Stephani Roderici Castrensis Lusitani, Quae ex quibus. Opusculum verè aureum, ac praecipua prognoseôs mysteria reserans

발행: 1645년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Liber Tertius. 2II ille, cui ut narrat Hippocrates lib. da humoribus, in fine 2 intestinum in dextra

parte dolebat,st ubi articulari morbo correptus est, quietior erat , postquam autem hic curat is Dir, magis dolebat. Galenus existimat id euenisse, quoniam duobus doloribu/ non eundem locum infestantibus, maior minorem obphrat, a. aph. 46. Sed non recipienda est isthaec interpretatio : nam quorsum Hippoc. id quod

commune est omnibus doloribus, in uno particulari , tanquam rem admirabilem narrasset Adiungit idem Galen. forsan auctorem loqui de caeci

intestini dolore: sed cur de aliis non

loquitur λ nonne potest ex omnibus, per venulas , & obscuros meatus materia transmitti Θ Num quia materia erat crassa λ at poterat e sse tenuis;quippe colicus dolor, etiam ex causa tenui sit : & praeterea materia crassa, tum agitatione , tum medicamentis calidis

tenuior redditur. Imo crassa etiam materia transludat a venis in arterias, Ut admittit idem de plenit. cast. I I. Immerito ergo transmutationem istam ab

arthritide in colicum dolorem, appel lat aenigma,indignum ut eius explicatione

232쪽

tione defatigetur. Demum non solum facti iam abscessus, cum periculo recurrunt,& multoties cum pernicie, verum etiam ea signa,quq mPἱδοντα appellantur,qua

si febrem rependant , eique Oppo nantur. Quicquid ergo futurum absces.sum,qui tamen non sequatur, significat, palindromes suspicionem affert: ideo in Coacis Hippocrates inquit:qua signa abscessum enunciant ,Fabscessi non

sequatur, malignum : non dixit malum,

nec mortale, sed malignum, insinuans praui moris esse, viae semel inceptae non insistere ; quod etiam imbecillitari potest aliquando attribulaverum neque sic quidem minus est malum. Signa autem futuri abscessus superius diximus , praecipuum tamen semper est dolor. Is cum in aliqua parte valde. v get,iam ibi materiam adesse ostendit, quae licet manifestum abscessum non extollat, nihilominus continuum so I-uit, aut saltem grauem inducit intem periem , aliter non doleret. Quando vero dolor repente cessat, quid aliud indicat quam metastasin materiae in

alium locum' Dixi repente, nam si resolutione

233쪽

Liber Tertius. 2l 3

resolutione evanescat, sensim id fiet. Porro Lari star Calvus 3. Nid. st . . Vr. I. cui dextrum femur doluit repente, poterat ex dolore , futurum in dextro femore abscessum coniectare: tertio femur dolere desiit, quid inde accidit Z nempe, recurrente materia ad cerebrum, decor, potius ad os ventriculi, quod vereres cor nominabant) mentu alienario , ct turbatio, multumque sese iactauit quarto ad meridiem per it. Potest ta

men , sut supra dictum est) ad hune

recursum materiae a parte in qua dolor erat, ad partem nobiliorem, sequi iterum recursus a parte ista nobiliore ad externam, siue per decubitum , siue per effluxum. Per decubitum,ut si Caluo mentis alienatione laboranti accidissent parotides. Per emuxum , ut si contigisset aluum solui, aut urinam copiosam mingi, aut sudores excitari, aut sanguinem e naribus fluere. Hoc dixisse volui, ut Medicus generosus addiscat , non este in materia valde

mobili, & irrequieta desperandum, sed in standum,& pro viribus innitendum, si forsam ad palindromen perniciosam, palindrome xtilis consequi valeat. Interim

234쪽

, 214 ex quibus. terim tamen ab Hippocrate 3 .prorrh. 73'. accipe, dolores abjque iudicatione solutos,inutiles esse:dixit inutilar,quia nunquam possunt esse boni. Sed vel mortem, si praua signa adsint; velut destiat, diuturnitatem secum afferent. '

235쪽

CASTRENSIS

Ex QUI B US. LIBER QUARTVS.

IDια mala supra mala necessari

l eueniunt. ORBI, quos morbis aduenire hactenus diai mus,ita accidunt,ut post sint non accidere: quippe priore morbo man Milo, alteriuς thperuentus , quem epigenesin appellauimus. & unius in alte-. si rum

236쪽

Σis ex quibus.

rum mutauo , quae dicitur. me astasis,& omnis abscessuum turba, non habent infallibilem euentum , sed quibusdam adueniunt,aliis vero non .sunt autem praeter hos, ali j, qui necessario dicuntur emenste,necessitate, vel simpliciter,uel ex hypothesi. Simpliciter voco , si ita adeste debeant ut impediri nequeant,Vt 7. aph. 8. quibus cerebrum concussum est, necesse est mutos feri. Hoc autem contingit, vel quia concussione .cerebrum ab una parte in aliam distrahitur, ita ut partes circumuicinae disrumpantur , & in hoc cata patiens restituitur:vel quia concussum cerebrum disrumpitur,& connellitur,& tunc desperata res est: quippe tunc cerebrum in propria substantia continui solutionem patitur, quae sanari nequit. ιDolor autem a concussione non percipitur : quoniam facultas sentiens de

perditur.

