Philippi Trenta IC. nobilis asculani Limon sive Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ς6 URBANARUM QUAESTIONUM.

tympanum aeque , ac Cereri, aptatur : Terrae erilem , ait I Suidas , mulierem format Vestem , tamquam Terram , tympanum praeferemtem , quoniam ventos intra se concludit: jure igitur Vesta , et mulier, et Virgo est, si Terram, ignemque uno in hoc numine diversa ratione spectemus .

I 6. Templum habuit Vesta inter Capitolium, et Palatium sui

cultioris observant 2 notae homines eoque proprie loco assu gebat , ubi nunc sanctae Mariae Liberatricis aedicula visitur: nullo vero Parietum . sed columnarum subsidio , in rotundam sormam erigebatur, qualem exhibent Neronis , Vespasiani , ac Faustinae nummi , optime omnium vero maximi moduli numisma Lucillae, in quo conventus Vestalium universus exprimitur 3 Quare Tholum recte Naso appellavit ; tectum nempe , non parietibus, sed C lumnis innixum, quod , altius crescens , in fastigiatum desinebat Cacumen , et cum nummorum cssigie perbelle concordat svi . IT. A templo ad sacrificia transeuntes advertimus celeberrima fuisse virginum vota, et sacra, diu, noctuque Vestae porrecta unde Seneca s): Quid porro non est iniquum nobilissimas virgines ad sacra facienda noctibus excitari Divam Vestales farre placabant, et vino; solemniori vero sacrificio vitulos Vestalis minima concre

Cum farre , ac vino , Vestam, Ianumque rogabant :Igne cremat vitulos, quae natu maxima virgo est:

Homines denique in publicis epulis universi, primam , postremam que dicabant Vestae libationem , ut his tradit Homerus verbis: Ut ibi primae et ultimae Vestae incipiens Iibet suave vinum T . I 8. A Vesta ad Vestales veniamus. Rheam Silviam Romuli matrem , perpetuae ab Amulio continentiae addictam , primam tradit 8 Livius fuisse Vestalem . Verum Numa Vestalium quatuor cob Iegium uastituit, earumque eligendarum jus regibus sp) adsignavit: Primas a Numa sacratas sunt Plutarchi Io) verba Geganiam , et V reniam perhibent, inde Canulejam , et Tarpejam : his geminas Tarquinius addidit sil Priscus , haec Mente Dionis io : Sacris virginibus a

quibus inextinctus sematur ignis cum quatuor essent, duas Priscus adlegit alias ἔ ctim enim plura jam a civitate peragerentur sacrificia , quibus opus erat interesse Vestales virgines, non videbantur quatuor susscere : hoc in-

112쪽

LIBER II DISSERTATIO IV. 97

stitutum Tarquinii secuti sunt reges caeteri , et usque ad hanc nostram a talem sex designantur ministrae Vestales.

I 8. De senario hoc numero verba facit et Festus si) , dum tradit: ut popuIus pro iva quisque parte haberet minisζrum sacrorum . quia cisitas Romana in sex est distributa partes: Cur ergo Faustinae nummus septem exhibet virgines Z Cur Gallus auctor. ejusdemque Lucillae nummi relator vicenas usque sa) Vestales assignat 8 Cur Gallo Politus 3 adstipulatur Z Brevibus me expediam . Gallus auctor , ac Politus errant, quia male , ut inferius dicam , Gellium nostrum intelligunt ; nummus Faustinae non errat . Sex erant Vest

