D. Thomae Aquinatis ... De regimine principum ad regem Cypri, aureus tractatus libris quatuor digestus. Eiusdem epistola ad ducissam Brabantiæ, et quædam alia. Omnia nuperrimè correcta, & impressa

발행: 1578년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

AP. II. Iolocium illius labor ; omnium deliacias illius industria;omnium Vac tionem illius occupatio. Ex quo se Cssar orbi terrarum dedicauit, sibi se eripuit; & siderum modo, quae irrequieta semper cursus suos explicant, nunquam illi licet nec stibsistere, nec quicquam suum facere. Si ergo reges, & ali; domini tantum habent de ratione motus; ipsum nopotant perficere, nisi per influentiam, & virtutem mouentis primi, quod est Deus; ut superius est probatum : Propter quod in lib. S

pientiae , ubi connumerantur em

eius diisinae virtutis per suam se pientiam, volens auctor ostendere qualiter omnia influentiam diuinii motus participant, sisbdit statim: . Omnibus mobilibus .mobilior est sapientia. Attingit autem ubiq;

suam munditiam,munditia vocans absolitiam,& supergredientem, ac .immixtam diuinam virtutem ad

omnia mouendum, ad similitudia

242쪽

DE RE G. PRIN.

nem corporis lucis, quae ex hac parte naturam imitatur diuinam. Rumsus ad idem: Omnis causa pri maria plus est influes in suum causatum quam causa secundaria: Causa a tem prima Deus est : ergo si in vi tute primae causae omnia mouentur;& influetiam primi motus omnia recipiunt, & motus dominoruerit ex virtute Dei, & ex Deo m uente. . Amplius autem di si est o do in motibus corporalibu , multo

magis & in spiritualibus erit: Sic

autem videmus in corporibus, inferiora per superiora mouentur; ει omnia reducuntur ad motum sit

premi,quod est nona sphera, secun dum Ptolaemeum in prima distinctione Almagesti; sed secundum

Aristot.in. s.cie coelo est octaua. Si ergo omnes motus corporales regulantur per primum ; & a primo habent influentiam, multo magis spirituales substantiae propter m iorem assi milationem,quam habet

243쪽

LIB. III. CAP. II.

in alterutrum: Vnde aptiores sunt ad recipiendam influentiam primi,& supremi mouentis,siue motoris, quod est Deus: Quem quidem motum nobis tradit beatus Dionysius in lib. de di.nominibus. & de coelesti Hierarchia distinguens in eis motum,sicut & in corporibus, Videlicet circularem,rectum,& obli quum: Qui quide motus sunt qua dam illuminationes,quas recipiunt a superioribus ad agendum, ut idedoctor exponit Ad quas quidem illuminationes recipiendas necessaria est dispositio mentis, in qua fit

ista influentia motus. . Inter omnes

autem homines qui paratiores esse debent,sunt Reges, & Principes, &alij dominatores orbis, tum exercitio, quod habent; tum ob unia uersales altiones regiminis: unde& mens magis eleuatur ad diuina; tum etiam, quia hoc eis incumbit, ut se disponant; ut cura eis imposi

ta in gubernando gregem, & alia, vj quae

244쪽

DE RE G. PRIN

quae sunt necessaria in actibus regia minis,quae supra ipsum sunt, & n turam particularem excedunt; per talem motum diuinae influentiae sufficientius deducantur: Sic enim

David Rex se disposuit : Propter

quam causam ex motu illuminati

nis praefatae supra oes reges, & prophetas meruit in suis psalmis spum propheticae intelligentiar,ut Doctores tradunt scripturae sacrae: Ex c ius contrario actu Principes Ethnici , de quibus Daniel propheta

mentionem facit, ut Nabuchod nosor, & Balthasar; pater,& filius meruerunt obumbrari: unde & i fluentia diuinae illuminationis mouit eorum phantasiam in imaginatiuis visionibus, ut in Dan. est in ii i fenum; ut scirent quid circa regale regimen eis esset agendum. Sed quia mens ipsortim non erat disposita; sed inuoluta tenebriS peccatorum, ad ipsam notitiam non potuerunt venire: Propter quod

245쪽

LIB. IIL CAP. IL Ioa insignito lumine prophetiae D nieli dictum est: Τ ibi datus fuit spi

ritus intelligentiae ad ista interpretandum, ut Verificetur, quod per Salomonem dicitur in prouerb. Meti est consilium, M aquilas; mea est prudentia; de mea est fortitudo :Per me Reges regnant , & legum conditores iusta decernunt; per me Principes imperant , α potentes decernunt tultitiam. Et sic manifestum est, qualiter omne dominium est a Deo in consideratione motus. Quod omne dominium sit a Deo

per considera tionem finis. tne sui intellectus, qui finem in Vn quaque eius actione riptituit; vn quaeq; natura quanto est magis in- uectiua,tanto magis propter fine

CAPUT TERTIUM.

