Titi Livii Patavini Historiarum belli punici secundi, libri quinque priores

발행: 1800년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

21쪽

T. LIVII LIBER XXI.

clades ignota est. Hispanis populis, sicut lugubre, ita insigno documentum Sagunti ruinae erunt, ne quis fidei Romanae aut societati considat.V Indo extemplo abire finibus Volcianorum jussi, ab nullo deinde concilio Hispaniae benigniora Verba tulere. itaque, nequicquam peragrata Hispania, in Galliam transeunt. XX. In his nova terribilisque species visa eSt, quod armati ita mos gentis erat) in concilium Venerunt. quum, Verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii, petissent, ne Poeno, bellum Italiae inferenti, per agros urbesque Suas transitum darent; tantus cum fremitu risus dicitur ortus, ut ViX a magistratibus majoribusque natu juventuS Sedaretur. Adeo stolida impudensque postulatio Vi Sa eSt, cenSere, ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id avertere in Se, agr08que Su0S pro alienis populandos objicere. Sedato tandem fremitu, reSponSum legatis eSt, neque Romanorum in se meritum eSSe, neque Karthaginiensium injuriam, ob quae aut pro R0manis aut adversus Poenos Sumant arma. Contra ea, audire SeSe, gentis suae homines agris finibusque Italiae pelli a populo R0mano, Stipendiumque pendere, et cetera indigna pati. Eadem ferme in ceteris Galliae conciliis dicta auditaque ; nec hospitale quicquam pacatumve Satis prius auditum, quam Massiliam Venere. Ibi 0mnia, ab sociis inquisita cum cura ac fide, cognita : praeoccupatoSiam ante ab Hannibale Gallorum animos esse; sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore, adeo ferocia atque indomita ingeniaeSSe, ni Subinde auro, cujus aVidiSSima genS eSt, principum animi concilientur. Ita peragratis Hispaniae et Galliae p0pulis, legati Romam redeunt, haud ita multo post, quam consuleS in proVincias profecti erant. civitatem omnem in exspectationem belli erectam invenerunt, Satis constante fama jam Iberum Poenos

XXI. Hannibal, Sagunto capto, Karthaginem Novam in hiberna conceSSerat. ibique, auditiS, quae Romae, quaeque Karthagine, acta decretaque forent, Seque non ducem Solum, Sed etiam causam esse belli, partitis divenditisque reliquiis praedae, nihil ultra differendum ratus, Hispani generis milites convocat: Credo ego Vos,'' inquit, Socii, et USOS cernere, pacatis omnibus Hispaniae p0pulis, aut finiendam nobis militiam, exercitusque dimittendos esse ; aut in alias terras transferendum bellum : ita enim hae gentes non paciS Solum, Sed etiam Victoriae, bonis florebunt, si ex aliis gentibuS praedam et gloriam quaeremuS. Itaque, suum longinqua ab domo instet militia, incertumque Sit, quando domos VeStras, et quae cuique ibi cara Sint, Visuri Sitis, si quis vestrum SuoS invisere vult, commeatum do. Primo Vere, edico, adsitis ; ut, diis bene juvantibus, bellum ingentis gl0riae piaedaeque futurum incipiamus.' Omnibus fero visendi domos oblatu ultro potestas grata erat, et jam desiderantibus suos et longius

22쪽

Τ. LIVII LIBER XXL

in futurum providentibus desiderium. Per totum tempus hiemis

quies inter labores, aut jam exhaustos, aut mox e auriendoS, renoVarit corpora animosque ad omnia de integro patienda. Vere primo ad edictum conVenere. Hannibal, quum recenSutSSet omnium auxilia gentium, Gades profectus, Herculi Vota exsolvit; novisque se obligat Votis, Si cetera prospera eVeni 8Sent. Inde, partiens curas simul in inferendum atque arcendum bellum, ne,

dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia essset, valido prassidio firmare eam statuit. Pro eo Supplementum ipse ex Africa, maxime jaculatorum, levium armis, petiit; ut Afri in Hispania, in Africa Hispani. melior procul ab domo futurus uterque miles, Velut mutuis pignoribus obligati, stipendia sacerent. Tredecim millia octingentos quinquaginta pedites caruatos misit in Africam, et funditores Baliares octingentos Septuaginta; equite8, mixtos ex multis gentibus, mille ducentos. Has copias partim Karthagini praesidio esse, partim distribui per Africam, jubet. simul conquisitoribus in civitates missis, quatuor millia conscripta delectae juventutis, praeSidium eosdem et obsides, duci Karthaginem jubet. XXII. Neque Hispaniam negligendam ratus, atque ideo haud

minus, quod haud ignaruS erat, circumitam ab Romanis eam

iugatis ad sollicitand0s principum animos) Hasdrubali fratri, viro impigro, eam provinciam deStinat, firmatque eum Africis maxime praesidiis, peditum Afrorum undecim millibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus quingentis. ad haec poditum auxilia additi equites Libyphoenices, mixtum Punicum Afris genus, trecenti, et Numidae Maurique accolae Oceani ad mille octingentos, et parva Ilergetum manus ex Hispania, ducenti equiteS; et, ne quid terrestris deesset auxilii genus, elophantiquatuordecim. classis praeterea data ad tuendam maritimam oram, quia, qua parte belli Vicerant, ea tum quoque rem gesturos Roman0s, credi poterat) quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremes quinque : Sed aptae instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant, et triremes quinque. Ab Gadibus Karthaginem ad hiberna exercitus rediit: atque, inde profectus, praeter EloVissam urbem ad Iberum maritimamque

oram ducit. Ibi, fama est, in quiete visum ab eo juvenem divina specie, qui se ab Jove diceret ducem in Italiam Hannibali missum ;proinde Sequeretur, neque uSquam a se deflecteret oculos. Pavidum primo, nusquam circumreicientem aut reSpicientem, Secutum ; deinde, cura humani ingenii, quum, quidnam id OSSet,

quod respicere Vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse : tum VidisSe, post Sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac Virgultorum strage ferri, ac post insequi

cum fragore coeli nimbum ; tum quae moles ea, quidve prodigii

23쪽

esset quaerentem, audiSSO : VaStitatem Italiae esse. pergeret porro ire, nec ultra inquireret, Sineretque fata in Occulto esse. XXIII. Hoc visu laetus, tripartito Iberum copias trajecit, praemissis, qui Gallorum animoS, qua traducendUS exercituS erat, donis conciliarent, Λlpiumque tranSitus Specularentur. nonaginta millia peditum, duodecim millia equitum, Iberum traduxit. Ilergetes inde, BarguSi0Sque, et Ausetanos, et Lacetaniam, quae subjecta Pyrenaeis montibus est, subegit: oraeque huic omni praefecit Hannonem, ut fauces, quae Hispanias Galliis jungunt, in potestate essent. Decem millia peditum Hannoni ad praesidium obtinendae regionis data, et mille equites. Postquam per Pyrenaeum Saltum traduci exercitus eSi coeptus, rumorque per barbaros manavit certior de bello Romano ; tria millia indo Carpetanorum peditum iter aVerterunt. constabat, non tam bello motos, quam longinquitate Viae insuperabilique Alpium transitu. Hannibal, quia revocare aut Vi retinere eOS ancepS erat, ne ceterorum etiam feroces animi irritarentur, supra Septem millia hominum domos remisit, quos ot ipse gravari militia Senserat, Carpetanos quoque ab se dimiSSOS Simulans. XXIV. Inde, ne mora atque otium animos Sollicitarent, cum reliquis copiis Pyrenaeum transgreditur, et ad oppidum Illiberi castra locat. Galli quanquam Italiae bellum inferri audi obant, tamen, quia Vi Subactos trans Pyrenaeum Hispanos fama erat, praesidiaque valida imposita, metu servitutis ad arma consternati, RuScinonem aliquot populi conveniunt. quod ubi Hannibali nunciatum eSt, moram magiS, quam bellum, metuenS, Oratores ad regulos eorum misit, colloqui semet ipsum velle cum his; et vel illi propius Illiberi accederent, Vel se RuScinonem proceSSu-

