Titi Livii Patavini Historiarum belli punici secundi, libri quinque priores

발행: 1800년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

51쪽

T. LIVII LIBER XXII.

stricto super capita deliberantium ferro, juravit, Re pro Male habiturum eum, qui in verba Sua non jur&8et; essecitque, ut omnes minime relictum iri a se Italiam jurejurando astringerentur. VII, XIX, XX. lo. Praeterea trepidationem urbis et luctum, et res in Hispania meliore eventu gesta8 continet. LVII. Opimia et Floronia, Vestales vitaines, incesti damnatae 8unt. Propter paucitatem vero militum, Rervorum octo millia armata sunt. LX, LXI. Captivi, quum pote8tas e88et redimendi, redempti non 8unt. Varroni obviam itum est, et gratiae actae, quod de republica non dever 8et. I. JΛΜ ver appetebat, quum Hannibal eX hibernis movit, et nequicquam ante conatuS tran Scendere Apenninum intolerandis frigoribus, et cum ingenti periculo moratus ac metu. Galli, quos praedae populationumque conci Verat Spes, p0Stquam Pro eo, ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, Suas terras Sedem belli esse, premique utriuSque partiS eXercituum hibernis, viderunt, verterunt retro ad Hannibalem ab Romanis odia: petitusque inope principum insidiis, ipSorum inter Se fraude, eadem levitate,

qua conSenserant, conSenSum indicantium, Ser tuS erat; et mutando nunc VeStem, nune tegumenta capiti S, errore etiam sesent, insidiis munierat. Ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex hibernis. Per idem tempus Cn. Servilius fonsul Romae Idibus Martiis magistratum iniit. Ibi quum doropublica retuli8Set, redintegrata in C. Flaminium invidia ost: Du0S Se conSuleS creaSSe, unum habere. quod enim illi justum

imperium, quod auspicium esse i Μagistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, Latinis feriis actis, sacrificio in monte ,

perfecto, Votis rite in Capitolio nuncupatiS, Secum serre : nec privatum au Spicia Sequi, nec Sine auSpiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse. Augebant metum

prodigia, eX pluribus Simul locis nunciata: in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias

equiti Scipionem, quem manu tenuerat, arsisse, et littora crebris ignibus fulsisse, et Scuta duo Sanguine SudaSSe, et milites quosdam ictos fulminibus, et Solis orbem minui visum: et Praeneste ardentes lapides coelo cecidisse : et Arpis parmas in coelo Visas, pugnantemque cum luna Solem : et Capenae duas interdiu lunas ortas: et aquas Caeretes Sanguine mixtas fluxime; sontemque ipsum Herculis cruentiS manaSse sparsum maculis : et in Antiati motontibus cruentas in corbem Spicas cecidisse : et Faleriis coolun

findi volui magno hiatu Vi Sum; quaque patuerit, ingenS lumen

offulsisse : Sortes Sua sponte nitenuatas, unamque excidiSSe, ita Scriptam : MAVORS TELUM SUUM OOΝcUΤΙΤ : et per idem tempus

Romae signum Martis Appia via ad simulacra luporum SudaMo :ct Capuae speciem coeli ardentis fuisse, lunaeque inter imbrem cadentis. Inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habita:

52쪽

T. LIVII LIBER XXII.

ψι capras lanatas quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum feminam sese Vertisse. ΗiS, Sicut erant nunciata, expoSitis, auctoribusque in curiam introductis, consul de religione Patros conSuluit. Decretum, ut ea prodigia, partim majoribus hostiis, partim lactentibus, procurarentur ; et uti supplicatio per triduum ad omnia pulvinaria haberetur; cetera, quum decemviri libros inspexissent, ut ita fierent, quemadmodum cordi esse divi carminibus praefarentur. Decemvirorum monitu decretum eSt,

Jovi primum donum fulmen aureum pondo quinquaginta fieret; Junoni Minervaeque ex argento dona darentur; et Junoni Reginae in Aventino, Junonique Sospitae Lanuvii, majoribus hostiis

Sacrificaretur; matronaeque, pecunia collata, quantum conferro

cuique commodum eSSet, donum Junoni Reginae in Aventinum ferrent, lectisterniumque fieret: quin et libertinae ut ipsae, unde' Feroniae donum daretur, pecuniam pro facultatibus suis conferrent. Haec ubi facta, decemviri Ardea se in laro majoribus hostiis sacrificarunt. poStremo Decembri jam monso ad aedem Saturni Romae immolatum est, lectisterniumque imperatum, et eum lectum senatores StraVerunt) et convirium publicum; ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamatum, populuSque eum diem festum habere ac servare in perpetuum juSSuS.

