Francisci Contareni Thadaei patritii Veneti filii philosophiae, iuris vtr. sacrae theologiae doctoris, De Deo, & de his, quae effluxerunt à Deo, libri tres, cum indice altero capitum, alterum verò rerum, & verborum, quae in opere continentur, ..

발행: 1594년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

s di Liber T

ter mortalia, & immortalia stabit to*modo Terrestria, uerum etiam Coelestia; iure optimo debentur Coelestia Dei oraculo sibi praescripta uenitta possidete Regia

paratum uobis antet, mundi constitutio nem,Terrestria vero, Fortunae bona,haereditates, bonorumq possessiones eidem a lege delatae leguntur, ut nihil magis homini proprium couenire uideatur, quam ius,& iustitia ipsa luatum Populi tum Reges ad honestum; iustumq. adstringuntur, ut nullum sit hominum, quissimo Regum se cinus impunitum, quorum lcclera etiam in populis, qui nihil deliquerunt ipsa solet uindicare,ut eleganter cecinit Haesiodus.

Iulitia es virgo Ioue nata, veredaque Diuis' Omnibuου ,hac si quis Arsit de plebe paritem Oras,ut auctorem sceleris sua pana sequatur Sin Rex peccaritTopuli ut plectatur- ipsi Posuiat,iniusti tanna est iniuria Regis.

Quamobrem Caius in l. pri. ff.de stit homin .dicebat,omne ius quo utimur uci ad personas

352쪽

personas pertinet, uel ad res , uel ad actiones,nullum enim ius est,quod non aut de hominS,aut de rebus hominis, aut de his quae homines faciunt,& dicunt, constitutum sit, alii uero actiones intelligunt soreses, Aelianas,Flauianas, Iustinianas ,& Hermogenesint. a. n.destat. hom cum igitur hominum causa omne ius sit institutum, primo de statu personatu ac post de coeteris,ordinem edicti perpetui sequuti ,& his

proximos atq. coniunctos applicantes ibrutos ut res patitur in dicemus , Hinc Paulus , qui in utero est perinde est, ac si in rebus humanis esset, quoties de commodis ipsius partus quaeritur, quanquam alii antequam nascatur nequaquam prosit: Hinc Iulianus, qui in utero sunt in toto poene iuri ciuili intestigutur in reru natura esse. Quare, iam ad uarios hominum status descendamus ac primo ad hominis origine; etae genus hominum a Deucalione, &.

ra Themidis oraculo petito post diluuiu

353쪽

Liber

ssuo temporei primum Deucalion lapides uacuu iactauit in orbem. Nos uero poetarum fabulis neglectis, &. uenerandos Theologos sequuti hominis primu origine a lege diuina ita deducim

ut uiroru omnium primu Adam ex lutcterrae , &Euam ex eius costa a rerum omnium gloriosb opifice quando Coeli creati sunt deductam suis suprofitemur, & utrumq. nostrorum omni u primos ac dulcissimos parentes agnoscimus, eosde prius terrestrem Delitiarum paradisum inocentiae tempore inhabitasse,& inde pomo contra diuina praecepta degustato e paradiis deiectos per uniuersum terratu, & miseriarum orbem,per tot dolores, & mortis discrimina peragrasta, & quis est chiistianus qui ausit inficias ire ex cost i igitur Adami

Euam deductam afferunt c fraternitatis . 3F. q. X.c. gaudemus, te diuortiis, ut esset duo in carne una,ut filius patrem, & matrem relinqueret,& adhaereret uxori eX co sta

