D. Thomae Aquinatis ... De regimine principum ad regem Cypri, aureus tractatus libris quatuor digestus. Eiusdem epistola ad ducissam Brabantiæ, et quædam alia. Omnia nuperrimè correcta, & impressa

발행: 1578년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

LIB. II. CAP. XVI. sc

deplorat morte Saulis, &Ionathri ita querelam proponit de allophia Iorum irreuerentia: qu bd sic occiderant Regem Saul, quasi non esset unctus oleo, ut in fine scribitur secundi libri Regum. Cutiis sanctit

iis etiam argumentum assumimus

ex gestis Fracorum, & beati Remi. gij super Clodoueum Regem pri - .mum christianum inter Reges Francorum ei deIatione olei desiiperper columbam , quo Rex praefatus fuit inunctus, & inunguntur post ri signis,& portentis, ac VarijS Curis apparentibus in eis ex: uncti ne praedicta. Amplius autem:& indicta unctione, ut A ug.ai t de civi. Dei, figurabatur Rex verus, & sa

Cum venerit, inquit lanctus sanctorum, cessabit unctio vestra. Inquautum igitur figuram gerunt in hacunctione illius,qui est Rex Regum,& dominus dominantium,ut diciatur in Apoc. I '. cap. qui est Chri- stus

232쪽

DE RE G. PRIMstus Domin' nosteri debitores sunt Reges ad ipsum imitandum, ut sit debita proportio figuret ad figur

tum s umbrq ad corpus, in quo V Ius, ac perfectus cultus diuinus includitur. Patet igitur quam necessarium sit cuilibet domino,ut sit Deo deuotus,& reuerens sed praecipue regi ad conseruationem sui regiminis. Cuius exemplum trahimus quidem a primo urbis Rege, videlicet Romulo,ut historiae tradunt: In primordio enim sui regiminis in urbe Romana fabricauit Asylum, quod

templum pacis nominabat multis amplians gratijs : Pro cuius numiune, & reuerentia omnem sceler tum,qui ad ipsum cofugeret, cuiuiacuque status, reddebat immunem. Qualem autem habuerint exitum

polleri eius, qui in diuino cultu fuerunt negligentes;& qui fuerunt seruentes scribit Maximus Valerius in

principio libri sui. Quid vero dical de deicolis regibus siue veteris, st.

233쪽

uenoui testamentiὸ Omnes enim, qui ad diuinam reuerentiam fuerunt solliciti, feliciter suum consummauerunt cursum et Qui v ro econtra, infelicem cosecuti sui texitum: Tradunt etiam historiae,

quod in qualibet Monarchia ab initio seculi tria se inuicem per Ordinem conuitata sunt: Diuinus cultus , sapientia scholastica , & secularis potentia : Quae quidem

tria sem uicem per ordinem consequuntur ; & in Rege Salomone ex suis meritis conseruata sunt ;quia per diuinam reuerentiam , cum descendit in Ebron , locum orationis , assumptus in Regem, consecutus est sapientiam O & ex Vtroque ulterius in regali virtute super Reges sui temporis e

cellentiam : Cum vero a vero cul- .

tu Dei recessit, infelicem exitum habuit, ut patet in tertio libro Retagum. Haec igitur de pertinentibus ad regimen cuiuscunque dominii s

234쪽

sed pricipue regalis , in hoc libro

in tantum sint dicta.

Secundi libri finis.

235쪽

PRINCIPUML I E E R TERTIUS

Quod omne dominium est a Deo,

considerata natura entis.

T Q IA cor Regis in manu Dei, quocunq; voluerit, inclinabit illud : ut in proueria2I .cap. scribitur: QS& ille magnus Μonarcha in Oriente, Cyrus videlicet Rex Persarum, per publicum confitetur edictum :Post victoriam enim de Babylonia consecutam , quam usque ad solum destruxit, ac occiso Balthasar Rege

. . . . .