Tum, ut eX propinquo congreSSus facilior eSSet: nam et accepturum POS in caStra Sua Se laetum, nec cunctanter Se ipsum ad eos Venturum. Hospitem enim Se Galliae, non hOStem, advenisse:

nec Stricturum ante gladium, Si per Gallos liceat, quam in Italiam VeniSSet. Et per nuncios quidem haec. Ut vero reguli Gallorum, castris ad Illiberi extemplo motis, haud gravate ad Poenum Venerunt; capti donis, cum bona pace exercitum per fines Suos praeter Ruscinonem oppidum tran-iSerunt. XXV. In Italiam interim nihil ultra, quam Iberum transisse Hannibalem, a Massiliensium legatis Romam perlatum erat: quum perinde, ac si Alpes jam transisset, Brii, Sollicitatis Insubribus, defecerunt; nec tam ob veteres in Populum Romanum iras, quam qu0d nuper, circa Padum, Placentiam, Cremonamque, colonias in Agrum Gallicum deductas aegre patiebantur. Itaque, armis repente arreptis, in eum ipsum agrum impetu fact0, tantum terroris ac tumultus fecerunt, ut non agrestis modo multitudo, sed ipsi triumviri Romani, qui ad agrum venerant uSSignandum, diffisi Placentiae m0onibus, Mutinam confugerint, C. Lutatius,

24쪽

T. LIVII LIBER XXI.

C. Servilius, T. Annius. Lutatii nomen haud dubium est. pro C. Servilio et T. Annio, Q. Acilium et C. Herennium habent quidam annales; alii P. Cornelium Asinam et C. Papirium Masonem. Id quoque dubium est, legati, ad expostulandum missi ad Brios, violati sint, an in triumviroS, agrum metanteS, impetus sit factus. Mutinae quum obSiderentur, et genS, ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, Segnis intactis assideret muris, simulari coeptum de pace agi. evocatique ab Gallorum principibus legati ad c0lloquium, non contra juS modo gentium, sed violata etiam, quae data in id tempuS erat, fide, comprehenduntur; negantibus Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos dimissuros. Quum haec de legatis

nunciata essent, et Mutina praesidiumque in periculo esset, L. ManliuS praetor, ira accenSus, effusum agmen ad Mutinam ducit. Silvae tunc circa viam erant, plerisque incultis. ibi, inexplorato pr0fectus, in insidias praeeipitatus ; multaque eum caede Suorum aegre in apertos campos emerSit. ibi castra communita; et, quia Gallis ad tentanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quinquRm Rd ... cecidi SSe Satis constabat. Iter deinde de int0gro c0eptum ; nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis: ubi rursus Silvae intratae, tum poStremOS adorti, cuIPmagna trepidatione ac pavore omnium, octingentos militeS Occiderunt, SeX Signa ademere. Finis et Gallis territandi sit pavondi Romanis fuit, ut e saltu invio atque impedito evasere. indeia portis locis facile tutantes agmen, Romani I anetum, Vicum propinquum Pado, contendere : ibi se munimento ad tempus, commeatibusque fluminis, et Brixianorum Gallorum auxilio, adversus crescentem in dieS multitudinem hostium tutabantur. XXVI. Qui tumultus repens postquam eSt Romam perlatuS,ot Punicum insuper Gallico bello auctum Patres acceperunt; C. Atilium praetorem cum una legione Romana, et quinque millibus Sociorum, delectu 11OVO a consule conscripti' auxilium ferre

Μanlio jubent: qui sine ullo certamine absceSSerant enim metu hostes) Τanetum pervenit. Et P. Cornelius, in locum ejus,

quae miSSa cum praetore fuerat, tranScripta legione DOVa, profectus ab urbe, Sexaginta longis navibus praeter oram Etruriae

