Titi Livii Patavini Historiarum belli punici secundi, libri quinque priores

발행: 1800년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

41쪽

Τ. LIVII LIBER XXI.

LI. A Lilybaeo consul, Hierone cum claSSe regia dimisso, relictoque praetore ad tuendam Siciliae oram, ipse in insulam Molitam, quae a Kartilaginiensibus tenebatur, trajecit. Advenienti Hamilcar, Gisgonis filius, praefectus praesidii, cum paulo minus duobus millibus militum, oppidumque cum insula traditur :inde p0st paucos dies reditum Lilybaeum, captivique et a conSulo et a praetore, praeter insigneS nobilitate viros, sub corona Venierunt. Postquam ab ea parte Satis tutam Siciliam censebat consul, ad insulas Vulcani quia fama erat, Stare ibi Punicam classem trajecit. nec quisquam hOStium circa eas insulas inventus. Jam forte transmiserant ad vastandam Italiae oram : depopulatoque Vibonensi agro urbem etiam terrebant. Repetenti Siciliam consuli exscensio hostium, in agrum Vibonensem facta, nunciatur ;literaeque, ab senatu de transitu in Italiam Hannibalis, et ut primo quoque tempore collegae ferret auxilium, mimae, traduntur. Multis simul anxius curis, eXercitum, extemplo in naveS impositum, Ariminum supero mari misit: Sex. Pomponio legato cum viginti quinque longis navibus Vibonensem agrum maritimamque oram Italiae tuendam attribuit; M. Aemilio praetori quinquaginta navium classem explevit: ipse, compositis Siciliae rebus, decem navibus oram Italiae legens, Ariminum pervenit; inde cum exercitu Suo prosectuS, ad Trebiam flumen collegae conjungitur. LII. Jam ambo consules, et quicquid Romanarum Virium erat,

Hannibali oppositum, aut illis c0piis defendi posse Romanum

imperium, aut Spem nullam aliam eSSe, satis declarabat. Tamen conSul alter, equestri proelio uno et vulnere suo minutus, trahi rem malebat: recentis animi alter, eoque ferocior, nullam dilationem patiebatur. Quod inter Trebiam Padumque agri eSt, Galli tum incolebant; in duorum praepotentium populorum certamine, per ambiguum favorem, haud dubie gratiam victoris spectantes. Id R0mani, ne quid modo mOVerent, aequo Satis, Poenus periniquo animo ferebat, ab Galliis accitum, Se Venisse ad liberandos eos dictitans. Ob eam iram, simul ut praeda militem aleret, duo millia peditum et mille equites, NumidaS plerosque, mixtos quosdam et Gallos, populari omnem deinceps agrum HSque

ad Padi ripas jussit. Egentes ope Galli, quum ad id dubios

Servisent animos, coacti, ab auctoribus injuriae ad vindices futuros declinant: legatisque ad consulem missis auxilium Romanorum terrae, ob nimiam cultorum fidem in Romanos laboranti, Orant. Cornelio nec causa, nec tempus agendae rei placebat: SuSpectaque ei gens erat, quum ob infida multa facinora, tum, ut alia Vetustate obsolevissent, ob recentem Briorum perfidiam.'Sempronius contra, continendis in fide sociis maximum vinculum esse primos, qui eguissent ope, defensos, censebat. Tum, collegaeunotante, equitatum Suum, mille Peditum jaculatoribus sermo

42쪽

T. LIVII LIBER XXI.

admixtis, ad defendendum Gallicum agrum trans Trebiam mittiti Ii, sparsoS et incomp0SitDS, ad hoc graves praeda plerosque, quum

inopinatos invasi 8Sent, ingentem terrorem caedemque ac fugamusque ad caStra stationesque hostium fecere : unde multitudine e Sa pulSi, rurSus SubSidio Suorum proelium restituere. Varia inde pugna SequenteS, quanquam ad eritremum aequaSSent certamen, major tamen hostium Romanis fama victoriae fuit. LIII. Ceterum nemini omnium major justiorque, quam ipsi

consuli, Videri. gaudio efferri, qua parte copiarum alter consul victus laret, ea se ViciSSe. reStitutos ac refectos militibus animOS, nec quemquam esse, praeter c0llegam, qui dilatam dimicationem