Eo & respectu finis ad

huc hoc idem apparet: Si enim est hominis age agit:

246쪽

agit: Cum ergo Deus sit summa intelligentia,& purus actus intelligendi, sua actio magis finem inci dit : Ergo oportet dicere, quod in unoquoque fine uniuscuiusque rei creatae praeexigasur actio intellect' diuini, quam & nos diuinam pruindentiam vocamus, per quam Deus cuncta disponit, & in debitum finem deducit, ut Boetius de cons latione philosophiae ipsam nominat: Secundum quam rationem diacitur in lib. Sapientiar, quod diuina sapientia attingit a fine usque ad finem sortiter ; & disponit omnia suauiter. Concluditur ergo ex hoc, quod quaelibet res quanto ordin tur ad excellentiorem finem, tanto plus participat de actione diuina :Huiusmodi autem est regnum c iuscunque communitatis, seu coli

gij;siue politici siue regalis siue cuiuscunque conditionis a quia cum intendat nobilissimum finem, ut

Philosophus tangit in Ethici & in

247쪽

LIB. III. CAP. LII. Io

primo Politicorum, in ipso diuina praeintelligitur actio, & suae virtuti

dominorum subijcitur regimen: El. hinc forte trahit originem verit iis,quod bonum commune dicitur

potentia a Philosopho in Ethic. Ampli': in regimine legislator sem. per debet intendere, ut ciues diriagantur ad viuendum secundum virtutem;immo hic est finis legislatoris, ut Philosophus dicit in secundo Ethic. Propter quod & Apostolus dicit ad Timotharum, quod finis praecepti est charitas: Sed ad istum

finem venire no possumus sine motione diuina: Sicut nec calor calefacere sine virtute caloris ignis; nec lucidii lucere sine virtute lucisa Et tanto altius, & excellentius motio primi mouentis, quanto virtus diuina supergreditur, &transcendit Virtutem creatam& omne genus operis;sed & sortius influit, in ta tum, ut dicat ille Esaias propheta. 6.cap.Omnia opera nostra opera

248쪽

DE RE G. PRIN.

eus es in nobis domine: Et vox euangelica: Sine me nihil potessis facere. Rursus ad idem: Finis mouet efiicientem,& tanto effractus, quanto finis nobilior, & melior r Peritur , Ut bonum gentis respectu honi ciuitatis,uel familiae: sicut Phi. losophus dicit in primo Politic. Fiariis autem, ad quem principaliter Rex intendere debet in seipso,& in subditis, est aeterna beatitudo, quae in visione Dei coiisistit: Et quia ista visio est perfectissimum bonum, maxime ciebet mouere Regem, &quemcunque dominum,ut hunc Gnem subditi consequantur;quia tuc optime regit, si talis in ipso sit finis intentus : Tali autem modo suos regebat, & gubernabat R ille, &facerdos Christus Iesus qui dic

bat in Ioanne. I o cap.Et vitam Sternam do eis.Et iterum: Ego Veni,n:vitam habeant,& abundantius h beant . Hoc autem maxime facit

Rex, quando super gregem suum sicut

249쪽

LIB. III. CAP. III. ros

sicut bonus pastor inuigilat quia tunc super eum diuina lux irradiat ad bene regendum,ut pastoribus in ortu Regis no stri, & Saluatoris. Et irradiationis iam dictae ad bonum regimen & in Principe, & in subditis motum circularem accipimus

istum,& obliquum: de quibus distinctum est supra: Et beatus Di nysius loquitur in . . cap. de diuinis nominibus: Hic enim motus ideo rectus dicitur, quia fit per diuinam illuminationem super Principe ad bene regendum: & super populum . meritis Principis: Sed obliquus vocatur, quando per diuinam illumi . nationem sic subditos regit, qubdvirtuose vivunt; & insurgit in eis diuina laus, & gratiarum actio, Vt sit quasi quaedam arcuatis figura ex chorda recta & arcu obliquo : Sed circularis motus diuinorum radio rum dicitur,quando diuina illumia natio irradiat Principem, vel se ditum ex qua quidem elevantur ad

. . , Deum

250쪽

DE RE G. PRIM

Deum contemplandum, & diligendum: Qui ideo circularis motuS Vocatur, quia est ab eodem ad idem ;& a puncto ad punctum, quod circularis motus est proprium: Quem quidem motum Philosophus etiam ponit in I a. Metaphys via dicitur,

quod motor primus,siue causa prum quod est Deus, mouet alia,sicut desideratum, hoc est, ratione finis,

qui est ipse, de quo & Propheta Dauid loquitur in psalmis, licet secum

dum sacros Doctores adaptetur ad Christum Regem nostrum : Deus,

inqui iudicium tuum Regi da, &iustitiam tuam filio Regis: Iudicare populum tuum in iustitia, & pa peres tuos in iudicio: Suscipiant montes pacem populo, & colles iustitiam. Quae quidem omnia deprecati ua sunt regis, & cuiuslibet d mini ad Deum pro bono regimine populi, ad quod principaliter conari debent,ut dictum est supra: Et quia mentem sic dispositam habet ad

SEARCH

MENU NAVIGATION