장음표시 사용
141쪽
Liber Secundus. I 23& haee duplicitas in solis iis deficit, in
quibus paruitas diuisionem non tolerat ; diuisionis tamen defectum multiplicitate compensavit: apparet hoc in milio, de in piscium seminibus. Pro-lter hanc duplicitatem, unaquaeque medietas suos habet ductus , ab alia distinctos, qui proptera in rectum pro
Haec meatuum rectitudo,persi manifesta: nam in cerebri, testiumque meduli ductus quidam, tanquam alveoli sanguine pleni conspiciuntur, existimantibus nonnullis,vasa esse,quae tamen non sunt, sed secundum rectitudinem foramina alendis partibus, Communicandisque per rectum mate xiis , creata. Hos ductus in tabula contemplaberis et quae facilii is in rectum. quam in transuersum secatur. Si praeterea aquam dispergas, secundum meatuum longitudinem fluet. Est tamen Galeni autoritas 3. do fractur. com. Io. quae hanc doctrinam
euertere videtur : siquidem ἔξιν Hippocratem semper intelligere, ait, ἡ regione, modo in longitudinem corporis, modo in latitudinem. Gorraeus, ut hunc F 1 nodum
142쪽
nodum soluat, hos meatus inquit non Vnius generis a natura esse factos, sed multiformes , alios secundum longitudinem, alios secundum latitudinem GOrporis,alios vero ab anterioribus ad posteriora tendentes. Verum ista meatuum multiplicitas ad libitum est a signata. Melius, da rationi magis consentaneum erit, dicere , si evacuatio Vnam corporis quadram non transeat, poste quidem fieri secundum latitudinem ; per meatus in longitudinem exporrectos. E. g. si ex tecore, aut ex costis laceris dextri, ad manum dextram
metastasis fiat, fieri dicetur secundum corporis latitudinem,siquidem a manu ad latus, latitudo spctatur; nihilominus fiet per meatus in brachio in longitudinem exporrectos.
Possitne deperdita rectitudine 'feri metoiasis laudabilis.
ALiud est communitas,aliud recti
tudo : quippo communitas per communia. fit vasa , hoc est, per vasa inter
143쪽
inter se communicantia, videlicet propagines vasorum iuxta affectam par tem excurrentium; rectitudo autem permeatus. Caeterum quando utraque seruari potest,id sine dubio praestare operae pretium erit , E. g. sanguinis missio in pleuritide si fiat a brachio lateris
affecti. Quando vero altera necessario omitti debet, satis est unam duntaxat obseruare, nempe eam quae magis ex usu esse videatur. Galen. I 3. meth. cap. . Manu laborante,inquit,ycarifica crura ; altero crure male habente , reliquum.
Vt hoc exemplo tibi pateat, quid faciendum sit in eligenda communit te, aut rectitudine. Iubet enim vi , manu ad crus rectitudo seruetur: quippe ibi nulla potest esse communitas,& humor prompte descendit. A crure verb sursum licet natura rectitudinem moliatur, ut in haemorrhagia e naria bus,qua iecoris,& inferiorum partium affectus soluunturo quod contingit obessicacem naturae conten ionem ; hoc tamen rarum est, & in arte,quae t natura in energia superatur , impossibile. Propterea si in crure est affectus, praestat ad vaserum communitatem con-
144쪽
fugere. Est autem communitas vast rum in uno crure ad alterum : bifurcatur namque vena utrique cruri aliumentum deferens. Neque haec vasorum communitaSa natura contemnitur : si quidem in
Herophonte, I. Fidsect. 3. Ur. . priuS rectitudine seruata , ex lienis inflammatione,in s nistrum inguen recto tr mite transposuit materiam, dcc quOniam hoc non erat satis ) iecur , cuius sanguinem lien,inflammatione impeditus,non suscipiebat, per Venam cauam descendentem,milit ad utrumquercruS materiam,ita ut ad crus sinistrum,& totum id quod erat in inguine, fluxerit per rectitudinem;& ex Vena caua non rectitudinis ratione , sed communitatis,aliqua portio fuerit transmissa. Sed quoniam diximus, supernis ad inferna facile esse rectitudinem sequi,
non verδ ab infernis ad superna: videmur Hippocrati aduersari, qui ita 6 vidsct. a .rext. I 3 .inquit: Vtrum igitur omnium , aut qua quidem ab inferis βrsum, qualia iuxta maxillas , aut etiam oculum, aut aurem. sua vero a superis deorsum inon secundum rectum. Atqui,M
145쪽
in angina rubores, ct costarum dolores secundum rectum. Nonne ex his verbis constat,ea quae tendunt deorsum , non secundum rectum procedere ; ea vero quae tendunt sursum , qualia iuxta ma-xIstas,aut oculum,aut aurem,ct in angina rubores,ct costarum dolores, secundum rectum, hoc est, in his omnibus quae sursum tendunt, rectitudinem seruari 3 At non ita intelligi debet Hippocrates : quippe longe alia eius mens est. Videlicet ostendere , rectitudinem, quando ab in sernis ad superna spectatur optime conspici posse : ut si hepar laboret, & sanguis ex dextra nare fluat; si lien,ex sinistra ; si ex hypochondrio dextro materia ascendat, parotis fiet iuxta dextram aurem ; si ex snistro, iuxta sinistram. In iis verδ, quae a supernis ad inferna fiunt, multoties rectitudinem discerni non posse,E.g.in melancholia,varices, aut haemorrhoides ad inferna humorem deducunt tam dextrae , quam sinistrae.
