D. Thomae Aquinatis ... De regimine principum ad regem Cypri, aureus tractatus libris quatuor digestus. Eiusdem epistola ad ducissam Brabantiæ, et quædam alia. Omnia nuperrimè correcta, & impressa

발행: 1578년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

LI B III. CAP. XX. I 6r Aliquando autem eligebantur Imperatores a Senatoribus, ut Traianus, SI Diocletianus ; quamuis un de Hispania esset, alter vero de Dalmatia: Et similiter AElitis Pertinax a Senatoribus est assumptus. Item:

non semper de genere nobili, sed de obscuro, ut in praenominatis liquet Caesarib' Vespasiano,&Dioia cletiano, sicut historiae tradunt. Sic de Consulibus, & Dictatoribus Romanis contigit; sicut stipra patuit de Lucio Valerio, & Fabricio. Et August. refert in quinto de ciuitate Dei de Quintio Cincinnato, qualiter cum solum quatuor haberet iugera ad colendum, famis est Di

elator maior. Item alia est comparatio, siue similitudo; quia ipsorum dominium non transibat in poste ros : Unde statim ipso mortuo dominium expirabat . Quantum a tem ad ista duo exemplum habem etiam modernis temporibus, quod

electi sunt Imperatores, videliceto v R

362쪽

Rodolphus simplex Comes de A

spurg; quo mortuo assumptus est in Imperatorem Comes Adolphus de Anaxone ; quo occiso ab Atiberto Rodolphi filio eodem modo assumptus est. Hoc ergo generale

est , nisi forte vel ipsorum probit te contingeret ipsos assumi ; vel ex gratia patris ipsorum, ut de Arch dio, & Honorio filijs antiquioris Τheodosij contigit: Et similiter de Τheodosio i uniore Honorij filio :Nam quia bene rexerunt Rempub.& imperialem aulam, meruerunt

in suo genere aliquo tempore perseuerare dominium : Similiter accidit de Romanis Consulibus , quod licet singulis annis eligerent Conrsules, saltem quantum ad Magistratum,Vt patet in primo Machabaeorum ; saepius tamen contingebat, si jpropter probitatem personae, Vel generis transibat in posteros, ut de

Fabio Maximo contigit ; de quo scribit Maximu. Valerius, cum a

363쪽

se quinquies; & a patre, alio, &proauo , maioribusque suis saepe consulatum gestum conspiceret a animaduersiones quam constanter potuit, cum populo id egit, ut aliquando vacationem Fabis genti daret, ne maximum imperium in una tantum continuaretur familia. A cidit quoque quandoq; per quanda violentiam vinrpari imperium non ex merito virtutum ; sicut fertur de

Gaio Caligula sceleratissimo, qui fuit nepos Tiberij, sub quo Christ

passiis est: Et similis de Nerone v xificatur sententia :Moc idem accidit de Consulibus urbis, quod ex eorum impietate, ut historiae narrat, Vsurpaverunt dominium: sicut Sylla, & Marius commotoreS VrbiS,& orbis. Ex quibus omnibus patet conuenientia imperialis dominij cum politico : Sed & cum regali ex triplici parte conuenientia ostenditur: Primo quidem, ex modo regendi; quia iurisdictionem habent,

O vj vi

364쪽

DE RE G. PRIMut Reges; & ei ciem quodam iure

naturae sunt,ut Regibus, tributa, &vectigalia instituta: Quae & trans. predi non po ssunt sine peccato, nisi sicut in iure regali superius diffinito : Quod Constiles nequeunt; nec etiam quicunque alij ciuitatum rectores in Italia, qui politico regunt regimine, ut iam dicetur: T ributa enim, & vectigalia ad aerarium publicum deducuntur: Et de hoc S