ΙΙ. Dum consul placandis Romae diis trahendoque dolectu dat operam, Hannibal, profectus eX hibernis, quia jam Flaminium

consulem Arretium pervenisse fama erat, quum aliud longius, ceterum commodius, OStenderetur iter, propiorem Viam per paludem petit, qua fluvius Arnus per eos dies solito magis inundaverat. Hispanos et Afros, id omne Veterani erat robur exercitus admixtis ipsorum impedimentis, necubi consistere coactiS neceS- Saria ad usus deessent, primos ire jussit; sequi Gallos, ut id agminis medium esset; novissimos ire equites: Magonem inde cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si taedio

laboris longaeque Viae ut est mollis ad talia gens dilaberentur

aut subsisterent, cohibentem. Primi, qua modo praeirent duces, per praealtas fluvii ac profundas Voragines, hausti paene limo

immergenteSque Se, tamen Signa Sequebantur. Galli neque SuStinere Se prolapSi, neque a urgere eX Voraginibus, poterant, aut corpora animi S, aut animos Spe, Sustinebant: alii fessa aegre

trahentes membra ; alii, ubi semel Victis taedio animis procubuissent, inter jumenta, et ipsa jacentia paSSim, morientes. maximeque omnium Vigiliae conficiebant, per quatriduum jam et tres noctes toleratae. Quum, omnia obtinentibus aquis, nihil, ubi in Sicco seSsa sternerent corpora, inveniri poSSet, cumulatis in aquas sarcinis insuper incumbebant. jumentorum itinere toto prostratorum prasim acervi tantum, quod eXStaret aqua, quaerentibus ad quietem parvi temporis necessarium cubile dabant. Ipse Hannibal, aeger oculis ex verna primum intemperie variante

53쪽

T. LIVII LIBER XXII.

calores frigoraque, elephanto, qui unus Superfuerat, quo altius ab aqua exstaret, VectuS; Vigiliis tandem, et nocturno humore, palustrique coelo gravante caput, et quia medendi nec locus nec

tempus erat, altero Oculo capitur.

III. Multis hominibus jumentisque foede ami8Sis, quum tandem de paludibus emersisset, ubi primum in Sicco potuit, castra

locat: certumque per praemissos exploratores habuit, exercitum Romanum circa Arretii moenia esse. consulis deinde consilia atque animum, et Situm regionum, itineraque, et copias ad commeatus expediendOS, et cetera, quae cognOSSe in rem erat, Summa omnia

cum cura, inquirendo exSequebatur. Regio erat in primis Italiae sortilis, Etrusci campi, qui FaeSulas inter Arretiumque jacent,

frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti. Consulserox ab conSulatu priore, et non modo legum ae Patrum majestatis, Sed ne deorum quidem satis metuens. Hanc insitam ingenio ejus temeritatem fortuna prospero civilibus bellicisque rebus

SucceSSu aluerat. Itaque Satis apparebat, nec deos nec hominus consulentem, ferociter Omnia ne praepropere acturum. quoque pronior eSSet in Vitia Sua, agitare eum atque irritare Poenus