Alterum exemplum habes G. Vb. Io.quibuscunque prac;ditur cerebrum is

necesse estfebrem , ct bilis vomitum sudiperuenire. Quod intellige dictum dei

vulnere,ium cerebri, tum membran

Ium eius Nam membri principalis inflammatio

237쪽

flammatio febrem habet comitem. Fit etiam in vulnere illarum partium maximo, ex quo bilis, quae Omnium humorum tenuissima & leuissima est, commota & agitata , ad ventriculum fuit, & ad os ventriculi refluit, unde facile reiicitur. Additur in Coacti Necesse etiam esse in cerebri vulnere, pamtem aliquam corporis deratam fieri, hoc est, resolutam : Resolutio autem fit in ea parte , quae Vulneratae parti respondet: fit etiam in parte opposita. Contingit etiam pro resolutione convulso,aut eiusdem,aut Oppositae parti S,Cuius rei causas exacte mihi videtur rimatus Andr. Laur. in q .anat. l. IO. q. I. st6. Exemplum necesiarii ex hypothesi, habetur 6. Ulu. . si omentum excidat, necesibrio putrescit. Hoc est, si pinguedo illa , quae dicitur omentum, Vulnerato epigamio , per aperturam vulneri S , extra peritonaeon exierit, necessa rid putrefit, nempe ex hypothesi, nisi statim fuerit reduetiam : nam haec pinguedo extra prominens breui temporis spatio putrescit ; si vero breue illud spatium praeuenias , liberabitur a putredine. Κ Liemplum

238쪽

ΣΙ8 Eua ex quibus. ,

Exemplum aliud tibi proponam, in

quo necessarium utroque modo repe-tio : Videlicet, si nerum dissectus fuerit, conviιsionem facit, ct necesse est ut di

ritin neque coalesiat, s fortiter inflammetur. Neruus dissectus , nempe non totus,nec in directum, sed pars eius in transuersum,propter acutissimum sensum quo pollet, dolorem infert acer bi stimum , ex continui solutione: hoc quidem simpliciter necessarium est; ut similiter est simpliciter necessaria a vulnus cum dolore,inflammatio. Caeteriim fortis inflammatio , & conuulsio , propter multos ichores attractos, quibus neruus repletur , & in latitudinem augetur, in longitudinem decur tatur: haec itaquam duo ita necessaria sunt,ut possint Medici industria, praecautionis beneficio euitari. Plura eXe-pla studiosus reperiet, haec tamen sufficiant ad praesentis doctrinae explicationem. Vnum duntaxat libet aduertere , Hippocratem inter morbos , qui necessario morbis adueniunt, reponere febrem,quae superuenit rigori: quia scilicet rigorem sine febre antiqui non cognouerunt, quod Galenus de tr- νου.

239쪽

Liber Euarim. 2I9νq.palpit.c. 7. refert ad illius temporis frugalitatem : Ne mireris , inquit ille si apud veterea Medicos scriptum inuenias , febrim comitari necessario rigores, qui sine frigsre obueniunt externo, ex isti corporis dissositione prodeuntes. Nihil

enim tale veteribus , nec balneis tot pscιbum , nec vita otiosa ditentibus, accidit. Hoc autem tempore ambo hac frequenti in usu habita,etiam rigorem hunc, qui quod . excalperi nequeat, emκθερμαντGh appestatur, excitant,nouum quoddam ct peregrἰ- num omploma , propter victin novittatis

rationem.

C A P. II. tua mala supra mala consul o

NAturam eonsul id operati dici

mus , quoties sui compos est , &Circa morbos , ea quae agenda sunt, acti iudicio regeretur, agit : Consultis enim aliquid fieri, & iudicato , idem est;iudicatis autem fit, quicquid critice: t inde enim criseos nomen est acceptum;

240쪽

tioni,quam aeger in die contemplabili pateretur, adesset, iudicium de aegro tantis vita fieri exclamauit: similitudine glicta a forensibus causis. Igitur consulto fit , quicquid fit ad bonum :quippe natura , cum sui compos est, consulto agit. Fieri etiam aliqno modo dicemus liquid consulto ad malum, non quod iudicato fiat, sed quod non fiat fortuito : multa enim sunt, quae ex priuatione sui oppositi denominationem suscipiunt. Dicimus v. g. mare quietum, non quod quietum sit,

sed quod non est procellosum : similiter Ver temperatum , cum tamen calidum sit', sed non valde calidum : &permittente aliquo quid piam factum

existimamus, quia fit eodem non renuente ; unde receptum est: apud Iuri L peritos,qui tacet ,consentire videtur. Eodem modo crisis praua, quae ex prauis

signis in die indicatorio fuit praesignificata , 8c in iudicatorio fuit facta , dicetur facta consulto : non quod naturae consilio,sed quod non fortui id, sed ex suis causis praecognitis fiat. Neque verb aliquid consulto in morbis factum dixerim, nisi quod est criticum: , I ilicsh

SEARCH

MENU NAVIGATION