Vellet: eum, animo magiS, quam corpore, aegrum, memoria vulneris aciem ac tela horrere. Sed non esse cum aegro SeneScendum. Quid enim ultra differri aut teri tempust Quem

tertium con Sulem, quem alium exercitum exspectarit Castra Karthaginiensium in Italia, ac prope in conspectu urbiS, e e. non Siciliam ac Sardiniam, victis ademptas. nec cis Iberum Hispaniam peti; Sed S0lo patrio terraque, in qua geniti serent, pelli

Romanos. uantum ingemi Scant,' inquit, patreS DOStri, circa moenia Karthaginis bellare soliti, si videant nos, progeniem Suam, duOS conSuleS conSularesque exercitus, in media Italia paventes intra caStra ; Poenum, quod inter Alpes Apenninumque agri sit, suae ditionis fecisse Haec assidens aegro collegae, haec in praetorio prope concionabundus agere. Stimulabat et tempuS Pr0pinquum comitiorum, ne in novos consules bellum differretur, et occaSio in Se unum Vertendae gloriae, dum aeger collega erat. Itaque, nequicquam dissentiente Cornelio, parari ad propinquum certamen milites jubet. Hannibal, quum, quid optimum foret hosti, cerneret, vix ullam spem habebat, temere atque improvide quicquam conSules acturos: quum alteriuSingenium, fama prius deinde re cognitum, percitum ac ferox sciret eSSe, ferociuSque factum prospero cum praedatoribus Suis c tamine crederet; adesse gerendae rei fortunam haud dissidebat. cujus ne quod praetermitteret tempus, sollicitus intentusque eras. dum tiro hostium esset miles, dum meliorem ex ducibus inutilem vulnus faceret, dum Gallorum animi vigerent; quorum ingentem multitudinem sciebat segnius secuturam, quanto longius ab domo traherentur. Quum ob haec taliaque Speraret propinquum certamen, et facere, Si ceSSaretur, cuperet, Speculatoresque Galli, ad ea exploranda, quae Vellet, tutiores, quia in utrisque castris militabant, paratos pugnae esse Romanos retuli Ment; locum insidiis circumspectare Poenus coepit. LIV. Erat in medio rivus, praealtis utrinque clauSus ripis, et circa Obsitus palustribus herbis, et, quibus inculta ferme Veribuntur, VirgultiS vepribuSque . quem ubi ad equites quoque tegendos Satis latebrosum locum, circumvectus ipso, oculila perlustraVit;

43쪽

T. LIVII LIBER XXI.

IIic crit locus,'' Magoni fratri ait, quom teneas. Doligo

centenos VirOS OX omni pedite atque equite ; cum quibus ad movigilia prima Venias. Nunc corpora curare tempus eSt.' Ita praetorium miSSum. mox cum delectis Mago aderat. Robora virorum, cerno,' inquit Hannibal, Sed, ut et numero etiam, non animiS modo, Valeatis, singulis Vobis novenos ex turmis

manipulisque vestri similes eligite : Mago locum monstrabit, quem insideatis. Hostem caecum ad has belli artes habebitis.VIta mille equitibus Magoni, mille peditibus dimissis, Hannibal

