장음표시 사용
111쪽
tis confert animae valetudini, cur ani
mis quod dici solet) quiescendo fit
sapiens Z An quoniam quies , qua animus fit sapiens ,est quies corporisὶconfert namque studiis otium. An etiam quia ut mens, hoc est , rationalis anima sapietia acquirat, necesse est ee quiescere a passionibus, a quibus perturbatur Hae passiones sunt anineta morbi, de quibus cognoscendis , & curandis Galenus libιllum scripsit : ad quos etiam 4 corporis morbis, sicut etiam vice versia ab illis ad corporis morbos fit metastasis. Exemplum tibi sint insaniae, eas animae morbos appellat Hippocrates, in epiluta a. Senatum , populismque Abderitanum , & Plato in Timaeo , qui rationi metum moestitiamque inducunt; si autem longo tempore har animi aegritudines durent, melancholicum tale. est, ut Hippocrates ait 6. aph. 23. POL sunt videlicet homines, melancholico succo non praeualente, ab aliqua causa manifesta timere, aut tristari ; si vero timor iste,& moestitia perseueraue- Iint,melancholicum succum in corpore augebunt. Ita fit metastasis ab
anima ad corpus , hoc est, ab animae
112쪽
mae passionibus ad corporis humores. Nonne multoties medicinam facientibus contingit, hominibus mederi , qui aut ex obitu amicorum, aut ex damno aliquo assiigi coeperunt, progressu autem temporis in aduersiam valetudinem lapsi, Medicum vocarunt Hos autem quibusnam medicamentis tractant λ nempe iis,quae melancholicum
Rursus aliquis assiletus cibis melacho licis, melacholicos praeter debita proportione , humores accumulet,nu quid non laborat corpore, hoc est,cacochymia melancholica maxime. At si ex huiti odi atra bile in cerebro collecta, incipiat in cogitationes multas delabi , ac tandem.deliret, nonne erit morbus animi,in quem transmutatio in nem fecit corporis morbus Plato in Timaeo, hanc vicissitudinariam metastasin inter morbos animae,& corporis,diuino quidem,quo pollebat, ingenio prosequutus mihi videtur. Nimius essem, si omnia,quae ibi in hanc rem scripta leguntur, huc transferre vellem. Quaerisne morbum corporis ab animo derivatum Z sic accipe. Guando
113쪽
uando anima corpore admotam potentior est, exultatque in eo atque effertur, totum 1 um intrinsecur quatiens languoribuι implet. Quando etiam ad discendum inuestigauaumque , coilectis in unum viribus , vehementer incumbit, liquefacit prorimu corpud , ct labefactat. Dein Inique cum ad docendum , disserendumque priuatim , ct publice ambitiosa quadam concertatione contendit, inflammat corPus atque resolui t. Nonnunquam etiam destillationes fluxuriae commouet. Vi Saulem vice versa morbum animi transia missum a corpore en tibi rursus. Quando corpus grande , ct pigriori mole sve excedens pista exilique cogitationi animi copulatur, cum gemina sint in homine
fecundum naturam cupiditates : una quidem per corpus alimentorum , altera vero
per id quo uum est,adaugent; quod vero animi, hebes, indocile, obliuiosum reddunt: atque ita infirmitatem maximam,videliacet imperitiam generant. Insuper anima morbum patitur, nempe libidinis aestum, quoties homo lasciuas concipit imagines , tum Ob spectacula, quae illas mouere possunt, tum ob illarum rememorationem, Tandem
114쪽
Tandem ab hac animi argritudine inpudendis morbus adnascitur, nimirum priapi simus, gonorrhoea,& similes affectus,atq; ita ab animo transit aegritudo ad corpus. Hoc fortasse coiiderauit Galenus in amico,qui praeter eam , quam
ante habuerat consuetudinem , a con
cubitu abstinuit, & subinde in satyriasin incidit; cui consuluit ut collectum
iam genitale semen excerneret , postea vero , dc a narrationibus , & spectaculis , de meditationibus libidinem excitare potentibus, summopere caueret, ut videre est apud eum lib. 6. de locis affectis , cap. 6. Sic & corporis, & animi morbo medicamentum adhibuit: corpori , excretionem seminis; animo,,
lasciuis spectaculis, & venereis sermonibus abstinentiam. Crediderim Galenu hanc methodum a Platone didici fle, qui curationem utriusq; affectus, animi, & corporis , ita inquiens docet: a demum est ad utrumque salus,s conseruatio, ut neque animam sine corpore, neque corpus absque anima moueamus, ut in i mutua contentione exaequatis inuicemviribuι insurgentia, bonam totim valetudinem lucantur. Porro
115쪽
Porro non est inutilis isthaec consi deratio , immo in praxi valde nece .saria, tu ab ' Hippocrate commendata. Mentis, ait ille, meninia,alis ruratique imprumentorum, ct appetentia, Medico cura,st meditatiosis. Quia cum haec omnia ad animi morbos referantur,manu- ducunt ad instituendam morborum corporis curationem : immo aliquando morbi animi, morbis corporis remedio sunt. Iram prouocamus iis, qui lethargo, vel alio simili morbo frigi
do laborant, & lacrymatio cerebri humiditati medetur. E contrario morbo corporis , morbus animi curatur , ut accidit melan
cholico , qui accepto vulnere in capite resipuit, sanato vulnere iterum delirauit. Uerum de hoc, latius in fine tractatus agemus , quando de iis quae ad Medicum spectant,erit sermo.