Ligurumque, et inde Salyum montes, pervenit Massiliam, et ad proximum ostium Rhodani pluribus enim divisus amnis in mare decurrit) castra locat: Vixdum satis credens, Hannibalem Superasse Pyrenaeos monteS. quem ut de Rhodani quoque transitu

agitare animadvertit, incertus, quonam ei IOCO Oecurreret, nee-

dum satis refectis ab jactatione maritima militibus, trecentos interim delectos equites, ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis, ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes praemittic Hannibal, ceteris metu aut pretio pacatis, jam in Volcarum

Pervenerat agrum, gentis validae. Colunt autem circa utramque

25쪽

T. LIVII LIBER XXI.

ripam Rhodani: sed, diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent, Omnibus ferme suis trans Rhodanum trajectis, ulteriorem ripam amnis armis obtinebant. Ceteros accolas fluminis Hannibal, et eorum ipsorum quos sedes suae tenuerant, simul perlicit donis ad naves undique contrahendas subricandasque : simul et ipsi trajici exercitum, levarique quamprimum regionem Suam tanta urgente hominum turba, cupiebant. Itaque ingens coacta vis navium est, lintriumque temere ad vicinalem usum paratarum : novasque alias primum

Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus: doinde et ipsi militos simul copia materiae, simul facilitate operis, inducti,

alveos informes, nihil, dummodo innare aquae et capere Onera p0Ssent, curantes) quibus Se Suaque transVeherent, raptim faciebant. XXVII. Jamque omnibus satis comparatis ad trajiciendum, terrebant ex adverso hostes, Omnem ripam equites Virique ObtinenteS : quos ut averteret, Hannonem Bomilcaris filium, vigilia prima noctis, cum parte copiarum, maxime Hispanis, adverso

flumine ire iter unius diei jubet; et, ubi primum p0SSit, quam

occultissime trajecto amni, circumducere agmen, ut, quum opus

laeto Sit, adoriatur ab tergo hostem. Ad id dati ducos Galli edocent, inde millia quinque et Viginti ferme Supra, parVae

insulae circumfurum amnem, latiorem, ubi dividebatur, eoque minus alto alveo, transitum ostendere. ibi raptim caesa materia, ratesque fabricatae, in quibus equi virique et alia onera trajicerentur. Hispani Sine ulla mole, in utros vestimentis conjectis, ipsi caetris suppositis incubantes, flumen tranavere. Et alius exercitus, ratibus junctis trajectus, castris prope flumen p0Sitis, nocturno itinere atque operis labore fessus, quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium Opportune eXSequendum. Postero die profecti, ex loco prodito fumo significant, Se tranSiSSe, et haud procul abesse. quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset, dat signum ad trajiciendum. Jam parataS aptatasque habebat pedes lintres. equites fere propter equos nanteS naVium agmen, ad excipiendum adversi impetum fluminis, parte superiore transmittens, tranquillitatem infra trajicientibus lintribus praebebat. Equorum pars magna nantes loris a puppibuS trahebantur, Praeter e0S, quos inStratos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent, imposuerant in naveS. XXVIII. Galli occursant in ripam cum variis ululatibus cantuque moris Sui, quatientes scuta Super capita, VibranteSque dextris tela : quanquam et ex adverso torrebat tanta ViS navium, cum ingenti sono fluminis, et clamore Vario nautarum et militum, qui nitebantur perrumpere impetum fluminis, et qui eX altera ripa trajicientes suos hortabantur. Jam Satis paVentes adverSO tumultu, terribili0r ab tergo adortus clam0r, castris ab Hannone