prima luce Numidas equites, transgressos Trebiam flumen, Obequitare jubet hostium portis, jaculandoque in stationes elicere ad pugnam h0Stem ; injecto deinde certamine, cedendo SenSΠn citra flumen pertrahere. Haec mandata Numidis. ceteris ducibus peditum equitumque praeceptum, ut prandere omnes juberent; armatos deinde, instrati Sque equiS, Signum eXSpectare. Sempronius, ad tumultum Numidarum primum omnem equitatum, ferOX ea parte virium, deinde Sex millia peditum, pOStremo OmneScopias ad destinatum jam ante consilio, avidus certaminis, eduXit. Erat forte brumae tempus, et nivalis dies in locis Alpibus Apennin0que interjectis, propinquitate etiam fluminum ac paludium praegelidis. ad hoc, raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris merat: et, quicquid aurae fluminis appropinquabant, amabat acrior frig0ris Vis. Ut vero, refugientes Numidas insequentes, aquam ingressi Sunt, et erat pectoribus tenus, aucta nocturno imbri) tum utique egressis rigere OmnibuS corpora, ut ViX armorum tenendorum potentia essent, et 'imul lassitudine, et, pr0cedente jam die, fame etiam deficere. LV. Hannibalis interim miles, ignibus ante tentoria factiS, Oleoque per manipuloS, ut mollirent artus, mi SS0, et cibo per otium capto, ubi transgressos flumen hostes nunciatum eSt, alacer animiS corporibusque arma capit, atque in aciem procedit. Baliares locat ante Signa, levem armaturam, octo semie millia hominum; dein gravi0rem armis peditem, quod Virium, quod roboris erat: in cornibus circumfudit decem millia equitum ; et ab cornibus in utramque partem divisos elephantos statuit. Consul effuSOS Sequentes equites, quum ab resistentibus subito Numidis incauti exciperentur, Signo receptui dato, revocatoS, circumdedit peditibus. Duodeviginti millia Romani erant, socium nomini8 Latini viginti; auxilia praeterea Cenomanorum. ea Sola in fide manserat Gallica gens. his copiis concursum est. Proelium a Baliaribus ortum eSt; quibus quum majore robore legioneSobsisterent, deductae propere in cornua leves armaturae Sunt. quae res effecit, ut equitatuS Romanus extemplo urgeretur : nam,

quum ViX jam per Se resisterent decem millibus equitum quatuor millia, et sessi plerisque integris, obruti sunt insuper Velut nube

44쪽

Τ. LIVII LIBER XXI.

jaculorunt, a Baliaribus conjecta. ad hoc elephanti, eminentes ab

extremiS cornibus, equis maxime non Visu modo sed odore

insolita territis, fugam late faciebant. PedeStris pugna par animiS magi S, quam Viribu S, erat; quaS recenteS PoenuS, paulo ante curatis corporibus, in proelium attulerat: contra, jejuna seSinque corpora Romani8, et rigentia gelu, torpebant. reStitissent tamen

animis, Si cum pedite solum foret pugnatum. Sed et Baliares, pulso equite, jaculabantur in latera, et elephanti jam in mediam

peditum aciem sese tulerant: et Μago Numidaeque, simul latebras eorum improvida praeterlata acieS est, eX0rti ab tergo, ingentem tumultum ac terrorem fecere. LVI. Tamen in tot circumstantibus malis mansit aliquamdiu immota acieS, maxime praeter Spem omnium adverSUS elephantos. eos velites, ad id ipsum locati, verutis conjectiS et avertere, et, insecuti averSOS, Sub caudis, qua maxime molli cute Vulnera accipiunt, fodiebant: trepidantesque, prope jam in SuOS conSternatos, media acie in extremam, ad SiniStrum cornu, adverSus