les , septem , si maximam addas, ut plures tradunt 4 , inter quos haec habentur Ambrosii verba, cujus aevo finem habuere Vestales :Vix septem Vestales capiuntur puellae : en totus numerus , quem infidae vittati capitis , purpuratarum vestium murices, pompa lecticae , ministrorum circumfusa comitatu , privilegia maxima , lucra ingentia , praescripta denique pudicitiae tempora coverunt: I9. Pulsis regibus pontifex maximus in jus regale successit, non libera tamen electione , sed suis adstrica legibus , Papia scilicet quae vetabat, ut vidimus , ne debiles , mutilae , servilis conditionis , et similes in Vestalium collegium admitterentur .ao. Ex viginti itaque puellarum sortitione id agebatur, ut sors nempe levius patres tangeret sic sparsa per plures ; et hinc male Gellium intelligunt, qui ad vicenarium usque numerum Vestales authumani pervenisse . Virgines autem e populo ς capiebantur , a patriciis nempe , ac plebeiis, verum ingenuis . Dio tamen Cassius ait captas e libertinis , hoc est ex patre liberti filio : Quoniam haud prompte ii , qui plane nobiles erant, filias suas ad Vestale sacerdotium darent, lege statutum est, etiam a libertinis natas 6 posse capi: quam sane parentum aegrimoniam etiam Suetonius per haec 7 verba testatur : Ambirentque multi e ne flias in sortem darent. 2I. Cum ergo offerrentur, sortitio ommittebatur . Optime ad rem 8 Tacitus : Pontifex maximus retulit capiendam virginem in locum Occiae, quae septem et quinquaginta per annos summa sanctimonia

Vestalibus sacris praesederat; egitque grates Fontejo 'rippae, et Domitio Pollioni , quod , Uberendo flias , de elicio in rem publicam certarent: et praelatam Pollionis filiam non ob aliud, quam quod mater ejus in eodem

i Femis in Sext. 1 Chaul. Relig. Rom. P. Igno 3ὸ Adriano Politi in Taeit. p. 34I. 4 Levin Torrent. in Sueton. Rugirat.c P. I O. S. Ambros. contra Relat. Simmachi. O Gellius I. I. e. ob Dio Cassius i. P. φεῖ. Sυeton. in August. e. II. 8a Tauit. Annal. i. 1.

113쪽

s8 URBANARUM QUAESTIONUM.

conjugio maneret: uxor igitur Pollionis univira ; univiratus autem et apud Romanos in honore habitus : id nobis Tertullianus egregie testatur a Lipsio I) relatus : In quibusdam solemnibus , et auspiciis

prior est univirae locus : certe Flaminia non nisi Mimira est.22. Virgines autem eas esse praestabat ; quia Cum diu , noctuque sacris invigilare deberent, maritalibus eas curis solatas esse

oportebat; quare ait a) Cicero : Vestae colendae virgines praesunt, ut adsigiletur facilius ad custodiam ignis : facilius vero dixit, quia exem-Ptae a viro, a sobole , a cura familiari. Quid Z quod virgo erat Vesta, atque a nuptialibus , nedum a nuptiis abhorrebat; ideoque sponsae ductae limen Vestae non tangebant , ne res Vestae Calc rent . Virgo igitur virgines amabat comites, unde merito dixit

Virgo est , et comites virginitatis amat. 23. Statim ac initiarentur, initiatarum capillus virginum detondebatur, et ad arborem Lothon , inter faustos receptum devectus , humo de hinc obruebatur : a quo ritu apud nostras sanctimoniales foeminas comae tondendae morem eruditissimus Gallus asserit S derivatum , quam vere, alii judicent. Nos vero meminisse eorum juvat , quae de hoc Comae tondendae more Superi ri 6) oratione adnotavimus ; hinc sane nostra mirum in modum confirmatur sententia I et clarius patet a sacris , ab initiatione , am steriis, fere numquam detonsionem aliquam abfuisse . 24. Vestales ita captae atque initiatae, in atrium Vestae deducebantur , de ritibus, et ceremoniis a senioribus instruendae .

Omnes autem in tres erant discentium, exercentium, docentium classes distributae: Tempus tricennale , ait Dionisius, manere eas opo tet castas , et a nuptiis vacuas , sacra ex more facientes : quo tempore deineem annos discere debent, decem sacris operari , decem docere s7 .as. Itaque trigesimo septimo aetatis anno fas Virum qua

rere , et quandoque nubebant , ita 8 ente Prudentio :Nubit anus veterana , sacro perfuncta labore .

Dionisius tamen observatum resert nupsisse paucissimas , idque parum laeto , ac prospero 9 eVentu . Ante id tempus nubere nefas omnino ; ac proinde Symmacus , cum pontificatu fungeretur, sic Iob ad Vestadem scribit: Diceris ante annos , legibus definitos, ve

114쪽

LIBER II. DISSERTATIO IV. 99

sta It secreto velle decedere . Nondum credo rumori, sed assertionem tuae

vocis expecto .

