liberos creditoribus jura COMPEDLI non patiuntur. SI. Quae cum ita sint, sola bonorum Huratione, cessione , proscriptione, sola hac providentissima sanctione , primum fateamur oportet, legis XII. tabularum sublatam omnino esse servitutis acerbitatem: humanitate vero antea duce, ac philandropia, jamdiu membrorum proscriptam esse dissectionem : hanc autem , ad Operas trahi non posse vel illud suadere , quod et a jurisconsultorum libris, et a juris consultis abhorret universis: tandem illam legis crudelitatem non fuisse a x M. tabulis imperatam, sed Conincessam; concessam vero illis verbis: si volet: ad obaeratos potius deterrendos , quam ad creditorum saevitiam excitandam, a lege prolatis. sa. Haec sunt, Princeps optime, Sodalesque omnes, quae ad tuendam jurisconsultorum famam exscripsi, meorum charitate
ad id impellente. Si quid ommisi, aut commisi , quaeso ignoscis
te, aut veniam date. Tertio nonas Iunias ITTs.
Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor. DIS
cI Laert. I. I. e. m. c4 Varro de ling. Iat. lib. 6. e. s.cxa Gothosted. in d. Novella lit. I. cs Leg. 21. Cod. de obligat. di action. 3 Spartianas in Vit. Hiar. a. 15.
106쪽
In A. Gellij cap. XI I. lib. I. De Vesta , et Uesalibus . Antequam de Vesta, et Uestalibus , Collegae optimi . verba s, clam , quaedam animadversione non indigna, quae in hoc Gellii
nostri capite occurrunt, adnotabo . De Labeone primum Antistio loquitur Gellius noster , juris consultorum facile principe . Attei Capitonis coeuus fuit is, atque adversarius : Capitonem Labeo j ris scientia anteivit, at non dignitate, nec gratia , ob nimiam nempe libertatem invisus Augusto , qui ut ait IJ Tacitus : Capitoni comsulatum acceleraverat , ut Labeonem Antistium iisdem artibus praeceIIem rem dignatione ejus magistratus anteiret : Petronius, qui scripsit, ut senserat, de Labeone sa), ita loquitur . Atque esto quidquid Servius , et Labeo . Verum , sequiorum temporum iniquitate , scriptores , Augustis , qui παπαντα erant, morem gerentes , auream Labeonis Antistii libertatem atris nominibus decolorarunt; quippe quam Horatius 3 insaniam , Suetonius contumaciam , Gellius s vecordiam appellavit. I. Patri mos , et matrimos Gellius noster intelligit, quibus uterque parens erat superstes , ut ait 6 Festus ; quod boni erat minis apud Romanos . Quare cum arcem Capitolii Vitellaniarum partium scelere incensam voluisset Vespasianus a fundamentis reficere , cum primum poneret lapidem : Ingressi milites, quibus fausta nomina 7 cum pueris , puellisque patrimis , matrimisque : fausta hic obiter noto , fuisse nomina : Salvius, Felix, Fortunatus, Faustus , Constans, Statorius et similia I infausta vero : Furius , Minutius , Curtius , Hostilius , et alia hujusmodi 8 . 3. Vetustissimus autem est ritus, et in sacris ipsis veteris Testamenti libris praescriptus , quem hic Gellius noster indigitat, ut lingua debiles , surdi, aut alia corporis labe affecti, sacerdotio a
107쪽
cerentur ; nam in Levitico legimus si) . Homo , qui de semine tuo habuerit maculam , non osteret panes Deo suo nec accedet ad ministerium ejus, si caecus fuerit, si claudus, si pareo , vel grandi, vel torto naso, si fracto pede, si manu , si gibbus, si lippus , si albuginem habens in ocu- Io , si jugem scabiem , si impetiginem in corpore, vel herniosus : omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis , non accedet ostierre hostias Domino , nec panes Deo suo. Plutarchus 2 nobis testatur, augurem , si ulcere assiceretur , ab augurio abstinuisse capiendo . Ad sacra enim puri puti, et integri debebant accedere : ulcus autem diminutio quaedam , aut saltem corporis pollutio est.