Gallos auxiliares agi jussit Hannibal. Extemplo haud dubiam

fecere fugam. additus quoque novus terror Romanis, ut fusa auxilia sua Viderunt. Itaque, quum jam in Orbem pugnarent, decem millia sermo hominum, quum alii evadere nequiSSent, media Afrorum acie, quae Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenti caede hostium perrupere : et, quum neque in ea Stra reditus esset, flumine interclusis, neque prae imbri satis decernere poSSent, qua SuiS opem ferrent, Placentiam recto itinere perreXere. Plures deinde in omnes partes eruptiones factae : et, qui flumen petiere, aut gurgitibus absumpti sunt, aut inter cunctationem ingrediendi ab hostibus oppressi. qui paSSim per agros fuga SparSi erant, VeStigia cedentis sequentes agminis, Placentiam contendere : aliis timor hostium audaciam ingrediendi flumen fecit, transgreSSique in castra pervenerunt. Imber nive mixtus et intoleranda vis frigoris et homines multos, et jumenta, et elephant0S prope omnes, absumpsit. Finis insequendi hostis Poenissumon Trebia fuit: et ita torpentes gelu in caStra rediere, ut vix laetitiam victoriae sentirent. Itaque nocte insequenti, quum praesidium castrorum, et quod reliquum ex magna parte militum erat, ratibus Trebiam trajicerent, aut nihil Sensere, Obstrepente pluvia ; aut, quia jam moveri prae lassitudine nequibant ac vulneribus, sentire sese dissimularunt: quietisque Poenis, tacito agmine ab Scipione consule exercitus Placentiam est perductus :inde Pado trajectus Cremonam, ne duorum exercituum hibernis

una colonia premeretur.

LVII. Romam tantus terror ex hac clade perlatus est, ut jam ad urbem crederent infestis signis hostem Venturum : nec quicquam spei aut auxilii esse, quo portis moenibusque Vim arcerent. Uno consule ad Ticinum victo, altero ex Sicilia re cato, duobus

45쪽

T. LIVII LIBER XXI.

consulibus, duobus consularibus exercitibus victis, quos alios duceS, quas aliaS legioneS QSSe, quae arcessanturi Ita territis

Sempronius consul advenit, ingenti periculo per effusos passi in ad praedandum hostium equites audacia magis, quam conSilio aut spe fallendi, resistendive, si non falleret) transgressus. Id quod unum maXime in praesentia desiderabatur, comitiis conSularibus habitis, in hiberna rediit. Creati consules Cn. Servilius et C. Flaminius. Ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant, Vagantibus passim Numidis equitibus, et, qua his impeditiora erant, Celtiberis Lusitanisque. Omnes igitur clausi undique

commeatuS erant, niSi quos Pado naves Subveherent. Emporium

prope Placentiam fuit, et opere magno munitum, et Valido firmatum praeSidio. ejus castelli oppugnandi spe cum equitibus ac Iovi armatura profectus, Hannibal, quum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus, non fefellit vigiles. Tantus repente clamor eSt sublatus, ut Placentiae quoque audiretur. Itaque Sub lucem cum equitatu consul aderat, juSSis quadrato agmine legionibus sequi. Equestre proelium interim commissum : in quo, quia SauciuS Hannibal pugna exceSSit, pax ore hostibus injecto, defensum egregie praesidium eSt. Paucorum uide dierum quiete sumpta, et ViXdum Sati S percurato Vulnere, ad Victum vias ire pergit oppugnandas. Id emporium a Romanis Gallico bello fuerat munitum. inde locum frequentaverant neeolae, mixti undique ex finitimis populis ; et tum terror p0pulationum eo plerOSque eX agris compulerat. Hujus generis multitudo, fama impigre defensi ad Placentiam praesidii accenSa, armiSarreptis, obviam Hannibali procedit. Magi S agmina, quam acieS, in Via concurrerunt; et, quum ex altera parte nihil praeter inconditam turbam esset, in altera et dux militi, et duci fidens miles, ad triginta quinque millia hominum a paucis fusa. Postero die, deditione facta, praesidium intra moenia accepere : JUSSique arma tradere, quum dicto paruisSent, Signum repente VictoribuS datur, ut, tanquam Vi captam, urbem diriperent. neque ulla, quae in tali re memorabilis scribentibus videri solet, praetermiSin clades est: adeo omnis libidinis, crudelitatisque, et inhumanae Superbiae, editum in miseros est exemplum. Hae fuere hibernae expeditiones Hannibalis.