parat: et, laeva relicto hoste, Faesulas petens, medio Etruriae agro praedatum profectu S, quantam maximam VaStitatem potest, caedibus incendiisque consuli procul ostendit. Flaminius, qui ne quieto quidem h0Ste ipSe quieturuS erat, tum Vero, POStquam reS Sociorum ante oculos prope suos ferri agique vidit, Suum id dedecus ratus, per mediam jam Italiam Vagari Poenum, atque, obsistente nullo, ad ipsa Romana moenia ire oppugnanda; ceteris omnibus in consilio Salutaria magis, quam specioSa, SuadentibuS, Ollegam eXSpectandum, ut, conjunctis exercitiburi communi animo conSilioque rem gererent; interim equitatu, auXiliisque levium armorum, ab effusa praedandi licentia hostem cohibendum ;-iratuS Se ex conSilio proripuit, signumque simul itineris pugnaeque pr0p0Suit. Quin imo Arretii ante moenia sudeamus,' inquit, hic enim patria et penates sunt: Hannibal, emiSSUS e manibus, perpopuletur Italiam, Vastandoque et urendo

Omnia ad Romana moenia perveniat: nec ante nos hinc moverimuS, quam, Sicut olim Camillum ab Vriis, C. Flaminium ab

Arretio Patres acciverint.' Haec simul in erepanS, quum OoiUS signa convelli juberet, et ipse in equum insiluisset, eqHUS repente corruit, c0nSulemque lapsum super caput effudit. Territis omnibus, qui circa erant, Velut foedo omine incipiendae rei, insupeae inunciatur, Signum, omni Vi moliente signifero, conVelli nequire. Conversus ad nuncium, Num literas quoque,' inquit, ab Senatu afferS, quae me rem gerere vetent i Abi, nuncia, Signum effodiant, si ad convellendum manus prae metu obtorpuerint.VIncedere inde agmen coepit, primoribus, Super quam qu0d diS-

Selmerant a consilio, territis etiam duplici prodigio; milite in

54쪽

Τ. LIVII LIBER XXII.

vulgus laeto serocia ducis, quum spem magis ipsam, quam cauSam spei, intueretur. IV. Hannibal, quod agri est inter Cortonam urbem Trasimenumque lacum, omni clade belli pervastat, quo magis iram hosti ad vindicandas sociorum injurias acuat. Et jam pervenerant ad loca insidiis nata, ubi maxime montes Cortonenses Trasimenus Subit. Via tantum interest perangusta, Velut ad id ipsum de industria relicto spatio: deinde paulo latior patescit campus, inde colles assurgunt. Ibi castra in aperto locat, ubi ipse cum Afris modo Hispanisque consideret. Baliares ceteramque levem armaturam post montes circumducit: equites ad ipsas fauces saltus, tumulis apte tegentibus, locat; ut, ubi intrassent Romani, objecto equitatu, clausa omnia lacu ac montibuS eSSent.. Flaminius quum pridie solis occasu ad lacum perVeniSSet, ineX, plorato P0Stero die, Vixdum satis certa luce, angustiis Superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen coepit, id tantum hostium, quod eX adverso erat, conspexit: ab tergo et Super caput decepere insidiae. Poenus ubi, id quod petierat, clausum lacu ac montibus et circumfusum suis copiis habuit hostem, S num omnibus dat simul invadendi. qui ubi, qua cuique proXimum fuit, decucurrere, eo magis Romanis subita atque improvisa res fuit, quod, orta eX lacu, nebula campo, quam montibus, denSior Sederat, agminaque hostium ex pluribus vallibus ipsa inter se

SatiS conSpecta, eoque magis pariter, decucurrerunt. RomanuSclamore priuS undique Orto, quam satiS cerneret, Se CircumVentum

esse sensit; et ante in frontem lateraque pugnari coeptum eSt, quam Satis instrueretur acies, aut expediri arma, stringique gladii