354쪽

sta igitur,uel latere Adami Eua Enata profici

tentur Theologi non autem ex capite, ne uxor uiro su perior esset, non ex pede,neeμset ei pedisequa, serua, uel inferior, sed ex latere prope cor, ut ambo esset socii diuinae, ac humanae domus , ac se si maxime diligerent, primae nuptiae in paradiso,aliae extra celebratae feruntur: Ex his uaria temporum successione diuersus factus est hominum flatus. qui maxime a Iurecosultis suis legibus celebratur, a iure si quidem naturali,gentium,& ciuili facta est illa hominudiuisio; nam cum antea iure naturali unoetic5muni nomine omnes homines appellarentur, secuta seruitute tria hominum genera esse coeperunt, libcri, his contrarium serui, tertium genus libertini. ut asserit VLpianus in i manumissiones F.de iust.&iu.& Caius in l. 3. F. de stat. ho m. quae quido hominum genera uniuersum ius ciuile circumire uidetur,at nos secundos etiam personarum status, siue diuisiones diligenter quaerendas esse putamus, alii nam q. uiuis parentibus enascuntur, alii uero post eoru

mortem

355쪽

mortem c grauida uxore prodcut qui posse humi nuncupati sunt, posthum rum uero. rquatuor reseruntur speties, prima postli mi sui, ut si post mortem patris testatoris nascatur filius ex iam grauida uxore , hic iuere posthumus,& suus est, quia oritur in primo gradu suorum, futurus etiam in polliestate si uiueret) patris sui; secunda nepotum,qui nascuntur ex filio, nam si interim, imortuo patre nascantur,auo generantur,&in eius si uiueret potestate patrisq. locum obtinerent in successione, si uero nascatur uiuo patre, non simi sui ut in primo gradu, primaq. spetie, sed sui in secundo, sequent,ue gradu, proinde recte de iis dubitari potuit, sint ne sui an alieni & an spectandii sit . tempus testamenti an uero natiuitatis, nam si tabullarum tempore oriuntur non sui enascuntur, quia Pater gradu eos praecedit. possunt nihilominus oriri sui, si eorum pa', irens prius decessisset, de his locutus est Galf' lus in l. Gallus T. de lib. dc posthu Si filius

meus uiuo me moriatur, tunc si quis mihi ex eo nepos, siue quae nepils , poli mortet meam

356쪽

Tertius. It s

, meam in x. mensibus proximis, quibus Sri lius meus morietur; natus nataue erit uehaeredes sunto . Tertia erit alieni posthumi, qui ex filio emancipato genitus est, Quarta uero est nepotis ex patre, ut ab omnibussere, passim refertur in tit. de haered. qualit.

l. penul. st de legat. primo. Praeterea tertia status humani diuisio nobis indaganda estante partum, in partu, post partum, ant partum perpenduntur hi,qui in utero sunt,& leges ad eorum utilitatem latae, hi uel buarie considerantur,uel enim a tempore sit scepti seminis, uel conceptionis ,uel demuanimati foetus a legibus spectantur, In partu inquam considerantur dum quaerui I Di ons an si infans exiens ex utero mater na us' ad umbilicum semiuiuus uagi tu,&ploratu, mouerit aer, & ab obstetrice manus, ac digitos aqua benedicta sussus a capite baptiz,atus fuerit de in luccm morabundus, quinimo iamiam mortuus exicrit, an iure ciuili dicatur haeres,an transmittat harrcdi tacem ad alios, an ei substitutus succe- . . Ss deiti

357쪽

Liber

derS possit,an rumpat testamentum, qua de re egregia,& memorabilis corruscat Iustinianea sanctio in l. 3. C. de posthu. haered qua priscorum dissidium poenitus dissoluitur , emiserit ne uocem, vagitu mutara puer ille,an uero elinguis expirauerit, post partum uero quaerunt Iurisconsulti quonamen se quis natus sit, ut ei haereditas, bonorumve possessio deferri possit, celebranti . Iuriscons. septimum, nonum,& decimum mensem , Ego altius speculatus rationem quaerebam an quia septimus mensis septimam significat domum,uelCoeli mansionem, secundum iudiciaria Astrologiae schemata, uel solem in septima domo qui tunca oppositis radiis illuminar horoscopum, sive ascendens , Sextus nullos emittit radios

ad horoscopum,quod insortunii genus accidit etiam viii. mensi,uel domui, Nonus uero aspicit ascendens iligonis, decimus uero tetragonis radiationibus, hac de causa hi menses recepti fuerunt a legislatore, &caeteri neglecti, quoniam uero undecimus locus, siue m en sis sextili radiatione, respicit