LVIII. Haud longis inde temporibus, dum intolerabilia frigora

erant, quies militi data est: et, ad prima ac dubia Signa veris profectus ex hibernis, in Etruriam ducit, eam qu0que gentem, sicut Gallos Liguresque, aut vi aut voluntate adjuncturUS.

Transeuntem Apenninum adeo atrox adorta tempeStaS eSt, ut Alpium laeditatem prope superaverit. Vento mixtus imber quum serretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant, aut Contra enitentes, vortice intorti, amigebantur, constitere : dein, quum jam spiritum includeret, nec reciprocare animam Sineret,

46쪽

Τ. LIVII LIBER XXI.

averSi n gento, parumper consedere. Tum Vero ingenti sono coelum Strepere, et inter horrendos fragores micare ignes. capti auribus et oculis metu omnes torpere. Τandem, effuso imbre, quum eo magiS accensa Vis Venti esset, ipso illo, quo deprehensierant, loco caStra ponere necessarium visum est. Id vero laboris velut do integro initium fuit. nam nec e licare quicquam, nec Statuere, poterant: nec, quod Statutum eSSet, manebat, Omnia perscindente vento et rapiente. et mox aqua levata Vento, quum super gelida montium juga concreta esset, tantum ni Voine grandinis dejecit, ut, omnibus omisSis, procumberent homines, tegminibus suis magis obruti, quam tecti. tantaque Vis frigoris insecuta eSt, Ut, eX illa miserabili hominum jumentorumquo Strage quum Se quisque attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia, torpentibus rigore nervis, ViX flectere artus poterant. deinde, ut tandem agitando SeSe movere, ac recepere an OS, et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops tendere. Biduum eo loco, Velut ObSessi, mansere. multi homines, multa

jumenta, elephanti quoque ex his, qui proelio ad Trebiam fact0

Superfuerant, Septem abSumpti. LIX. Degressus Apennino, retro ad Placentiam castra movit,

et, ad decem millia progressus, consedit. postero die duodecim millia peditum, quinque equitum, adversus hostem ducit. Nec Sempronius conini jam enim redierat ab Roma) detrectavit

certamen: atque eo die tria millia passuum inter bina castra fuere. Postero die ingentibus animis, Vario eVentu, pugnatum eSt. primo concurSu adeo res Romana Superior fuit, ut non acie vincerent solum, Sed pulsoS hostes in castra persequerentur ; m0XcaStra quoque oppugnarent. Hannibal, paucis propugnatoribus in vallo porti Sque positi' ceteros confertos in media caStra recepit, intentosque signum ad erumpendum spectare jubet. Jam nona ferme diei hora erat, quum Romanus, nequicquam fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum receptui dedit. Quod ubi Hannibal accepit, laxatamque pugnam et receSSum a castris vidit, extemplo equitibus dextra laevaque emissis in hostem, ipse cum peditum robore mediuS castris erupit. pugna raro ulla magis Saeva, et cum utriusque partis pernicie clarior fuisset, si Oxtendi eam dies in longum spatium sivisset. NOX accenSum ingentibus animis proelium diremit. itaque acrior concurSuS fuit, quam caedes; et, Sicut aequata ferme pugna erat, ita clade paridiSceSSum eSt. ab neutra parte seXcentis plus peditibus, et dimidium ejus equitum cecidit. Sed major RomaniS, quam pro numero, jactura fuit; quia equestris ordinis aliquot, et tribuni militum quinque, et praesecti Sociorum ues, Sunt interfecti Secundum eam pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam concessit. Venienti in Ligures Hannibali, per insidias intercepti, du0 quaestores Romani, C. Fulvius et L. Lucretius cum duobus

47쪽

T. LIVII LIBER XXI.

tribunis militum, et quinque equeStris ordinis, Senatorum serino liberis, quo magis ratam lare cum his pacem Societatemquo

crederet, traduntur.