V. Consul, perculsis omnibus, ipse satis, ut in trepida re, impaVidus, turbatos ordines, vertente se quoque ad diSSonos clamores, instruit, ut tempus locusque patitur : et, quacunque adire audirique potest, adhortatur, ac stare et pugnare jubet; nec

enim inde votis aut imploratione deum, sed vi ac virtute, eVadendum eSSe. per medias acies ferro viam fieri: et, quo timoris minus Sit, eo minus ferme periculi esse. Ceterum prae Strepitu aetumultu nec consilium nec imperium accipi poterat. tantumque aberat, ut Sua Signa atque ordinem et locum nOSceret miles, ut ViX ad arma capienda, aptandaque pugnae, competeret animuS ;opprimerenturque quidam, onerati magis his, quam tecti: et erat in tanta caligine major usus aurium, quam oculorum. Ad gemitus Vulnerum, ictusque corporum aut armorum, et mixtos Strepentium paventiumque clamores, circumferebant Ora Ocul OS-que. Alii fugientes, pugnantium gistho illati, haerebant: alioqredeuntes in pugnam avertebat fugientium agmen. Deinde, ubi in omnes partes nequicquam impetus capti, et ab lateribus montos sic lacus. a fronte et ab tergo hostium acies claudebat, apparuitque

55쪽

Τ. LIVII LIBER XXII.

nullam, nisi in dextra ferroque, Salutis spem esse ; tum Sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam, et nova de integro pugna exorta est; non illa ordinata per principes hastatosque ac triarios, nec ut pro SigniS antesignani, p0St Signa alia pugnaret acies ; nec ut in sua legione miles, aut cohorte, aut manipulo, eSSet. Fors conglobat, et animus Suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat: tantusque fuit ardor armorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit, avertitque curSurapido amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti pr0ruit, nemo pugnantium Senserit. VI. Tres ferme horas pugnatum est, et ubique atrociter. circa consulem tamen acrior infestiorque pugna est. Eum et robora Virorum Sequebantur, et ipSe, quacunque in parte premi ac laborare Senserat suos, impigre ferebat opem; inSignemque armis et hostes summa vi petebant, et tuebantur cives : donec Insubereques, Ducario nomen erat) facie quoque noscitans, ' Consuleia,'' inquit, hic est,' popularibus suis, qui legiones noStras cecidit, agrosque et urbem eSt depopulatus. Jam ego hanc Victumam manibus peremptorum foede civium dabo :V subditisquo calcaribus equo per confertissimam hostium turbam impetum facit; obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti obviam objecerat, conSulem lancea transfixit. spoliare cupientem, triarii objectis scutis arcuere. Magnae partis fuga inde primum coepit: et jam nec lacus nec montes Obstabant pavori. per omnia arcta praeruptaque Velut caeci evadunt; armaque et Viri Super

alium alii praecipitantur. Pars magna, ubi locus fugae deeSt, per prima Vada paludiS in aquam progressi, quoad capitibus

humeriSque eXStare pOSSunt, SeSe immergunt. fuere, quOS ineOΠ-SultuS pavor nando etiam capessere fugam impulerit. Quae ubi immenSa ac Sine Spe erat, aut, deficientibus animis, hauriebantur gurgitibus; aut, nequicquam fessi, Vada retro aegerrime repetebant, atque ibi ab ingressis aquam hostium sequitibus paSSim trucidabantur. Sex millia ferme primi agminis, per adver80Sliostes eruptione impigre facta, ignari omnium, quae post Sengerentur, eX Saltu eVaSere. et, quum in tumulo quodam conStitissent, clamorem modo ac Sonum armorum audienteS, qURe

fortuna pugnae eSSet, neque Seire, nec perSpicere prae caligine, poterant. Inclinata denique re, quum incalescente sole dispulsa nebula aperuisset diem, tum, liquida jam luce, montes campique perditas res Stratamque ostendere foede Romanam aetem. itaque, ne in conspectos procul immitteretur eques, Sublatis raptim Signis, quam citatissimo poterant agmine, Sese abripuerunt. POStero die, quum Super cetera extrema fames etiam instaret, fidem dante Maharbale, qui cum omnibus equestribus copiis nocte conSecutu Serat, Si arma tradidissent, abire cum Singulis VestimentiS Passu-