26. Vestalis maxima dicebatur , quae omnibus praeerat , quaeque ita colebatur : ut Iulius Caesar , legum licet pene omnium contemptor: Testamentum I virgini Vestali maximae demandaverit . Perbellam maximae Vestalis antistitis inscriptionem habemus, quam hic referre sa) operae praetium duximus

a7. Trina erant munia Vestalium: vigilare , adservare, sacrificare. Vigilia ad ignem spectat alendum , ac reparandi m: Vi μnes 3 Vestales in Urbe custodiunto ignem foci publici sempiternum : hic autem ignis, non in lampade aliqua, ut quidam putant, Suspensus , nec Oleo, aut simili materia enutritus , sed lignis ardebat su stratis : Ex frigido cinere inquit Dionisius) multa per carbasum emicuit famma: vasis autem fictilibus continebatur sequiori usque aevo Maximi s) ita dicentis : Eternae Vestae focos fictilibus etiamnum vasis contentos . EXtincto autem igne, Servili virgines castigatione plectebantur, nempe flagris quae poena 6 erat servilis: Ignis in aede Vestae, ait T) Livius est eximctus, caesaque sagro Vestalis: tunc vero novum ignem instaurari, parari, elicique a Sole oportebat. prout per haec nobis verba Plutarchus 8 indigitat: Vasculis, quae

parantur ex latere trigone rectanguli, ut radii Solis in centrum cogantur, fomenta levissima opponunt, quae facillime per resexionem accensum ignem concipiunt .a8. Singulis annis solemni ritu novus ignis instaurabatur :Prima die Martii, ait s9 Macrobius , ignem novum Vestae aris sοIent accendere ἱ ut, incipiente anno cura denuo servandi novati ignis inciperet: et Julianus Augustus: novam, et aeternam ecce flammam de Sole conceptam, sacrae apud nos virgines Io servant. Aliquam inter hunc , et perpetuum ab Hebraeis asservatum ignem, notat Gallus auctor II analogiam: aliquam videre quis posset in annali nostra illa ignis re-N a no

115쪽

roo URBANARUM QUAESTIONUM.

novatione . quam Paschalibus solemnibus celebramus . Verum, ut nihil dicam de discrimine quod ex intima ritus natura ducitur , Hebraei , ut et nos , in cereis , ac lampadibus ignem fovemus : contra Vestales substratis lignis , fomentis que levissimis , flammam a Sole mutuabantur, quamquam et in aliquibus ecclesiis olim novus ignis collectis crystallo Solis radiis accendi consueverit . 29. Diximus de primo Vestalium munere, nempe vigilia: at

non vigilare tantum , sed asservare secundum erat munus Vestalium

Virginum , quippe quibus arcanum erat traditum pignus imperii. Quare ait I Livius: Vestae aedem petitam , et aeternos ignes, et condi

tum in penetrali fatale imperii pignus: et Ovidius sa) :

Vidimus Illiacae transferri pignora Vestae. Quidam, ultra pignus Ilio advectum, alia credidere condita in Vestalium aede mysteria. Ita enim scribit 3) Dionisius: Sunt qui asserunt

praeter ignem , arcana, et multitudini non esserenda , in Deae templo esse deposita , quorum pontifices notitiam habebant, itemque ipsae virgines ;alii servari sacrorum partem, e Samothracia ; alii coelo delapsum Palladium . Tacitus de incendio Neroniano verba saciens credit fuisse penates; Livius adservatum putat Palladium s) cui favet Luc nus 6 dum scribit:

Nullique aspecta virorum Pallas in abstruso pignus memorabile templo . 3O. Munus virginum Vestalium tertium erat sacrificare, de quo dictum est supra. Ne igitur actum agam haec tantum fas erit adjicere : armatam nempe dici virginem sacrificantem , cui erat gladius in dextera, et rejecta post humerum togae lacinia , ut Festus observat in verbo sibulum . Quid autem hoc proprie fuerit, idem per haec docet 7) verba: S bulum est vestimentum album , praetextum quadrangulum ; oblongum , quod in capite vi ines Vestales , cum sacrificant , semper habere solent, idque mula comprehenditur: hoc vestimenti genus in Faustinae, ac Lucillae nummis egregie 8 exhibetur, et a pluribus exornatur cultioris notae scriptoribus s9 . 3I. A muniis Vestalium virginum ad honores descendamus :Vivo igitur patre virgines testabantur a patria omnino solutae po

testate sic . Item lauris trium liberorum privilegio pollebant, non

cio Plutare. in viti Numae P. 66.