26쪽

T. LIVII LIBER XXI.

capti8. m0X et ipSe aderat, incepsque terror circumstabat, et e navibus tanta vi armatorum in terram evadente, et ab tergo improviSa premente acie. Galli, postquam, ultro Vim facero conati, pellebantur, qua patere Vi Sum maxime iter, perrumpunt, tropidique in Vicos passim Suos dissugiunt. Hannibal, ceteris copiis per otium trajectis, spernens jam Gallicos tumultus, castra locat. Elephantorum trajiciondorum varia consilia fuisse credo :certe Variata memoria actae rei. quidam, congregatis ad ripam clephantis, tradunt, ferocissimum eX iis, irritatum ab rectore suo, quum refugientem in aquam nantem Sequeretur, traxi8Se gregem ;ut quemque timentem altitudinem destituerat vadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente. Ceterum magis constat, ratibus trajectos: id, ut tutius consilium ante rem soret, ita, actare, ad fidem pronius eSt. Ratem unam, ducentos longam pedes, quinquaginta latam, a terra in amnem Porretaerunt: quam, ne secunda aqua deferretur, siluribus Validis retinaculis parte superiore ripae religatam, pontis in modum humo injecta constraverunt ; ut belluae audacter Velut per Solum ingrederentur. altera ratis, aequo lata, longa pedes centum, ad trajiciendum flumen apta, huic copulata est: et, quum elephanti, per Stabilem ratem, tanquam Viam, praegredientibus seminis, acti, in minorem applicatam transgressi Sunt; extemplo resolutis, quibus levitor annexa erat, Vinculis, ab actuariis aliquot navibus ad alteram

ripam pertrahitur. ita primis expositis, alii deinde repotiti ac trajecti sunt. Nihil sane trepidabant, donec continenti velut

ponte agerentur. PrimuS erat pavor, quum Soluta ab ceteris rate in altum raporentur. ibi, urgentes inter Se, cedentibus extremis

ab aqua, trepidationis aliquantum edebant; donec quietem ipse

timor circumspectantibus aquam fecisset. excidere etiam saevientes quidam in flumen. Sed, p0ndere ipso stabiles, dejectis rectoribus, quaerendis pedetentim Vadis in terram OVasere.

XXIX. Dum elephanti trajiciuntur, interim Hannibal Numidas

equites quingentos ad caStra Romana mi Serat Speculatum, ubi, et quantae copiae eSSent, et quid pararent. Huic alae equitum, missi, ut ante dictum est, ab ostio Rhodani, trecenti Romanorum

equites occurrunt. proelium atrocius, quam Pro numero pugΠ-tium, editur. Nam, praeter multa Vulnera, caedes etiam prope

par utrinque fuit: fugaque et pavor Nui darum Romanis, jam

admodum fessis, victoriam dedit. Victores ad centum Sexaginta, nec omnes Romani, sed pars Gallorum; victi amplius ducenti ceciderunt. Hoc principium Simul omenque belli, ut summae rerum proSperum eVentum, ita haud sane incruentam, ancipitisque certaminis, Victoriam Romanis portendit. Ut, re ita gesta, ad utrumque ducem sui redierunt, nec Scipioni stare sententia poterat, nisi ut ex consiliis coeptisque hostis et ipse conatus caperet: et Hannibalem, incertum, utrum coeptum in Italiam

27쪽

Τ. LIVII LIBER XXI.

intenderet iter, an cum eo, qui primus Se obtulisset Romanus CXercituS, manus conSereret, aVertit a praesenti certamine Blorum legatorum regulique Magali adventuS : qui, Se duces itinerum, socios periculi, fore assirmantes, integro bello, nusquam ante ibatis viribus, Italiam aggrediendam censent. Multitudo timebat quidem hostem, nondum obliterata memoria superioris belli: sed magis iter immensum Alpesque, rem tima utique inexpertis

horrendam, metuebat. νXXX. Itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere

ire, atque Italiam petere, advocata concione, Varie militum Versat animos castigando adhortandoque : Mirari se, quinam pectora Semper impavida repens terror inVa8erit. per tot annos vincentes eos stipendia facere ; neque ante HiSpania e cSSiSSe, quam OmneS genteSque et terrae eae, quas duo diversa maria amplectantur,