4. Emancipatio, de qua agit in hoc capite Gellius, jurisconsultis nota est universis , et sicuti quamdam manumissionis imaginem praeseserebat, ideo servilem aliquam sapere videbatur conditionem . Prior abdicatorum status erat, qui nempe graVem propter causam domo a patre pellebantur .
s. Quae sint vero sordida negotia , de quibus loquitur Gellius , docet nos 3 optime Tullius , qui haec habet : Illiberales , et
sordidi quaestus me mariorum omnium , quorum operae , non quorum a tes emuntur ἔ est enim in illis ipsa merces auctoramentum servitutis r so
didi etiam putandi qui mercantur a mercatoribus , quod statim vendant carivs ; nihil enim princiunt, nisi admodum mentiantur: opificesque omnes in sordida arte versantur neque vero quidquam ingenuum potest haberescina: minimeque artes probandae quae ministrae sunt voluptatum, lanii, coqui, sartores , piscatores; adde his, si placet, unguentarios, saltatores, totum denique ludum talarium . 6. . Flamen , a filo laneo , quo apex flaminis cingebatur, Fi-leoque sacerdotali erat nexum : urgente aestate solo filo caput n mines cingebant. Lex Flaminica haec est: Sine apice sub Dereo esse nec fas est . Flammea hinc dicuntur velamenta M. T. Augures autem dictos ab avium garritu satis Constat; inspiciendorum voluminum Sibillinorum ipsis potestas erat . Septem viri. Epulonum Jovi , caeterisque diis solemnes epulas indicebant, quas ut notat s) Dio Cassius, primo pontifices, inde triumviri, tandem septemviri Epulonum indixere . Salii a saltu , et saliendo
Iam dederat Saliis a saltu nomina dicta ,
Armaque , et ad certos verba canenda modos . ANu.
Vid. Sealiter. in Fest. Dio Crisius l. 4ῖ. Ovid. Fastor. s. Q Levitie. c. 2Ioca Plutare. Problem. 72. cs M. Tuli. de olfic. c. Is O. P. 491.
108쪽
A Numa duodecim patricio ex ordine instituti , tunicis amicti ve sicoloribus , aeneisque succincti balteis , ut in palatio sacra si) curarent. Tandem tibicen sacrorum aderat , de quo Gruterus a
TUBICINES ROMANI QUI SACRIS PUBLICIS PRAESTO SUNT:
Sacram hi agebant musicam , quam testatur Censorinus fuisse non mediocriter 3 divis acceptam , dum ait : Nisi )nusica grata esset diis immortalibus , tibicen omnibus supplicationibus in sacris aedibus nouadhiberentur : hinc anaglipha omnia , quae sacrificia intuentibus exhibent, numquam sacrorum tubicine carent, quem sacerdotis nomine honoratum vetus habet s) inscriptio : 'i
sACERDOTE TIBICINE ALBIO VERINO.
8. Notatu dignum Gellii nostri ordinem puto , qui primo hic diales nominat flamines id est Iovis ministerio adscriptos inde
pontifices , tertio augures. Quare bene me acturum existimo , si sacerdotum omnium Velut aciem , suis contentam ordinibus, accurate disponam . Sciant igitur , qui me audiunt, Romae patriis sacris maximum praefuisse pontificem , quindecim pontifices , quindecim viros sacris faciundis , augures quindecim , multos haru pices , curiones triginta , Curionemque ex iis maximum , quindecim quoque deorum flamines variorum. Dialem nempe , Martialem , Quirinalem , Volcanalem , Carmentalem , Floralem , Palatealem , Falacrum, Furinalem , Vulturnalem , Virbialem , Pomonalem , Lucularem, Laurentalem, et Lavinalem, de quibus postremis inscriptus haec habet lapis: .
P. AELIO P. F. PAPIRIO MARCELLOCENT. FLAMINI LUCULARI LAURENT. LAVINA L.
His addendos censeo nostras , de quibus peculiariter mox agemus, Vestales , Panis item Lupercos, Graecam Cereris sacerdotem , Martis Salios , Potitios Herculis, ac Pinarios , sodales Tatii, sodales Augustales, et fratres itidem Arvales, qui publica , ne frugum copia deesset, vota faciebant . His tandem accedunt religiosi matris magnae Ideae capillati , et Hieroce X deae sanctae matris Ideae . Fanatici Bellonae, Parasiti Synodi Apollinis, pontifex sacrarius Iunonis Quiritis, Archibu colus dei Liberi , Hierophantes Hecatae , decuria sacerdotum Bidentalium ad expianda fulmina, du
109쪽
ces mistici Tauro bolis sacri , Linteones Apollinis, Fictores poni, ficum , filii sacrorum , patres alicujus dei , sacrati alicui Mo . prophetae heroum Ornatores, pupae et famulae Bacchi a cymbalis. et alii, de quibus sparsim agunt Romanarum rerum antiquarum scriptores si) . q. Tandem ad Gellium rediens pro coronide adverto invitωrum parentum filias sortiri. offerentium capi, ut Vestae inservbrent. Parentes quippe non libenter filias dabant; ut proinde Augustus adjuraverit sa se neptes, si aetas competeret, fuisse oblaturum.
