Stephani Roderici Castrensis Lusitani, Quae ex quibus. Opusculum verè aureum, ac praecipua prognoseôs mysteria reserans

발행: 1645년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Liber Secundus. II

cuius fit mentio 3.Fid. se l. . agr. I 2. copioso sanguinis fluxu ἡ naribus , &menstruis prouenientibus , sinitatem fuit assequuta. Quid alios commemo- Iem , qui nullis praeeuntibus coctionis

notiS, euacuationes utiles habuerunt iQuin,ut Galenus ipsemet fatetur, ῆ2.3 Austrorrh.com. 18. Expurgantes corpus ruacuationes,principium quidem ad me-ru interdum habent , sed desinant in benignas , miserique deiectiones. Syncerat, prauae sunt, & nunquam ni si symptomatice eiiciuntur : quod si in crisi eant, in praua crisi exire dicendum est; & tamen syncerae istae excretiones possunt utiles esse, quas naturam quodammodo ad aliorum humorum e pulsionem stimulantes. Ego Vero existimo, ab Hippocrate ibi di qum , exfnceris purgationibus desistentibu/ paroinlides exurgere,quia per illos euacuationes,licet prauas, natura aliquantulum subleuata potuit aliorum euacuati nem per parotidas moliri. Sunt autem syncerae, prauae , non ratione cause,

nam morbi fica sunt causa, & utiliter euacuantur ; sed ratione ligni: quippe magna est adustio , quae bilem syncer

132쪽

ram reddit; syncerum autem debilioso humore ab Hippocrate dici solet. Verum, quonian ut Galenus I .. f. p. 9. ab Hippocrate edoctus ait materia cruda non facile expasoni cedit Existimabit aliqsis, magnam violentiam naturam pati, si aliquid in princia pio educatur. Caeterum scire expedit, ὲonge minorem aegrotanti vim inferri,s vacuationem moliatus natur quams medicamentum : & tamen Hippo.

Cratis consilio, L. aph. 29. cum morbi inchoant ,siquid mouendum videtur, moue: ubi Galenus,melius esse,ait , in principio euacuare , quo minorem iam factiam M periam facilius natura possit concoquere. Sic ille. Si igitur euacuatio in principio confert ad futuram coctionem, sane isthaec euacuatio ante coctionem fit:

si autem fieri potest cum utilitate aborte, a qua maiorem agitationem p. xitur corpus, multo melius fiet a.nat

ra , a cuius operibus minor contingit agitatio. Quod autem euacuatio materiae crudae ad futuram coctionem si utilis,

in nulla re melius ostendi potest,quimin.humore, qui concoqui nequit, quo

evacuat ,

133쪽

Liger Secundus. I I Feuacuato, alij humores qui concoqui possunt, concoquuntur. A qua hydropicorum coctionem non admittit, nihilominus in Coaco laudatur, aqua is dropicorum in principio sine cruditate. Sed cur dicitur sine cruditate 8 potestne aqua isthaec sine cruditate esse λ minime : sed quoniam ad aquae eductio nem sequitur,ut faeces,quae prius erant liquidae, sint compactae , & urina quae aquea erat, colorem substantiamque meliorem acquirat. Si vero quaeras, cur laudetur isthaecaeductici aquae in principio 8 Dicam,tunc temporis naturam adhuc esse minus debilem , & posse ab euacuata aquai

subleuari, quod non posset fractis iam, morbi diuturnitate viribus. Vt hinc

agnoscas, euacuationes siue natura,

Due ab arte, melius tolerari primis morbi diebus natura adhuc est sui compos , quam postquam aegritu dinis longinquitas, vires omnino labe- sectauit.

134쪽

IM ex quιbus. C A p. XI. II ε uetasta' secundum rectitudinem seri debet. LAudatissima est, apud Hippocratem,ea metastasis,quae fit κατ ἰξιν, e directo : contra vero ea damnatur, quae accidit κατ μπαλιν, id est,e aeasies. Interpretatur Galenus 6. epiri se l. I .com. I .prim .de Uict.aci t. om. 18.2. de humor. com. IT. derat. cur. per sang. muscap. I I. I .aph. 2o.istud κατ' ιξmquas dicamus κατ ἰυθυωρίαν, hoc est, recto tramite,dc in apiari no a r. primas HonM,καὶ' ευθυ του πεπονθοτω μοριου,id est,

e directo partis assecta. Haec significatio ex multis Hippocratis sententiis colligitur : quippe non solum , natura maτιξ ν, hoc est ,e directo euacuationes fa- laudat,sed etiam ab arte t quando A. acui. 73. inquit: si dolor sursum

penetrauerit, vel clauiculam , vel ma-mam , vel brachium , venam ctibili internam secare oportet, qua dolor a G is parte. Quod si e contrariis ductum aris gumentum aliquid valet, profecto