Karthaginiensium essent. Indignatos deinde, quod, quicunque Saguntum obsedissent, velut ob noxam, sibi dedi postularetp0pulus Romanus, Iberum trajecisse ad delendum nomen Romanorum, liberandumque orbem terrarum. Tum nemini visum id longum, quum ab occasu Solis ad exortus intenderent iter. Nunc, postquam multo majorem partem itineriS emenSam cernant, Pyrenaeum saltum inter ferocissimas genteS Superatum, Rhodanum, tantum amnem, tot millibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius suminis vi, trajectum, in conspectu Alpes habeant, quarum alterum latus Italiae sit; in ipsis portis hostium fatigatos subsistere, quid Alpes aliud eSSe eredenteS, quam montium altitudines t Fingerent altiores Pyrenaei jugis. nullas profecto terras coelum contingere, nec ineXSuperabiles humano

generi esse. Alpes quidem habitari, coli, gignere atque alere animanteS. pervias paucis e8Se, eXercitibus inVias i e0S ips08, quos cernant, legatos non pennis Sublime elatos Alpes transgreSSOS ; ne majores quidem eorum indigenas, Sed advenas Italiae cultores, has ipsas Alpes ingentibus saepe agminibus cum liberis ac conjugibus, migrantium modo, tuto transmisisse. Militi quidem armato, nihil secum praeter instrumenta belli portanti, quid invium aut inexsuperabile esse i Saguntum ut caperetur, quid per octo meΠSes periculi, quid laboris exhaustum esse i Romam, orbis terrarum caput, petentibHS quicquam adeo aSperum atque arduum videri, quod inceptum moretur Cepisse qu0ndam Gallos ea, quae adiri posse Poenus desperet. proinde aut cederent animo atque Virtute genti per eos dies toties ab se victae, aut itineris finem sperent campum interjacentem Tiberi ac moenibus

Romani S.

XXXI. His adhortationibus incitatos, corpora curare atque ad iter se parare jubet. Postero die, prosectus adversa ripa Rhodani, mediterranea Galliae petit; non quia rectior ad Alpes Via eSSet, Sed, quantum a mari receSSiSSet, minus obvium fore Romanum

28쪽

T. LIVII LIBER XXI.

credens : cum quo, priuSquam in Italiam Ventum soret, non erat in animo manus conserere. Quartis castris ad Insulam pervenit:

ibi Arar Rhodanusque amnes, diversis ex Alpibus decurrenteS, agri aliquantum ampleri, confluunt in unum. Mediis campis Insulae nomen inditum. incolunt prope Allobroges, gens jam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior: tum discorserat. Regni certamine ambigebant fratres. major, et qui prius imperitarat, Brancus nomine, minore ab fratre et coetu juniorum, qui jure minus, Vi plus, poterant, pellebatur. Hujus seditionis peropportuna disceptatio quum ad Hannibalem rejecta esset, arbiter regni factus, quod ea sonatus principumque Sententia fuerat, imperium majori restituit. ob id meritum commeatu copiaque Terum omnium, minime VeStis, est adjutus, quam infames

frigoribus Alpes praeparari cogebant. Sedatis certaminibus Allobrogum, quum jam Alpes peteret, non recta regione iter instituit, sod ad laevam in Tricastinos flexit; inde per extremam oram Vocontiorum agri tetendit in Tricorios, haud usquam impedita via, priusquam ad Drmentiam flumen pervenit. IS, et ipse Alpinus amnis, longe omnium Galliae fluminum difficillimus

tranSi tu eSt. nam, quum aquae Vim Vehat ingentem, non tamennarium patiens est: quia, nullis coercitus ripis, pluribus simul neque iisdem alveis fluens, nova semper Vada noV08que gurgites

faciens, et ob eadem pediti qu0que incerta Via est ad haec, saxa

glareosa volvenS, nihil stabile nec tutum ingredienti praebet; et, tum forte imbribus auctus, ingentem transgredientibus tumultum fecit, quum, Super cetera, trepidatione ipsi sua atque incertis

clamoribus turbarentur.