236쪽

DE RE G. PRIMibidem, sicut historiae tradunt, sic

ait Vt in principio lib. Esdrae patet: Haec dicit. Cyrus Rex Persarum: Omnia regna mudi dedit mihi Dominus De' coeli: Inde mani sine apparet a Deo omne Suenire dnium, sicut a primo dominante: Quod

quidem ostendi potest triplici via, quam Philosophus tangit: Quia

ves inquantum ens; vel inquantum motor vel inquantum finis: Ratione quidem entis; quia oportet omne ens ad ens primum reducere, sicut ad principium omnis entis; Mut omne calidum ad calidum ignis, ut patet per Philosophum in. 2.m taph. Qua ergo ratione omne ensex ente primo dependet, eadem &dominium; quia ipsum super ensfundatur; & tanto super nobilius ens, quanto & ad dominandum super homines in natura coaequales eisdem praeponitur : Vnde & cat

iam habet non superbiendi; sed humane situm populum gubernandi,

237쪽

LIB. III. CAP. I. 99ut Seneca dicit in epistola ad Lucillum. Propter quod in Ecclesiastico

dicitur.32. cap. Rectorem te possi runt, noli extolli ,sJ esto in illis, quasi unus ex illis. Sicut ergo omne ens ab ente primo dependet, quod est prima causa; ita & omne dominium creaturae a Deo, sicut a primo dominante, & primo ente. Amplius autem : omnis multitudo ab uno procedit, &per unum mensi ratur, Ut patet per Philosophum in Io. primae philosophiae: Ergo eodemodo,& multitudo dominantium ab uno dominante trahet origine ,

quod est Deus: Sicut videmus in regalibus curijs, quod in diuersis Offchs multi sunt dominantes, sed

omnes ex uno dependent, videlicet

Rege: Propter quod Philosophus in I 2. primae philosophiae dicit, quod sic se habet Deus, siue prima

causa ad totum uniuersum; sicut Dux ad exercitum, a quo tota mul ititudo castrorum dependet: Vnde

238쪽

& ipse Moyses in Exodo. I s.cap. Deum ducem populi vocat: Dux, inquit, fuisti in misericordia tua populo,quem redemisti. A Deo igitur omne dominium habet initiu. Rursus ad idem : Virtus est proportionata enti, cuius est virtus, &adqquatur ei ; quia virtus fluit ab . essentia rei, ut patet y Philosophucin I.& 2. lib.de coelo. Sicut ergo se habet ens creatum ad increMum,

quod est Deus ; ita virtus cui usti belentis creati ad virtutem in ea-tam,quae etiam est Deus; quia qui quid est in Deo,Deus est. Sed omne ens creatum ab ente increato trahit originem; ergo virtus creata ab increata. Hoc autem in domunio praesupponitur quia non est dominium ubi non est potentia, siue virtus : ergo omne dominium erit ab increata virtute; & haec est De',

ut supra dictum est: Et sic idem,qd prius : Vnde Apostolus dicit ad Heb.quod Deus portat Omnia Vese

239쪽

LIB. IIL C A P. Lbo virtutis in.In Ecclesiastico. I. C. etiam sci ibitur, quod unus est altic

simus creator omnium, omnipotens; Rex potens; metuedus nimis; sedens super thronum,& dominas Deus: In quibus verbis satis apparet, a quo omnis creatura habet ecse,Virtutem,&operationem & per consequens dominium : Et multo amplius Rex,ut superi'est ostesum. Quod omne dominium sit a Deo

ex consideratione motus cuiuslibet

naturae creatae.. CAPUT SE CYNDYM.

O u solum autem ratione entis, sed ratione etiam motus probatur a Deo prouenire dominium: Et primo quidem assumenda est ratio Philosophi in. 8.Physicorum : Quia omne, quod mouetur, ab aliquo mouetur; & in mouentia

i iiij bus,

240쪽

DE RE G. PRIMbus, & motis non est abire in infinitum : ergo oportet venire ad alia quod primum mouens immobile, quod est Deus, siue causa prima. Inter omneS autem homines, qui plus habent de ratione motus, sunt

Reges,& Principes; & omnes,qui praesunt, siue in gubernando ; siue in iudicando; siue in defendendo:& sic de alijs actibus, qui ad curam regiminis pertinent: Vnde Seneca de consolatione fratris ad Pollabium sic loquitur de Caesare, exhortans eum ad contemptum mundi: Cum voles omnium rerum obliuiasti, cogita Caesarem: Vide quantam huius vitae indulgentiae fidem quantam industriam debeas : intelliges non magis tibi incuruari licere , quam illa: siquis modo est fabrialis traditus cuius humer1s mundi innititur. Caesari quoque ipsi, cui omnia licent, propter hoc ipsum multa non licent. Omnium domos

illius vigilia defendit ; omnium

ocium

SEARCH

MENU NAVIGATION