LX. Dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio, in

Hispaniam cum classe et exercitu missus, quum, ab OStio Rhodani pr0sectus, PyrenaeoSque montes circumvectus, Emporiis appulisset classem, expoSito ibi eXercitu, orsus a Lacetani S, Omnem oram usque ad Iberum flumen, partim renovandis Societatibus, partim novis instituendis, Romanae ditionis fecit. Inde conciliata clementiae fama, non ad maritimos modo populos, sed in mediterraneiS quoque ac montanis ad ferociores jam gentes Valuit: nec paX modo apud eos, Sed Societas etiam armorum, parata eSt; validaeque aliquot auxiliorum cohortes eae iis conScriptae Sunt. Hannonis cis Iberum provincia erat: eum reliquerat Hannibal ad regionis ejus praesidium . itaque prius, quam alienarentur Omnia, ObViam eundum ratus, castris in conspectu hostium p itis, in aciem eduxit. nec Romano differendum certamen Visum : quippe qui sciret, cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse; malletque adversus SinguloS Separatim, quam adVerSUS duoS Simul, rem gerere. Nec magni certaminis ea dimicatio fuit. Sex millia hostium caesa, duo capta cum praesidio

caStrorum. nam et caStra expugnata sunt, atque USe duX cum

aliqu0t principibus capiuntur: et Scissis, propinquum caStris Oppidum, eXpugnatur. Ceterum praeda oppidi parvi pretii rerum

fuit; Supellex barbarica, ac vilium mancipiorum. caStra militem ditavere; non ejus modo exercitus, qui Victus erat, Sed et Hu8, qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere cariS rebuS, ne gravia impedimenta serentibus essent, citra Pyrenaeum relictiS. LXI. Priusquam certa hujus cladis fama accideret, tran reS-sus Iberum Hasdrubal cum octo millibus peditum, mille equitum,

tanquam ad primum adventum Romanorum OccurSumS, POSt- quam perditas res ad Scissim amissaque castra accepit, iter ad mare convertit. Haud procul Tarracone classicos milites navaleS-que Soci0S, Vag0S palantesque per agros, qu0d ferme sit, ut Secundae res negligentiam creent) equite passim dimisso, cum magna caede, majore fuga, ad naves compellit: nec diutius circa ea loca morari ausus, ne a Scipione opprimeretur, tranS Iberum sese recepit. Et Scipio, raptim ad famam novorum hostium agmine acto, quum in paucos praefectos navium animadvertiSSet, praesidio Tarracone modico relicto, Emporias cum claSSe rediit. ViXdum digresso eo, Hasdrubal aderat: et, Ilergetum P0pulo, qui obsides Scipioni dederat, ad defectionem impulSO, cum eorum ipsorum juventute agros fidelium Romanis sociorum V tat. Excito deinde Scipione hibernis, toto cis Iberum rursus cedit agro. Scipio, relictam ab auctore desectionis Ilergetum gentem quum insues o eXercitu invasiMet, compulsis omnibuS Athanagiam

48쪽

T. LIVII LIBER XXI.

urbem quae caput ejus p0puli erat) circumsedit: intraque dies

paucos, pluribuS quam ante obsidibus imperatis, Ilergetes, pecunia etiam mulctatos, in jus ditionemque recepit. Inde in Ausetanos prope Iberum, Socios et USOS Poenorum, procedit: atque, urbe eorum ObSeSAR, LacetanOS, auXilium finitimis ferentes nocte, haud procul jam urbe, quum intrare Vellent, excepit insidiis. Caesaad duodecim millia: exuti pene Omnes armis, domoS pa8Simpalantes per agros diffugere ; nec ObSeSS0S alia ulla res, quam iniqua oppugnantibus hiems, tutabatur. triginta dios obsidio fuit; per quOS raro unquam niX minuS quatuor pedes alta jacuit:

adeoque pluteos ac VineaS Romanorum Operuerat, ut ea Sola,

ignibus aliquoties conjectis ab hoste, etiam tutamentum fuerit. Postremo, quum AmuSitUS, princepS eorum, ad Hasdrubalem profugisset, Viginti argenti talentis pacti, deduntur. Tarraconem in hiberna reditum CSt. LXII. Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta ;aut quod evenire Solet, motis semel in religionem animis) rnulta nunciata, et temere credita sunt: in quis ingenuum in tum semesrem in foro olitorio triumphum clamasse ; et foro boario 4 bovem in tertiam contigninonem Sua Sponte eScendi SSe, utque' inde, tumultu habitatorum territum, SeSe dejecisse ; et navium speciem do coelo affulsisse, et aedem Spei, quae eSt in foro olitorio, fulmino ictam : et Lanuvii hastam se commOViSSe ; et corvum in aedem Junonis devola SSe, atque in ipSo pulvinario consedisse ; et in agro Amiternino, multis locis, hominum Specie procul candida VeSte Vi SOS, nec cum ullo congressos: et in Piceno lapidibus pluisSe : et Caere sortes eXtebaias: et in Gallia lupum vigili gladium, e Vagina raptum, Stulisse. Ob cetera prodigia libros adire decemviri jussi. quod autem lapidibus pluisset in Piceno, novemdiale sacrum edictum, et Subinde alii S procurandis propotota civitas operata fuit. Jam primum omnium urbs lustrata est, hostiaeque majoreS, quibuS editum eSt, diis caesae ; et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium ad Junonis portatum est; et signum aeneum matronae Junoni in Aventino dedicaverunt; . et lectistemum Caere, ubi SorteS attenuatae erant, imperatum,ot supplicatio Fortunae in Algido : Romae quoque, et lectister- nium Juvontati, et supplicatio ad aedem Herculis nominatim, . - deinde univerSO populo circa omnia pulyinaria, indicta ; et Genio majores hostiae caesae quinque; et C. Atilius Serranus praetor' vota suscipere jussus, Si in decem annos reSpublica eodem stetisset statu. Haec, procurata Votaque ex libris Sibyllinis, magna ex parte levaverant religione animos. LXIII. Consulum designatorum alter, Flaminius, cui eae legiones, quae Placentiae hibernabant, Sorte evenerant, edictum et literas ad consulem misit, ut is exercitus Idibus Martiis Arimini adessot in caStris. Huic in provincia con8ulatum inire consilium

49쪽

T. LIVII LIBER XXI.

erat, memori Veterum certaminum cum Patribus, quae tribunus

plebis, et quae postea consul, prius de consulatu, qui abrogabatur, dein de triumpho, habuerat; invisus etiam Patribus ob novam legem, quam Q. Claudius, tribunus plebis, adverSuS Senatum, uno patrum adjuvante C. Flaminio, tulerat; Ne quis Senator, quive senatoris pater fuisset, maritimam navem, quae plus quam Jtrecentarum aram lorarum esset, haberet. Id satis habitum ad fructus ex agrisvecranaos quaestus omnis Patribus indecorus VlauS. ReS, Per Summam contentionem acta, invidiam apud nobilitatem suasori legis, Flaminio, favorem apud plebem alterumque inde conSulatum, peperit. Ob haec ratus auspiciis ementiendis, Latinarumque feriarum mora, et consularibus aliis impedimentis, retenturos se in urbe, simulato itinere privatus clam in provinciam abiit. Ea res, ubi palam facta eSt, novam insuper iram, infestis jam ante, Patribus movit: Non cum Senatu

modo, sed jam cum diis immortalibus, C. Flaminium bellum

gerere. consulem ante inauSpicato factum, revocantibus eX ipsa acie, diis atque hominibus non paruisse; et nunc conscientia Spretorum et capitolium et solennem Votorum nunci ationem

fugisse : ne die initi magistratus Jovis optimi maximi templum adiret: ne Senatum, invisus ipse, et sibi uni invisum, Videret consuleretque : ne Latinas indiceret, Jovique Latiali solenne Sacrum in monte faceret: ne, auspicato profectus in capitolium ad Vota nuncupanda, paludatus inde cum lictoribus ad provinciam iret. Lixae modo, sine insignibus, sine lictoribus, profectum clam, furtim, haud aliter quam si exilii causa solum Verti8Set. magis pro majestate videlicet unperii Arimini, quam Romae, magistratum initurum, et in deversorio hospitali, quam apud

penateS Suos, Praetextam Sumpturum. Revocandum uniVe1 Si, retrahendumque, censuerunt; et cogendum omnibus priuS prae-