XXXII. P. Cornelius consul triduo sero post, quam Hannibal ab ripa Rhodani movit, quadrato agmine ad caStra hostium

venerat, nullam dimicandi moram facturus. ceterum, ubi deserta munimenta, nec facile Se tantum praegressos a8Secuturum, ridet;

ad mare ac naves rediit, tutius faciliusque ita, descendenti ab Alpibus, Hannibali occursurus. Ne tamen nuda auxiliis Romanis HiSpania esset, quam provinciam sortitus erat, Cn. Scipionem

fratrem cum maxima parte copiarum adversus Hasdrubalem misit; non ad tuendos tantummodo veteres Socios, conciliandOSquen0vos, sed etiam ad pellendum Hispania Hasdrubalem : ipse cum admodum exiguis copiis Genuam repetit, eo, qui circa Padum erat, exercitu Italiam defensurus. Hannibal ab Druentia, campestri maxime itinere, ad Alpes cum bona pace incolentium ea loca Gallorum pervenit. Tum, quanquam fama prius squaincerta in majus vero ferri solent) praecepta res erat, tamen eX propinquo Visa montium altitudo, niveSque coelo prope immixtae, tecta informia imposita rupibus, pecora jumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaque omnia rigeutia gelu, cetera Visu, quam dictu, Dedi Ora, terrorem TenOVa-

29쪽

Τ. LIVII LIBER XXI.

runt. ErigentibuS in primos agmen clivos apparuerunt immi-nontes tumulos insidentes montani: qui, Si valles occultiores infodissent, coorti in pugnam repente, ingentem fugam Stragemque dedissent. Hannibal consistere signa jubet; Gallisque ad

visenda loca praemiSSis, postquam comperit transitum ea non osse, caStra inter c0nfra OSa Omnia praeruptaque, quam extentis

sima potest Valle, locat. Τum per eosdem Gallos, haud sano multum lingua moribuSque abhorrentes, quum Se immiscuisSent

colloquiis montan0rum, edoc de jufudiu laqueum ob feri saltum Unocte in sua quemque dilabi tecta ; luce prim subui tumulos,

ut ex aperto atque interdiu Vim per angustias facturus. Die deinde simulando aliud, quam quod parabatur, c0ΠSumpto, quum codem, quo conStiterant, loco caStra communissent, ubi primum degressos tumuli S montanos laxataSque Sensit custodias, pluribus ignibuS, quam pro numero manentium, in speciem factis, impedimentisque cum equite relictis, et maXima parte peditum ; ipse cum eXpediti S, acerrimo quoque Viro, raptim angustias evadit, iisque ipsis tumulis, quos hoSteS tenuerant, consedit. XXXIII. Prima deind0 luce castra mota, et agmen reliquum incedere coepit. Jam montani signo dato ex castellis ad stati nomsolitam conveniebant; quum repente conspiciunt alios, arce occupata Sua, Super caput imminentes, alios Via transire hostes. Utraque simul objecta res oculiS animi8que immobiles parumpercos defixit. deinde, ut trepidati0nem in angustiis, Suoque ipSum tumultu misceri agmen, Videre, equi S maxime conSternatiS, quicquid adjecissent ipsi terroris satis ad perniciem fore rati, perversis rupibus juxta invia ac devia aSSueti discurrunt. Tum Vero simul

ab hostibus, simul ab iniquitate loc0rum, Poeni oppugnabantur; plusque inter ips0' Sibi qu0que tendente, ut periculo prius