116쪽

LIBER IL DISSERTATIO IV. I I

a Numa ut male Plutarchus si); non enim hoc jus adhuc extabat, sed ut bene advertit Dio sa) ab Augusto concesso Decus additum 3 et tutela lictoris . Tantus vero erat erga virgines Vestales cultus, ut Livius vi narret Albinum, cum in Vestalem peditem incidisset, statim curru desiluisse, ut Vestalis ascenderet. Non immerito igitur s) ait Seneca : Tibi magistratus fasces submittunt, tibi consΠles , praetoresque via cedunt; nrιmquid exigua mercede virgo es 8 Inde est ,

quod testamentum fuerit Augusti 6) apud Vestales depositum: hinc solis Vestalibus locus in theatro sepositus, et contra praetoris T tribunal adsignatus : hinc per virgines Vestales 8) veniam reis impetratam : hinc fratrem quandoque Vestalis 9 injussu populi trium'

phantem usque in Capitolium prosecuta est ne vetare, aut interdicere , fas cuiquam tribunorum esset: hinc suasit tandem senatui Vitellius Io ut legatos cum virginibus Vestalibus mitterent, pacem , alit certe rem pus ad consultandum petituros ; sed licet obviam Vestales fuere virgines, Tacitus II testatur eas fuisse cum honore dimissas. 32. Quo sane loco notatu puto dignissimum, tanto maiorem militum reverentiam meruisse Vestales, quanto viliori ludibrio trudunt historici philosophos, dignioris etiam notae fuisse affectos , inter quos maXime florebat Musonius Rufus a scriptoribus Flavia. norum temporum pene in coelum ΙΣ elatus: Miscuerat se legatis ait I3 Tacitus Musonius Rufus equestris ordinis , studium philosophiae, et placita Stoicorum aemulatus, plerisque ludibrio, pluribus tedio ; nec deerant qui propellerent, proculcarentque , ni ommisisset intempestivam sapientiam .

33. Idem Tacitus dum de instaurando a Flavianis loquitur Capitolio, haec ait: Ingressi si vi milites, quibus fausta nomina, et

virgines Vestales : et alio loco ait IS , quoties Augusta theatrum intraret, sedes inter Vestalium consedisse; utque Agrippinae ses- tum insectaretur haec scripsit I 6) : Agrippina carpento Capitolium in gredi: qui mos sacerdotibus et sacris Sirginibus concessus ; contra Ver dum Veniam tentaret, velletque Messalina a Claudio impetrare: VLbidiam IT) virginum Vestaliam vetustissimam oravit pontifcis maximi aures adire, clementiam expetere . Narcissus Vibidiam depellere neqvizit.

117쪽

1o a URBANARUM QUAESTIONUM.

34. His denique aliis erant Vestales virgines donatae privilegiis, quod, si reo, ad supplicium ituro, factae essent obviae, is poena liberaretur; jurare tamen virgo debebat a casu, non a consilio, fuisse occursum. Item praetor debita erga Vestales reverentia ita edicebat: De edicto praetoris perpetuo virginem Vestalem in omni jurisdictione mea sa) jurare non cogam : morte item plectebantur, qui lecticam, aut sellam , qua Vestales veherent, subirent 3 , de Superbo quarum vehiculo, haec notat Prudentius Fertur per medias, ut publica pompa, platea4Pilento residens molli sedet ilia verendis Vittarum insignis phaleris

cingunt

Tempora Theniolis , et Licia crinibus addunt. Stipendium tandem de publico trahebant, ut large in sua relati ne sς Symmacus ἔ commoda vero , et dignitatem Virginum , praecipue auxit 6 Augustus . Nec Tiberius illiberalior ; quippe qui,

teste 7 Tacito : Corneliae virgini , quae in locum Scantiae capiebatur

H-S. vicies dedit, hoc est aurea quindecim millia. Haec erant vi ginitatis praemia, non levi sane mercede Conductae . 3ς. A praemiis aequum est ad poenas corruptae virginitatis descendere. Vetus lex est : Probrum virginis Vestalis ut capite punir tum vir, qui eam incestavisset verberitas necaretur 8 . Vestalem itaque Stupro Corruptam , specu subterraneo oblongo excavato , atque ibi lectulo Composito , mensa cibo reserta, adpositaque lucerna, deducentes multi vivam includebant, remeaculo prorsus obstructo 9 ;

unde optime Iuvenalis io ;Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos .

36. Legis rigor ad postrema usque Vestalium tempora perduravit : Symmachiano enim aevo , quo fuere a Theodosio seniore sublatae, haec maxima poena vigebat , teste ipsomet Symmaco , qui haec II scripsit : More , institutoque majorum incestum Prime niae , dudum apud Albam Vestalis antistitis , collegii nostri disquisitio deprehendit . Restat , ut in eos, qui ceremonias publicas abominando scelere polluerunt, legum severitas exeratur ἱ et ideo dignaberis, re tibiicae ut litatem , legesque considerans , facistis cunctis ad hunc usque diem saeculis

νγ Tacit. Annal. l. 6. c. 16.8 Apud Festum . 9 Zonar. in hist. Dion. Alic. I. E.

118쪽

LIBER II. DISSERTATIO IV. ro 3

severissime vindicatrim , competenter ulcisci : et de Maximo , virginis Corruptore, sequenti idem epistola haec habet I : Ut in Primigeniam , quae publicarum ceremoniarum maculavit arcana, corruptoremqrie ejus Maximum, qui quidem sagitium non negavit , severitas super his adhibita exeratur . Dignaberis igitur , consideratis confessionibus , qui nefandi tragoediam prodiderunι, injuriam castissimi saeculi reorum suppliciis vindicare: in qua sane re illud notandum Censeo, ad aevum usque

Symmachianum hujus criminis disquisitionem ad collegium pertinuisse pontificum ; idque a Christianis permissum Augustis, ut Observavit Iuretus sa) . 37. Symmacchiano saeculo virgines hae , fatente ipsomet

Symmaco , a veteri disciplina visae sunt aberasse . Praetextato enim Agorio statuam 3 censuere locandam . Praetextato nostro , ait Symmacus , monumentum statuae dicare destinant virgines sacri Vestalis antistites . Consulti pontifices, priusquam reυerentiam sublimis sacerdotii , aut Iongae aetatis usum , vel conditionem temporis praesentis expenderet, absque paucis , qui me secuti sunt, ut ejus auspicium statuerent adnuerunt. Ego , qui adverterem neque honestati virginum talia in viros obsequia convenire, neque more feri , quod Numa auctor , Metellus conservator religionum, omnesque pontifices maximi numquam antea meruerunt, haec quidem si-Iui , ne sacromum aemulis enunciata noxam crearent. Inusitatum censent bus exemplum modo vitandum esse rescripsi; ne res , justo orta principio ,

brevi, ad indignos per ambitum deveniret: haec igitur eo laxiorem quamdam ostendunt virginum disciplinam , quo de Symmachi in Praetextatum invidia nefas sit dubitare ; quippe qui , defuncto vix Agorio , statuam ei a sacris locandam principibus procura

38. Finem habuere Vestales decimo , ac septimo Theodosii senioris anno , de quibus haec ς Zosimus : Theodosius major, everissa Eugenii urannide , Romam venit, et contemptam religionis in animis Omnium excitavit, publicum sumptum ultra dare ad sacrifia abnuens. Pellebantur utriusque sexus sacerdotes ; et fana , sacri iis abolitis , deserta relinquebantur : Cum quo sane plerique 6) consonant melioris notae scriptoreS .

39. Ita finem habuere Vestales , de quibus , ne vestra videar abuti benignitate , pauca haec dixisse sussiciat. Idibus Jun. III S. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor. DIS-

119쪽

URBANARUM QUAESTIONUM.