Io. Visis jam quae tradidit Gellius, dum de Vestalium egit
collegio, rem vobis gratam Collegis optimis me puto facturum . si, quae de Vesta, et Vestalibus apud veteres reperi rei Romanae
scriptores, largius raponam .ii. De Vesta haec tradit 3 Ovidius; eam nempe ex Salu no. et Ope gnatam, Cereris, ac Iunonis eXtitisse sororem. Ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatam Semine Saturni; tertia Vesta fuit . Mystica haec sunt, quaeque sequuntur. Coelo enim mythologi ux rem adscribunt Terram : ex his omnia nata: Vestam itaque Terram interpretantur . et Cum Cerere, quae et ipsa Terra est confundunt; cum hoc tamen discrimine: Ceres enim Terra illa est, quae frugifera , quae humus dicitur ἔ Vesta Vero, quae globus, quae Terra uni
Stat vi Terra sua; vi stando, Vesta vocatur. alii a Terra distinguunt, et ignem esse volunt; haecque Communior opinio, atque ipsim et maximo acceptior mythologicorum script
Nec tu aliud Vestam , quam vivam intellige sammam. cui libenti quidem calamo adstipulantur Lipsius , Spanhemius , Graevius, atque Pan vinius 6 . I a. Culta primitus apud Ilium Vesta , et ex Ilio ab Aenea in Latium invecta, Mente ita Virgilio:
Sic ait, et manibus vittas, Vestamque potentem, Aetemumque aditis emere penetralibus lenem . Verum qualis divae imago fuerit, quale simu sacrum, non ita primo tam facile dixerim. dic enim inter se video pugnare scriptores,
i Gruter in suis inscript. passi in . . et melius auctor libri , cui titulus Antiquitates saetae . et ciτlles Romanorum e Plicatae P. A. ca Sueton. in August. 3 Ovid. Fastor. 6 π. M s.c J Fastor. o. v. 399. Ovid. Fast. L. F. 29 Ia 6ὶ Lius. de Uest. , et Uest l. c. I. sPan.set Pryt. Graec. Thes. Ant. Rom. G v. l. s. p. 68S. Pan vin de Ciν. R m. c P. 29. Aeneid. II. V. avs.
110쪽
ui mythologiae ignaris quoddam quasi monstrum efforment. Nullum quippe Naso Vestam habuisse simulacrum audacter assirmat his versibus sa):
Esse diu stultus Vestae simulacra putavi. Mox didici curvo nulla subesse tholo :quod et testatur Pausanias , qui haec sa) ait: P gredientibus in Vesetae, simulacrum nullum occurrit: ara tantum, et in ea Vestae sacrificant: nec injuria; si enim Vesta ignis est, nulla hunc praeditum patet es figie , quare hanc eamdem Naso subjicit causam 3 : Ignis inextinctus templo celatur in illo: Vigiem nullam Vesta , nec ignis habet. I 3. Ut ut haec tamen sese habeant nummi sane non desunt, nec marmora, quae expressa Vestae ostendunt simulacra. Plerique ex nummis sedentem divae imaginem exhibent , sinistra facem , libatoriam pateram dextra gestantem . Nummus Vespasiani argenteus stantem Vestam repraesentat simpulum, hastamque tractantem: in argenteo item divae Iuliae Piae, Augusti Septimii uxoris, dextera Palladium sustinet Vesta , hastile sinistra . et iterum in aere Vespasiani sedens Vesta manibus pateram,hastamque tenet in .Pra terea simulacrum Vestae Puteolis inventum tradit Capaccius ς mulieris habitu , infantemque gremio gestantis: denique nummi
adsunt, in quibus legitur: Vestae matri: quod Virgiliano illi cohaeret 6 emistichio :
4. Mei erit muneris pugnam dirimere, paucisque dissidium diluam . Si Vestam igitur communiori vocabulo ignem accipimusi cum nulla hic , ut Naso ait, polleat essigie , cumque nihil ex eo nasci possit) hoc utique sensu Vesta non certe mater, sed virgo est, atque ico nociastes; quare optime Lactantius haec 7 habet: Urim eo enim virginem putant Vestam, quia ignis inviolabile sit elemen tum, nihilque nasci possit ex eo : qua etiam ratione ductus Naso rem ita cono
rure igitur virgo est, quae semina nuIIa remittit, Nec capit; et comites virginitatis habet . I s. Enim vero si Vestam pro Terra usurpemus, bene vocatur mater, Optimoque jure rerum omnium, quae ex ea gignuntur, P Tens agnoscitur ἱ sicque cum Cerere pene confunditur , eidemque Um-