116쪽
ys Ρω ex quibus. C A P. I X. Meta sis a membro ignobili ad
SIue propter materiae Orgasmum, siue propter naturae molestatae imis pulsum metastasis fiat, nuMquam ab ignobili loco ad membrum princepS, cum aegrotantis utilitate accidit. Iccir- eo natura principalia membra multis
quasi satellitibus circumpositis muniuit,eadem que innato robore ad hostilium incursuum expulsonem donauis. Quod si principes istae partes vinc-tur,& collum iugo submittant,corruit uniuersiam. Hanc doctrinam,cui nemo unquam se opposuit,videtur quodammodo labefactare sententia Hippocratis 6. aph. 16. Quibus in febribus arden- tibis tremores piunt iri oluuntur a- si delirium , quod quidem fit transmissione materiae ad membrum princeps, nempe cerebrum, liberet a febre, de haec est Musae interpretatio. Nam humore qui in venis putrescens, febris
117쪽
c.visa erat in ad neruos transinisso , cessat febrilis morbus, & oritur tremor; ab eodem vero humore in auras tenues resoluto caput occupatur, & delirium nr. Ut hic sit ordo : tremor ardentem febrem soluit, & delirium tremorem, atque febrem. Galenus propagationem quandam unius mali in aliud esse arbitratur. Vua enim hanc febrem e tuneca in venos genere ex emes, quando
neruos transferuntur, primum tremo
res faciunt ; compatiente vero principis etiam deliria. PPopterea non recipit verbum λυ , id est , fluuntur; nam 'ea superuenientia soluere alios morbos dicuntur , quae prorsus aegrotantem liberant,non quae alteram generant paΩsionem, nihilo mineis priore periculo-Haec itaque Galeni diuisio , videlicet , passiones aut superueniunt non minus periculosae quam sint priores,& tunc non proprie dicuntur morbi priores soluti; aut superueniunt quidemin hominem omnino liberant, Schaec propria est prioris morbi solutio. Haec sinquam in diuisio valde peccat,
omittens tertium membrum,nimirum
118쪽
aut luperueniunt quidem passiones, sed minus pericillosae, quae aegrum nec omnino liberant, nec in deterius trahunt. Hae autem passiones soluere priores morbos , iuxta Hippocratis oeconomiam dicuntur. Sic 6. aph. M. Varices, aut hamorrhoides si suboriantur, μανίης λυm, mania fluitur En prior morbus mania,soluitur a minore , hoc est, ab harmorrhoidibus. Similiter .aph. 37. A conuulsione , aut distensione
λυi το νο μα, febris figerueniens soluit morbum. Nonne febris epige nomenon est minoris periculi quam sit conuulsioΘmaxime,& tamen febrem morbum soluere dixit. Ex his, & multis aliis Hippocratis locis cognosces,eum verbo', soluit, uti non solum abusue, quando remanet morbus peior priore , nec solum proprie, quando nullus remanet affectus;sed etiam tertio modo, quando remanet quidem aegritudo,sed priore mitior. Existimat Cardanus tremores per uniuersum corpus fieri,offenso nemorum principio, nempe ceIebro , non tamen cerebri Ventriculis adhuc mali quicquam
119쪽
Liber Secundus. IOIquicquam patientibus. Vbi verδ malum ad ventriculos cercbri conuertitur,desinit influere in neruos , ac proinde cessant tremores , pullulat vero delirium. Hanc fictionem damno: qui enim fieri potest , cerebrum affectum adeo esse , ut totum neruosum genus in perniciem trahat, & ad cerebri ventriculos nullum adhuc peruenisse motum . Heurnius,seluuntur exponit, hoc est, resoluumur: quasi dicat Hippocrates, ad tremores & deliria , sequi totius
corporis resolutionem. Caeterum longe petita interpreratio est , & quae necem talem euentus secum non importet : neque enim necessarid tremens delirans, resolutus obit. Quid memorem varia multorum sensa ὶ Sane omnes in huius delirij expositione delirare mihi videntur. Forsan delirare videbor & ego,qui post tot flectarati
nes,nouam nunc excogito nihilominus periculum , cui fit obnoxius ille qui in publicum prodit,subire libet. Tremor proprie dictus , qui fit expugna inter debilem facultatem , &membri pondus, morbus est chronia E 3 cus,
120쪽
cus,a causa frigida. Motum autem qui in acutis contingit febribus , ob pungentis materiae acredinem factum , magis ad conuulsivas motioneS, quam ad tremorem referam. Platonem reiicit Galenus de tremor.rigor. alfit. p. 6 quod tremorem cum rigore consandat. In hoc ego Galeno assentior: nam, rigor sine restigeratione non fit, ue-mor refrigerationem non expostula Attamen cum idem mei Galenus ibidem aliunde etiam differentiam statuat inter rigorem, & tremorem , nempe quδd tremor, nisi partem mouere velis, non accidat; agitatis autem quae rigores comiIatur,adeo violenta est, ct necessaria,
ut quisere non liceat,nisistrenue admodum renitaris. Haec disserentia mihi ostendit,motiones,quae per febres eueniunt, non esse tremores : siquidem in
his vibrantur,& excutiuntur membra, etiam renitentibus aegrotis. Quapropter conuulsiui sunt motus. Et hoc magis ex crebro euentu constare pΟ-
rest : quippe quod post huius odi vi
brationes , saepe aeger conuulsus moritur. Demonstrat etiam hanc veritatem