In qua queritur quid proprie sint Moechae Bustuariae . Credo ego vos nimium, Collegae , mirari quid sit, quod post habitam de Vesta, et Vestalibus, anteacto Collegio, orationem, eum hodie sermonem instituam , quem ne Lampsaci quidem serri publice posse vestrum quispiam fortasse arbitretur . De Moechis enim acturus , iisque praesertim Bustuariis , ea quidem agere videor , quae nec res inter serias nominari fas esse quis putet . Verum non ignoscentes tantum spero me Vos habiturum auditores, sed et benevolos , si finem potius spectetis, quo meus tendit sermo , quam spurcam illam , et invenustam viam, quam hodie nostra declinare nequit oratio . Equidem de Moechis dum loquor , iisque praese tim Bustuariis , is mihi scopus est sane propositus , ut nedum quemdam clarissimorum hominum errorem detegam , quem humana parum cavit incuria , verum etiam Corrigam , germanumque sensum pandam una , et restituam . Nihil autem prohibet, quin bonos et nos imitemur medicos, qui Vel ex herbis persaepe graveolentibus , et quandoque etiam venenatis, utilia conficiunt pharmaca . Itaque vos ego auditores, quippe quos cultioris notae viros agnosco, postquam aliquandiu per Scrupos asperos , et saXorum eminentium fragmenta traXero , in eam hodie viam adducam , ubi veritas, admixta nitori , doctorum hominum animos certa quadam jucundit Die permulcet. a. Cum meum ego Plautum, immo vestrum , immo jam omnium , assidua in dies manu, ac lectione versaverim , licet Varia, ac plurima nostris meretricularum nomina objecta sint oculis, Bustuarias Moechas nusquam gentium a me reperisse fateor ; idemque apud Terentium , Caeterosque occurrit morum Romanorum scriptores , qui Bustuarias non agnoVere gallinas . Unum excipio Martialis locum eas exhibentem , ut non levem nobis Plauti nostri silentium stuporem attulerit, nec tralaticiam nobis dederit causam, cur filo quodam velut indice, veram Moechae Bustuariae indolem,

detecto aliorum errore , asSequeremur .

120쪽

LIBER II. DISSERTATIO T. Ios

quitas, reseram nomina : non enim haec a proposito nobis scopo aberrabunt . Has igitur meretriculas prosedas, reliquias alicarias, servilicolas , sordidas , diobolares , vel diabolarias , miraculas . strateas, strativolas, scrupedas , bliteas, luteas , scheno delibutas. sive schenicolas , limaces , gallinas , lupas , lividas , nonarias , prostibulas , sellarias , ignes , uxores, puellas denique dictas i

venio .

4. Prosedas quidem , ac reliquias alicarias a sedendo pro foribus, ab errando circa pistrina, in quibus alica conficeretur, ubia vilioribus premerentur dicae consectoribus , quae potionis vilius erat genus eX spelta, Vino, pomisque compositum ; de quo Ma tialis , ut vilitatem exprimeret ait I) : Nos alicam , poterit dives tibi mittere mulsum . Inde igitur istas Plautus noster appellat a , Prosedas , pistorum amicas , reliquias alicarias . A lupanari lupae dictae ; sellariae vero a sella, et sess,hulo ; a stando ante stabulum appellatae postribulae, meretricibus longe inoctestiores, unde Plautus 3 quae tibi olant stabulum . Statumque , et sellam , et sessibulum merum ;

Ibo ad bonam meretricem : adstat ea in via Sola : prostribula sane est. 6. Servilicolae dicebantur , quia suos, ut ait s) Petronius a Ieras mittebant in erucem; item bliteae , luteae , ac schenicolae, seu scheno delibutae , hoc est, unguento , Vino consecto 6 : Blitea, et lutea est meretrix, nisi quae sapit in vino ad rem suam. . Bliteae vero, luteae , limaces, ac lividae , nedum ob cretatam ita faciem, ut parietem nimbo laborare dixisses, verum ob m

Ciem , qua suffundebantur , limi colori quam similem . Miraculae tandem quasi monstra , et diobolares, quia binis cuique vel obulis Obsequerentur ; unde Plautus 7 : Non quasi, ut hae sunt hie , Iimaces , lividae

Diobolares , schenicolae , miraculae .

Monstrum mulieris i tanta verba funditat cujus ego vel nebulae cyato septem noctes non emam . O 7. Gab

co Narii l. in Xeniis.

O Petron. in Sat.de Crisida , et Polleno. 6 Plane. Trucul. aet. a. 1 V. t. . Plaut. Clitellan

SEARCH

MENU NAVIGATION