56쪽

T. LIVII LIBER XXII.

rum, SeSe dediderunt. quae Punica religione servata fides ab Hannibale eSt, atque in vincula OmneS conjecit. VII. Haec est nobilis ad Trasimenum pugna, atque inter paucas memorata populi Romani clades. Quindecim millia Romanorum in acie caesa Sunt; decem millia, sparsa fuga per Omnem Etruriam, diversis itineribus urbem petiere. N ille quingenti hostium in acie, multi poStea utrinque ex vulneribus periere. MultipleX caedes utrinque facta traditur ab aliis. Ego, praeterquam qu0d nihil haustum ex vano velim, quo nimis inclinant fera ne Scribentium animi, Fabium, aequalem temporibus hujusce belli, potissimum auctorem habui. Hannibal, captiv0rum qui Latini nominis essunt sine pretio dimissis, Romanis in vincula datis, Segregata

ex hostium coacervatorum cumulis, corpora Suorum quum Sepeliri jussisset, Flaminii quoque corpus, funeriS cauSn magna Cum cura inqui Situm, non invenit. Romae, ad primum nuncium cladis ejus, cum ingenti terrore ac tumultu concurSus in forum p0puli eSt factus. Matronae, Vagae per Via S, quae repenS CladeSallata, quaeVe fortuna eXercituS eSSet, obvios percunctantur. et, quum frequenti S concionis modo turba in comitium et curiam VerSa magi StratuS Vocaret; tandem, haud multo ante Solis occa-8um, M. Pomponius praetor, Pugna,'' inquit, magna Victi Sumus et, quanquam nihil certius ex eo auditum eSt, tamen, alius ab alio impleti rumoribus, domos referunt, CODSulem CUM magna parte c0piarum caesum : SupereSSe pauc0S, aut fuga PBSSimper Etruriam SparS08, aut captos ab hoSte. Quot ca SuS exercitus victi fuerant, tot in curas dispertiti eorum animi erant, quorum propinqui sub C. Flaminio consule meruerant, ignorantium, quae cujuSque Suorum fortuna esSet: nec quiSquam satis certum habet, quid aut speret, aut timeat. Postero, ac deinceps aliquot diebus, ad portaS major prope mulierum, quam Virorum, multitudo Stetit, aut Suorum aliquem, aut nuncios de his, opperiens : circumfunde banturque obviiS, SciScitanteS ; neque avelli, utique ab notis, priUS, quam Ordine omnia inqui SiSSent, poterant. Inde Varios Vultus digredientium ab nunciis cerneres, ut cuique aut laeta aut tristia nunciabantur ; gratulantesque, aut consolantes, redeuntibuS domos circums USOS. Feminarum praecipue et gaudia inSignia erant, et luctu S. Unam in ipsa portu, Sospiti filio repente oblatam, ii fonSpectu HUS eXSpiraSSe ferunt; alteram, cui mors filii labi nunciata erat, moeStam Sedentem domi, ad primum conSpectum rodeuntis filii gaudio nimio exanimatum. Senatum praetoreS Per dies aliquot ab orto usque ad occidentem Solem in curia retinent,conSultanteS, quonam duce, aut quibus copiis, resisti Victoribus

Poenis pOSSet. VIII. Priusquam satis certa consilia essent, repenS ulin nunciatur clades : quatuor millia equitum, cum C. Centenio propraetore missa ad collegam ab Servilio conSule, in Umbria, qu0 908t

57쪽

T. LIVII LIBER XXII.

pugnam ad Trasimenum auditam averterant iter, ab Hannibalo circumventa. Rus rei fama Varie homineS affecit. parS, Occupatis majore aegritudine animiS, leVem, ex comparatione priorum, ducere recentem equitum jacturam : pars non id, quod acciderat, per se aeStimare ; Sed, ut in affecto corpore quamvis levis causa

magis, quam Valido graVior, Sentiretur, ita tum, aegrae et affectae civitati quodcumque adverSi inciderit, non rerum magnitudine, sed viribus eXtenuatis, quae nihil, quod aggraVaret, pati possent, aestimandum eSSe. Itaque ad remedium, jam diu neque desideratum nec adhibitum, dictatorem dicendum, civitas confugit. et, quia et conSul aberat, a quo uno dici posse videbatur; nec per occupatam armis Punicis Italiam facile erat aut nuncium aut literas mitti, nec dictatorem populuS creare p0terat: quod nunquam ante eam diem factum erat, prodictatorem populus creavit Q. Fabium Maximum, et magistrum equitum M. Minucium Rufum. Hisque negotium ab Senatu datum, ut murOS turreSquo urbis firmarent, et praesidia disponerent quibus locis Videretur, pontesque reScinderent fluminum : ad penates pro urbe dimicandum esse, quando Italiam tueri nequissent. IX. Hannibal recto itinere per Umbriam uSque ad Spoletum Venit. inde, quum, Perpopulato agro, urbem oppugnare adortuso et, cum magna caede Suorum repulSUS, conjectans ex unius