358쪽

Tertius. I 66

cit ascendens,existimauit Aristot solus me se undecimo posse generari homine,quod

tamen a legislatoribus non est receptum, ut pote cum aut nunquam,aut raro hi inueniantur partus. Huc pertinet iuditium illud celebrα Iustiniani in nouella de restitutionα,& ea quae parit in xi. mense, qua eam mulierem damnauit, quae undecimo post mortem uiri mese pepererat, quod iuditium iuri ueteri maxime consentaneum fuit unde mirum est Alciatum paradoxorum tertio,cap.xvi. iniustitiae, ac iniquitatis arguere Iustinianum , uerum Alciatus non suo iure,sed Philosophorum,dcmedicorum auctoritate, quinimo Imperiali Adriani Imperatoris decreto,quod apud AulumGellium noctium Atticarum, libro tertio,cap .Xvi. relatum est , siimmopere nit, tur: Ego uero Undecimum messem a morte uiri ideo in iure ciuili reiectum fuisse existima, qubd raro pariant eo mense mulieres & leges oportuit ad frequentiora adaptari l. non adea. ff. de legibus & tempus aliquod statuete opus fuit,addo legem, quae

Ss a uetabat

359쪽

Liber

uetabat,ne post mortem uiri uxores statim renuberent, sed uiros per annum lugerent, quo fit ut periculum commixtionis seminis & sanguinis utriusque uiri, primi nempe,& secundi emineat, hisce de causis motus legislator Iustinianus lege tulit de muliere quae peperit undecimo mense a momte uiri, non simpliciter, sed in eo tantum casu ut non esset possibile dicere filium n, tum esse partum,uel filium primi uiri,quia

peperit undecimo mense perfecto circa terminum, siue finem anni, quo castu certi sumus tempus conceptionis non posse ad talongum tempus extendi, mulieres enim pariunt septimo, nono, decimo, uel und cimo mente, sed non undecimo perfecto,

ait clare itidem loquitur in s mulier dictarius reperit in Ir. ultimo : Unde sancimus

inquit si quid tale contigerit &anita luctus tempus pepererit mulier circa terminum anni ut indubitatum sit sobolem noex priori consisterta matrimonio , modis Omnibus eam priuari ante nuptiali donutione ,& secvudum proprietatem,& secundum

360쪽

Tertius

dum usum , subdendamque aliis omnibus paenis, ac si secundas extra contigi siet ante luctus tempus legitimas celebrasse nuptias: sed quia prior status, antequam homo in hunc mundum nastatur sempore , ac ratione praecedit, de hoc prius aliqua supersiunt agenda,& a legibus exhaurienda , nam hominem tunc pro nato non haberi plura indicat iura, primo enim posthumus

.in utero non rumpit testamentum paternum, sed ubi in lucem prodiit , ergo dum est in utero non habetur pro nato t. i. in fi. ff. de iniust rup.dc irri test & Insit He exhaeredat. liber in principio ; deinde posthumus alienus, qui in utero eius est, quae non potest esse uxor institui minime potest, cir.

posthumi instit.de legat. item lex illa Moysis iubet, quae habeturin cap. quod uerb,& in cap Moyses xxxii.q ii. Si quis mulierem grauidam occiderit;& infantem in utero animatum peremetit, dabit anima pro anima, ut lege talionis , dentem pro dente, manum pro manu pedcm pro pede oculum pro oculo dare oportet,sin uero spcm suturi

SEARCH

MENU NAVIGATION