Tussis antiqua testium tumore eu
nescit, dextrine testiculi, an sinistri, cognosci nequit. Menstrua superna-Tum partium morbis liberant, neque
146쪽
an dextrorsum , an sinistrorsum incl1nent , contemplamur. Quoniam ergo in his, & sin ilibus rectitudo non agnoscitur,ex qua iudicemus procedamo suo iure euacuatio , recurrimus ad tria quae Hippocrates illic proponit ἱ nempe quo,vnde,propter quid. Videlicet quo, ad quam partem : num ad eam, in qua fiat damnum peius priore r an ad eam quae utilitatem asserat. Me,an a membro nobili,& ab eamet parte,quae privis vexabatur. Propter quid ,mum propter victoriam , an propter iraolestiani Quod magni momenti est scire.
Communitas, o recritudo quaenam cui praeferatur.
IAm dixi optimum esse , si & com
munitas, & rectitudo simul concurrant, simulque vel a natura, vel ab arte sertientur. Pergo nunc, si una tantum potest seruari, & Medico detur optio assumendi quam velit, utram eliget Crediderim Galenum id nobis decretum reliquislei I 3.metb.cap. II . his ver . his:
147쪽
Liber Secundus. 1 29bis : Ergo pariter tum reuellendus , tum educenduo , qui ad iecur fluit sanguis est, interna in dextro cubito secta vena , propterea quod e regione, ct ampla via , cum vena qua eaua dicitur , societatem habet: hac non apparente , media secanda est; quod si nec ea se ostenderit, reliqua ac ιινιia inci denda. Sic ille : Quem vides ab una vena,si non reperiatur,ad aliam transire, semper tamen in eodem brachio persistere, potius quam in alio
Opposito venam , quam non reperit, quaerere. Nonne est hoc rectitudinem eommunitati praeferre Profecto non Omnes venae sectae aequaliter prssint,
tiones ab υniuerso animalium corpore feri , quanquam neque celeriter , neque
smiliter ex omni vena fant. Nihilominus succedaneas venas eligimus, dummodo in rectitudine persutamus; prae' stat enim in una quadra persistere , li-eet venas non habeamus communi eanres , quam propter venarum communitate ad diuersam quadram transire. Corpus diuidito in quatuor qua- idras,duas supernas , infernas duas. Sit E. g. in quadra dextra,hoc est,in costis. υ F dextrι
148쪽
dextri lateris, inflammatio, melius est in brachio dextro,id est, in eadem partis affectae quadra, si axillaris vena non reperiatur , quamlibet aliam secare, quam accedere ad axillarem venam quadrae oppositae, nempe lateris sinistri. Vt hinc iam addiscas, rectitudinem communitati esse praeferendam.
C A P. XVIII. uid,o quotvlex diadoche. FXistimant nonnulli inter Myota,
diadochen, & -τάσια πν, mei risis, differentiam esse, quod diadoche 4 λογον, hoc est, secundum rationem fiat; metastasis autem λογον , nempCrater rationem.Verutamen, ut ex Hippocratis , & Galeni scriptis coniectari licet , in alio haec differentia consistit: videlicet wτατά me, meta fra , naturaevalide impellente ; at vero . diaricha, ut eas appellat Hippocrates, seu διαζδέ5M ,dia dexies,ut Galenus,tunc
fieri dicuntur , cum debili impulsa transimulatio aecidit. Hippocratica sententia est valde celebris, 6.Fid. sin.
149쪽
οοσλόωὶχ ταναντία , P τοιάs id est, exceptiones inuesuccessiones , sime deritiationes has tres interpretationes vocabulum cliad exies, seu diadochae patituo pochondriorum, ex quibM , ct quales fiant expectanda sunt , atque etiam alia, ct in visierum in lammationibus quantum valeant lae exiecore in lienem , siue contra ferantur quacunque sunt huiusmodi. Sic ille. Sane consentaneum videtur , Ut quando promptitudine fluxionis diadochae fiunt, derivationes appellentur ; quando imbecillitate recipientis membri, exceptiones , quando autem successive unum ab altero ob sympathiam,ratione vicinitatis, affinitatis,aut ossici j patitur,siuccessiones. Has treS acceptiones seorsim libet illustrare.
150쪽
SIue per manifestos ductus, siue per
obscuros meatus,eo materiaideriua tur,quo promptitudinem habet.In hic 'Haste catarrhos collocare memento
Nam cerebrum , quod in libello de camnib- stude principiis , Metropodis ac se der frigidi , ct glutinosi appellatur, eum insit periore sit arce , facilis ex eo in subiectas partes .fit lapsus 2 unde triplex accidit destillat : Si enim ad nares fluat, Graecis dicitur κο υζα, coryo, Latinis grauedo'; si ad fauces , Graecis' χΘ,brachos,Latinis rauderidis vero
ad thorace pulmonesve,καSρρους aut ρρο ,catarrhus,dc apud Latinos nomeidem seruat ; quamuis interdum etiam pro omni fluxione accipiatur. Demum fiunt derivationes, quotiescunque viarum commoditas adest : sic l& gonor- xliceas, & omnes muliebres fluores, pendiadochen, quae derivatio quaedam est,
fieri dicemus ; similiter etiam & lapis quando sensim a renibus in vesicam.