coloniae, haud nimis proSpere tentatae, Viribus, quanta moleS Romanae urbis eSSet; in agrum Picenum aVertit iter, non copia solum Omnis generiS frugum abundantem, Sed refertum praeda, quam effuse avidi atque egentes rapiebant. Ibi per dies aliquot stativa habita : refectusque miles, hibernis itineribus ac palustri Via, proelioque, magiS ad eventum Secundo, quam levi aut facili, affectus. Ubi satis quieti datum, praeda ac populationibus magiS, quam otio aut requie, gaudentibus, profectus, Praetutianum Hadrianumque agrum, MarSOS inde MarrucinoSque et Pelignos, devastat, circaque ArpoS et Luceriam proximam Apuliae regionem. Cn. Servilius conSul, levibus proeliis cum Gallis actis, et uno oppido ignobili expugnato, postquam de collegae exercitusque caede audivit, jam moenibus patriae metuens, ne abesset in discrimine extremo, ad urbem iter intendit. Q. Fabius Maximus, dictator iterum, quo die magistratum iniit, Vocato Senatu, ab diis orSUS, quum edocuiSSet Patres, plus negligentia ceremoniarum auSpiciorumque, quam temeritate atque inscitia, peccatum a C. Flaminio conSule eSSe, quaeque piacula irae deum eSSent ipsos deoS conSulendos eSSe ; pervicit, ut, quod non ferme decernitur,

nisi quum tetra prodigia nunciata sunt, decemviri libros Sibylli-n0s adire juberentur. qui, inspectis fatalibus libris, retulerunt 'atribus, quod ejus belli causa votum Marti soret, id, non rite

factum, de integro atque amplius faciendum esse : et Jovi ludos magn08, et aedes Veneri Erycinae ac Menti Vovendas esse, et

58쪽

T. LIVII LIBER XXII.

Supplicationem lectisterniumque habendum ; et Ver Sacrum VOVendum, Si bellatum pr0Spere esset, reSque publica in eodem, quo ante bellum fuisset, Statu permanSiSSet. Senatu S, quoniam Fabium belli cura occupatura esset, M. Aemilium praetorem, eX collegii pontificum sententia omnia ea ut mature fiant, curare

jubet.

X. His senatus consultis perfectis, L. Cornelius Lentulus,

pontifex maX-HS, consulente collegio praetorum, Omnium primum populum consulendum de Vere Sacro cenSet: injusSupopuli Voveri non posse. Rogatus in haec verba populus, Velitis Q jubeatisne hoc sic fieri: si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut velim eam, Salva Servata erit hisce duellis; datum donum duit populus Romanus Quiritium, qu0d duellum populo Romano cum KarthaginienSi est, quaeque duella cum Gallis sunt, qui cis Alpes sunt) quod ver attulerit ex Suillo, ovill0, caprino, boVillo grege, quaeque profana erunt, J0Vifieri, eX qua die SenatuS populuSque jusserit. Qui faciet, quando Volet quaque lege Volet, facito : quo modo faxit, probe factumosto. Si id moritur, quod fieri oportebit, pr senum eSto, neque