Sentem in deos hominesque fungi officiis, quam ad exercitum et in provinciam iret. In eam legationem, legatos enim mitti placuit) Q. Τerentius et M. Antistius, profecti, nihilo magiS eum

m0Verunt, quam priori consulatu literae moverant ab senatu miSSae. Paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei vitulus jam ictus e manibus sacrificantium Sese quum proripuiSSet, multos circumStantes cruore reSpersit. Fuga procul etiam major

apud ignaros, quid trepidaretur, et concursatio fuit. Id a plerisque in omen magni terroris acceptum. Legionibus inde duabus a Sempronio, prioris anni consule, duabus a C. Atilio praetore acceptis, in Etruriam per Apomissi tramites inercitus duci est

50쪽

LIBER XXII

u=ni380, venit in Etruriam: per quas paludes quatriduo trissuδnoctibu8 8ine ulla requie iter fecit. III, IV. 40. C. Flaminiuas0Π8ul, homo temerariu' contra au8picia profectu8, 30ni3 militaribus es88io, quae tolli non poterant, et ab equo, quem con8cenderat, per caput devolutus, in8idiiθ ab Hannibale circumventus, ad Prasimenum lacum cum Mercitu caesus e8t. VI. Sei millia, quae

eruperant, fde ab Maharbale data, persdia Hannibali8 vincta 8unt. VII. Quum ad nuncium cladis Romae luctu8 e88et, duae matre8, Ginuerato recepti8 flii' gaudio mortuae Runt. X. Ob hanc cladem ei Sibyllinis libris ver 8acrum notum. XII. Quum deinde Q. FabiuδMazimυδ dictator, adversus Hannibalem mi u' nollet acie cum eo moligere, ne, contra ferocem tot victorii8 ho8tem, territum adverara proelii8 militem pugnae committeret, et opponendo ge tantummodo conatuδ Hannibalis impediret; XIV, XXVI. M. Minucius, magi8ter equitum, ferom et temerariti' criminando dictatorem tanquam Regnem et timidum, ejecit, ut populi D88u aequaretur ei cum dictatore imperium: XXVII. divisoque Gercitu, quum iniquo loco consili88et, et in maximo di*crimine legione8 ejus essent, XXIX. Ruperveniente cum Gercitu Fabio Maoeimo, discrimine liberatus est Quo beneficio victu' castra cum eo junoeit, et patrem eum 8alutavit Iidemque facere milites ju8sit. XVI. Hannibal, va8tata Campania,

inter Casilinum oppidum et Calliculam montem a Fabio clau8u8, sarmentis ad cornua boum alligati8 et incenεi8, praesidium Romanorum, quod Calliculam in*idebat, fugavit: et 8ic trantare u8 est/altum. XXIII. idemque Q. Fabii Maiimi dictatoris, quum circum-m8ita ureret, agro pepercit, ut illum tanquam proditorem 8uvectum faceret. XLVII. Aemilio deinde Paullo et Terentio Varrone con-δulibus et ducibu' cum marima clade adueraus Hannibalem ad Cannas pugnatum t: XLIX. cae8aque eo proelio Romanorum quadraginta quinque millia, cum Paullo conδule et genatoribu8 octoginta, con8ularibu8 atque praetorii8 aut aedilitiiδ triginta. LIII. 8t quam cladem, quum a nobilibu8 adol centibu8 propter deverationem con8ilium de relinquenda Italia iniretur, P. CorneliuεScipio, tribunus militum, qui po8tea Alricanus nuncupatu8 eδ

SEARCH

MENU NAVIGATION