135쪽

Liber Secundus. IIT

cum in Coacis damnetur, I .prorrh.sect. . text. 3 3. harmorrhagia facta καδ αναπα-Mν,ex aduerso , & in multis aliis locis, laudetur ea quae fit κατ' ἰφιν, tenemur fateri κατ ἴ ν esse e directo. Si quis autem a Galeno quaerat,cur euacuationes e directo conueniant: confugit ille, i. proreh. proxime citato, ad experientiam ; immo & Hippocra tem hanc veritatem ab experientia didicisse vult. Neque enim vera fuit opinio veterum Hippocratis interpretum, existimantium, Ut ex hepate vena caua sursum per thoracem fertur, ita etiam

aliam e liene enatam sinistris partibus distribui : quippe lien nullam ad sinistra venam mittit. Rectitudinem ergo seruandam commendat magnus Dictator: nec solum in haemorrhagiis , in quibus manifestum praebet exemplum cucurbitula applicata hypochondrio eius lateris , ex quo e naribus fluit sanguis 3, sed in omni etiam naturae opere , in omni mutatione, per rectum n quit ille,sunt morborum mutationes, ct

criser,ct absces . Si hepar incaluit,dextra auris rubescit, & perseuerante huius visceris calida intemperie , dextra

manu S

136쪽

manus, & pes ulcerantur 1, si lien, inrustra ; si caput ex utero dolet, vertice dolet, quoniam e directo vertex utero seperponitur; si ex ventriculo , fronuex iecore,dextrum latus urgetur ; ex ne, sinistrum; ex renibus,occiput. Partes uteri dextrae, propter rectitudinem cum hepate, tanto sunt calidiores, ut propterea in dextris loculis mares gigni, sit opinio ab Hippocrate derivata.

C A P. XII.

Damnatur opinio existimantium rectitudinem eo flere in natura sanguinis. HAnc rectitudinem inepte quidam

ad igneam sanguinis naturam, semper recto tramite ad.superiora ten- 'dentem referunt: sed quid dicent derectitudine,quae fit ad inferiora 3 Dein- 'de si sanguis igneae conditionis motum sequeretur,ita faceret naturae suae relictus. At natura, quando euacuat, non

sinit sanguinem naturae suae leges se qui,sed vel illum impellit,uel attrahit; similiter etiam ars operatur. C A P.

137쪽

Liser Seeundus. II 'C A P. - XIII. Altera opinio, existimantium rein

ctiiudinem consistere in procliuitate fluxionis.

probarur.

V Ana est etiam imaginatio eorum, qui putant rectitudinem consistere in procliuitate fluxionis humorum, iuxta situm, quem intra venae cauitate obtinenquemadmodum enim in fiumi. ne dicunt isti pars dextra ad dextram suum ductum servat, & sinistra ad si nistram, ita sanguini. in vena Contenti partes seruant suos ductus,&. fluxionis proprietatem secundum hanc, vel illam partem. . Caeterum duplici nomine damnandi sunt: tum quia sit tum spectant in corpore, quod perpetuo mouetur, velut in flumine quod, super terram stabilem fertur: tum quod in solis venis reperiant rectitudinem, cum tamen in lienis inflammatione, vena quae secatur in brachio, & pede, si a caua, vel ascendente, vel descendente procedens, cum qua nihil commune habet lien : quippe non , ca

138쪽

rio diua ex quibus.

ua , sed a porta suscipit nutrimen

tum a

C Ap. XIV. Opinio Ferneli, , se aliorum redu

centium rectitudinem ad ras, reiicitur. ALiorum opinio est , quam Fernelius 2. meth. ca8. D amplectitur, rectitudinis rationem afffibrarum rectarum opem referens e quod quidem nulla consideratione dictum videtur. Nam si ille fatetur rectas fibras attractioni, obliquas expulsoni esse destia natas , cur magis tractioni , qutiri expulsioni humorum , & praecipue sanguinis, euacua tionem tribuit Profecto ea quae venae sectione fit, neque tractione , nequo expulsione opus habet, sed sanguis, aperto Orificio, qua data porta ruit; ea Vero quae fit a natura, expulsione fit. Quis enim dicat, fluxum sanguinis E naribus attractione fieri ὶ Addit ille. Laudantur humorum cursus , quicunque in directum feruntur: qui vero oblique in transiuer ο

139쪽

Liber Secundin. ILIFum,vitio dantur, tanquam violata natura,st perturbationis indices Sed curὶnonne in obliquum facti sequuntur fibras obliquas, uti in directu rectas3 Deinde, cum liene affecto, sanguis e nare sinistra fluens rectitudinem sequi dicatur, quaenam sunt filamenta, & fibrae venarum inter lienem , & nares Θ Praeterea cum Omnes venae luperiores cum inferioribus , in hepate confundantur, quaenam erit rectitudo inter manum dextram,& pedem dextrum Sc tamen, in iis quae sursum,& deorsum fiunt,rectitudo etiam commendatur. Plures sunt rationes , quibus isthaec opinio conuellitur : omnium tamen instar, una duntaxat sit, nempe,quando verum sit expulsionem fieri per venarum rectas fibras, quod tamen fal

sum esse deprehenditur nihilominus

humorum, Vaporumque decursius, immo de qualitatum propagati O,qUae Omnia fiunt extra venas, undenam habebunt ut rectitudinem seruent λ quam tamen seruant,vi experimen o est comprobatum.

C A P.

140쪽

ex quibus. C A P. XV. Vera opinio mectitudinem conspere

in meatibus.

V Era rectitudinis ratio consistit in

meatibus, quibus 'niuersum corpus est perforatum. Sunt enim alij conspicui, alij inconspicui in rectum protraehi,magna naturae prouidentia, quae rerum coiisseruationis solicita, non si tum viventium caducitati seminum creatione,prospexit, ut pro iis quae perierunt, alia denud substituantur, sed animalia ipsa , & semina quam plurima duplicia 'constituit, ut si ab exter nis iniuriis una pars pereat, altera supersit. Iccircb gemini sunt oculi, aures, brachia, crura, & reliqua , ita Viduo quasi animalia in unum coniun Ravideantur. Seminibus etiam duplicit te consuluit: fabae, cicera, testicum, Mcerealia sere omnia manifestam sep rationem habent, vel per intercedentem membranulam, vel per solam appositionem sine agglutinatione, ita Viduo latera non sint inter se continuar

SEARCH

MENU NAVIGATION