Scelus eSto. Si qui S rumpet Occidetve insciens, ne fraus eSto. Si qui S clepSit, ne populo SceluS QSto, neve cui cleptum erit. Si uiro die faxit insciens, probe factum esto. Si nocte, Sive JUce, Si SerVUS,

sive liber faxit, probe factum esto. Si antei dea Senatus populuSque jusserit fieri ac faxit, eo populus solutus, liber esto.'' Ejusdem rei causa ludi magni voti aeris trecentis triginta tribus millibus, trecentis triginta tribus, trien te : praeterea bubus Jovi trecentiS, multis aliis divis bubus albis, atque ceteris hostiis. Votis rite nuncupatis, Supplicatio edicta : Supplicatumque iere cum conjugibus ac liberis non urbana multitudo tantum, sed agrestium etiam, quos in aliqua Sua fortuna publicae quoque contingebat cura. Tum lectisternium per triduum habitum, decemviris Sacrorum Curantibus. Sex pulvinaria in conspectu fuero : Jovi ac dunoni unum ; alterum Neptuno ac Minervae ; tertium Marti ac Veneri; quartum Apollini ac Dianae ; quintum Vulcano ac Vestae ; SeX- tum Mercurio ac Cereri. Tum aedes votae. Veneri Erycinae aedem Q. Fabius Maximus dictator vovit; quia ita ex fatalibus libris editum erat, ut is voveret, cujus maximum imperium in civitate esset. Menti aedem T. Otacilius praetor vovit.

XI. Ita rebus divinis peractis, tum de bello reque de publica dictator retulit, quibus quotve legionibus victori hosti obviam

eundum esse PatreS cenSerent. Decretum, ut ab Cn. Servilio consule exercitum Reciperet: Scriberet praeterea ex civibus Sociisque, quantum equitum ac peditum Videretur : cetera omnia ageret

faceretque, ut e republica duceret. Fabius duas se legiones adjecturum ad Servilianum exercitum dixit. his, per magi Strum equitum scriptis, Tibur diem ad conveniendum edixit. edictoquo

59쪽

T. LIVII LIBER XXII.

prop08it0, ut, quibus oppida caStellaque immunita essent, uti in loca tuta commigrarent; eX agris quoque demigrarent Omnes regionis ejus, qua ituruS Hannibal eSSet, tectis prius incensis ac frugibus corruptis, ne cujus rei copia e88et; ipse, via Flaminia profectus ObViam conSuli eXercituique, quum ad Tiberim circa Ocriculum prospexiSSet agmen, conSulemque cum equitibus ad Se prodeuntem, viatorem miSit, qui consuli nunciaret, ut sine lictoribus ad dictatorem veniret. Qui quum dicto paruiSSet, congreSSUSque eorum ingentem Speciem dictaturae apud cives Sociosque, vetustate jam prope oblit0s ejus imperii, fecisset; literae ab

urbe allatae Sunt, naVes onerarias, commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portanteS, a classe Punica circa portum COSanum captaS eSSe. Itaque extemplo consul ostium proficisci jussus, naVibuSque, quae ad urbem Romanam aut Ostiae essent,

completis milite ac navalibus SociiS, perSequi hOStium claSSem, ac littora Italiae tutari. Magna vis hominum conscripta Romae erat: libertini etiam, quibus liberi essent, et aetas militaris, iuverba juraverant. EX hoc urbano eXercitu, qui minoreS quinque et triginta annis ea aut, in naves impositi: alii, ut urbi praesiderent, relicti. XII. Dictator, exercitu consulis accepto a Fulvio Flacco legato, per agrum Sabinum Tibur, quo die ad conveniendum edixerat novis militibus, venit: inde Praeneste, ac transversis limitibus in

viam Latinam est egreSSus: unde, itineribuS Summa cum curneXploratis, ad hostem ducit, nullo loco, nisi quantum neceSSitas cogeret, fortunae Se commiSSurus. Quo primum die haud procul Arpis in conspectu hostium posuit castra, nulla mora facta, quin Poenus educeret in aciem, copiamque pugnandi faceret. Sed, ubi quieta omnia apud hoSte' nec castra ullo tumulto mota, Videt; increpans quidem, vict0S tandem quoque Martios animos Romanis, debellatumque, et conceSSum propalam de virtute ac gloria

esse, in castra rediit: ceterum tacita cura animum incensuS, quod

cum duce, haudquaquam Flaminio Sempronioque simili, futura Sibi res eSSet, ac tum demum, edocti malis, Romani parem Hannibali ducem quaesissent. et prudentiam quidem, non vim, dictatoris