ovaderet quam cum hostibus, certaminis erat. Equi maxime infestum agmen faciebant, qui et, clamoribus diSSonis, quos nemora etiam repercuSSaeque Valles augebant, territi, trepid bant ; et, icti forte aut Vulnerati, adeo conSternabantur, ut stragem ingentem Simul hominum ac Sarcinarum Omni S generis facerent: niuit0Sque turba, quum praecipites deruptaeque utrinque angustiae e8Sent, in immensum altitudinis dejecit; quosdam et armatos. Sed ruinae maximae modo jumenta cum oneribus devolvebantur. Quae quanquam foeda Visu erant, Stetit parumpertamen Hannibal, ac suos continuit, ne tumultum ac trepidationem augeret. deinde, p0Stquam interrumpi agmen vidit, periculumque esSe, ne exutum impedimentiS exercitum nequicquam incolumem traduxisset, decurrit ex Superiore loco ; et, quum impetu ipso fudisset hostem, Suis quoque tumultum auxit. Sed is tumultus momento temporis, poStquam liberata itinera fuga montanorum erant, Sedatur: nec per otium modo, Sed prope Silentio, moX omnes traducti. Castellum inde, qu0d caput ejus regionis erat,

30쪽

T. LIVII LIBER XXI.

viculo8que circumjectos, capit, et captivorem pec0ribus per triduum exercitum aluit. et, quia nec montanis, primo perculSi nec loco magnopere impediebantur, aliquantum eo triduo viae

confecit.

XXXIV. Perventum indo ad frequontem cultoribus alium, ut inter montana, populum. ibi non bello aperto, sed suis artibus, fraude, deinde insidiis, est prope circumventus. Μagno natu principes castellorum oratores ad Poenum veniunt: alienis malis, utili exemplo, doctos, memorantes, amicitiam malle quam Vim experiri Poenorum. itaque obedienter imperata facturOS : commeatum, itinerisque duces, et ad fidem promissorum obsides acciperet. Hannibal nee temere credendo, nec RSpernando, ne repudiati apserte hostes fierent, benigne quum respondisset; obSidibus, quos dabant, acceptis, et commeatu, quem in viam ipsi detulerant, uSuS, nequaquam ut inter pacatoS compoSito agmine duceS eorum Sequitur. Primum agmen elephanti et equites . erant: ipse poSt cum robore peditum, circumSpectans sollicitusque omnia, incedebat. Ubi in angustiorem viam, eX parte altera subjectam jugo insuper imminenti, Ventum t, undique eriinsidiis barbari, a fronte, ab tergo, coorti, cominuS eminuS petunt; SaXa ingentia in agmen devolvunt: maxima ab tergo vis hominum urgebat. in eos versa peditum acies haud dubium fecit, quin, nisi firmata extrema agminis fuissent, ingens in eo saltu accipienda clades fuerit. Tunc quoque ad extremum periculi ac prope Perniciem Ventum est. nam, dum cunctatur Hannibal demittoro agmen in angustias, quia non, ut ipse equitibus praesidio erat, ita peditibus quicquam ab tergo auxilii reliquerat; OecurSanteS per obliqua montani, perrupto medio agmine, viam inSedere : nOXque una Hannibali sine equitibus atque impedimentis acta eSt.

XXXV. Postero die, jam segnius intercursantibus barbariS, junctae copiae, saltusque haud sine clade majore tamen jumen-t0rum, quam hominum, pernicie) superatus: inde montani pauciores jam, et latrocinii magis quam belli more, concursabant;

modo in primum, modo in novissimum agmen, utcunque B Ut locus opportunitatem daret, aut progresSi morative aliquam Occasionem fecissent. Elephanti, sicut praecipites per arctas Vias magna mora agebantur, ita tutum ab hostibus, quacunque incederent, quia insuetis adeundi propius metus erat) agmen praebebant. Nono die in jugum Alpium perventum eSt, per inVia

Pleraque et erroreS, quos aut ducentium fraus, aut, ubi fides iis non esset, temere initae Valles a conjectantibus iter, facisebant

Biduum in jugo stativa habita: fossisque t 0re ac pugnando quies data militibus ; jumentaque aliquot, quae prolapSa in rupi-bUS erant, Sequendo Vestigia agminis in castra pervenere. Fessis taedio tot malorum nivis etiam casus, occidente jam sidere Vergiliarum, ingentem terrorem adjecit. Per omnia nive opplota

SEARCH

MENU NAVIGATION