extemplo timuit. constantiam haud dum expertus, agitare aetentare animum movendo crebro castra, populandoque in Oculis HS agrOS Sociorum, coepit. et modo citato agmine e conSpectu

abibat, modo repente in aliquo fleXu viae, Si excipere degreSSum in aequum poSSet, occultus Subsistebat. Fabius per loca alta agmen ducebat, modico ab hoste intervallo, ut neque omitteret eum, neque congrederetur. CaStriS, niSi quantum uSus nece8Sario cogeret, tenebatur miles. pabulum et ligna nec pauci petebant, nec paSSim. equitum levisque armaturae Statio, compoSita instructaque in Subitos tumultus, et suo militi tuta omnia, et infesta effusis hostium populatoribus, praebebat. neque uniVerSO

60쪽

T. LIVII LIBER XXII.

periculo Summa rerum committebatur : et parva momenta levium certaminum, eX tuto coeptorum, finitimo receptu, assuefaciebant,

territum pristinis cladibus, militem minus jam tandem aut Virtutis aut fortunae poenitere suae. Sed non Hannibalem magis infestum tam sanis consiliis habebat, quam magistrum equitum :qui nihil aliud, quam quod impar erat imperio, morae ad rempublicam praecipitandam habebat. ferox rapidusque in consiliis, ac lingua immodicus, primo inter paucos, dein propalam in VulguS,

pro cunctatore Segnem, pro cauto timidum, affingens Vicina virtutibus Vitia, compellabat: premendorumque Superiorum arte quae pessima ars nimis proSperis multorum Succesilibus crevit SeSe extollebat.

XIII. Hannibal ex Hirpinis in Samnium transit: BeneVentanum depopulatur agrum : Telesiam urbem capit: irritat etiam de industria ducem, si forte, accensum tot indignitatibus cladibuSque Sociorum, detrahere ad aequum certamen pOSSit. Inter

multitudinem sociorum Italici generis, qui ad Trasimenum capti ab Hannibale dimissique fuerant, tres Campani equiteS erant, inultis jam tum illecti donis promissisque Hannibalis ad conciliandoS popularium animos. hi, nunciantes, si in Campaniam eXer citum admoviSSet, Capuae potiendae copiam fore, quum regmajor, quam auctoreS, eSSet, dubium Hannibalem, alternisqtie fidentem ac dissidentem, tamen, ut CampanoS eX Samnio peteret, mOVerunt: monitOS, ut etiam atque etiam promisSa rebus adfirmarent, JUSS0Sque cum pluribus et aliquibus principum redire ad se, dimisit. ipse imperat duci, ut se in agrum Casinatem ducat; edoctus a peritis regionum, Si eum Saltum occupaSSet, exitum Romano ad opem ferendam sociis interclusurum. Sed Punicum abhorrens os ab Latinorum nominum prolatione, pro CaSino Casilinum dux ut acciperet, fecit; aversusque ab Suo itiniere, per Allifanum, Calatinumque, et Calenum agrum, in campum Stellatem descendit: ubi quum montibus fluminibusque clausam regionem circumspexiSSet, Vocatum ducem percunctatur, ubi terrarum esset i Quum is Casilini eo die mansurum eum dixisset, tum demum cognitus est error, et Casinum longe inde aliuregione eSSe : VirgiSque caeso duce, et ad reliquorum terrorem in Crucem Sublato, caStris communitis, Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum praedatum dimisit. Usque ad aquas Sinues- SanaS populatio ea pervenit. ingentem cladem, fugam tamen terroremque latius, Numidae fecerunt. Nec tamen is terror, quum omnia bello flagrarent, fide socios dimovit: videlicet quia justo et moderato regebantur imperio, nec abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere. ψXIV. Ut vero ad Vulturnum flumen castra sunt pOSita, eXUrebaturque amoeni8Simus Italiae ager, villaoque passim incendiis

fumabant, per juga Massici montis Fabio ducente, tum prope do

SEARCH

MENU NAVIGATION