Iustius refert, qualiter reprehendit Cato in stia cocione Romanos co-sules sui temporis: Cum enim commendasset eos, si eis fuit domi industria, foris iustum imperium, animus in considendo liber, neque libidini, neq; delictis obnoxius, subiungit: Pro his nos habemus lux Tiam , atque auaritiam, publice egestatem, priuatim opulentiam. Secunda conuenientia Imperatorum

cum Regibus est corona; quia coronatu Vt reges: Duplicem enim habent coronam, & recipiunt electi

365쪽

LIB. 1IL CAP. XX. in Imperatorem: Vnam quidem P-pe Mediolanum in villa, quae dicitur Μοωetia , ubi sepulti sunt RGges Longobardorum: Quae quide ' corona ferrea dicitur esse,in signu, quod primus Imperator German' Carolus Magnus colla regum Lon gobardorum, susque gentiS perdo-

muit. Secundam coronam,quae au-

rea est, a summo percipit pontifice . ssc cum pede sibi porrigitur in si- gnum suae subiectionis, & fidelita- ltis ad Romanam ecclesiam. Huius autem fastigij dignitatam nec con' sules, nec Dictatores habebant in t Vrbe; quia, ut scribitur in primo' Machab. inter praesides Romanos

' ' pori bat diadema; nec indue

batur purpura, quorum Vtrunque . faciunt Imperatores,& Reges. Teris tia vero conuenientia,quam Impe-

differunt a Consulibus, si ue Rectoribus politicis, est institutio legum,& arbitraria potestas, quam habeo

super

366쪽

DE RE G. PRIN. super subditos in dictis casibus:

Propter quod & eorum dominium aiestas appellatur, imperialis via delicet, & regalis : Quod consuliabus,& rectoribus politicis no con uenit quia agere ipsis non licet, nisi secundum formam legum eis traditam; vel ex arbitrio populi, ultra quam iudicare non possunt. Patetigitur de qualitatib' imperialis r giminis secundum diuersitatem te Porum, & comparationem ipsius ad regimen politicum,& regale. De dominio principum, qui sebi in t Imperatoribus,& Regibus: & de

diuersis nominibus eorum, quid im

portent. CAPUT VIGESIMUM PRIMν M .

ETERMINAT Is his, quae

ad regimen regale, Mimperiale pertinet, nucde dominijs eisdem annexis est dicendum; ut sunt Princia pess

367쪽

LIB. PM. C A P. XXI. I 6 pes, Comites,Duces , Marchiones, Barones, Castellani, &quibusdam alijs nominibus ad dignitatem ytinentibus secundum diuersas consuetudines regionum. Sunt etiam

alia nomina dignitatum sub regia bus, de quibus scriptura facra mentionem facit, ut satrapa: Vnde in Daniele scribitur: Congregati sunt satrapae Regis Babyloniae, & Magia stratus, & iudices. Et ibidem etiam sit mentio de optimatibus Regis :In primo etiam Machabaeoru qu tuor ponutur nomina dignitatum: Vbi dicitur, ' contra Nicanorem Iudas constituit populo Duces, Tribunos, & Centuriones, & Penta- contarchos, & Decuriones. Gesta etiam Romanorum quibusdam singularibus nominibus suos rectores appellant post exactos Reges,Vid licet Consules, Dictatores, Praeto

&Praesectos. Item AEdiles, Censores.& Cesonos: De quibus o

368쪽

DE RE G. ΡRIN. nibus sub duplici titulo est agendum : primo quidem denominib Pprijs Imperatorum, S Regum;&annexis statui, Vnde traxerunt oriaginem ; de quale fuit ipsorum regi-m en: Postea vero de proprijs pertinentibus ad politicum principatum . Propria autem nomina diagnitatum deseruientium Imperatoribus,& Regibus, sitnt quide pri opes , domini videlicet prouinci rum, quasi primum locum tenentes stib regali, vel imperiali domianio : Vnde & dominantur Baronibus, & Comitibus interdum, Vt in Teutonia, & regno Siciliae patet: quamuis etiam scriptura istud nomen saepius extendat ad omne genus dominii; & praecipue nobilis e Ad cuius similitudinem qui da angeloru ordo Vocatur principatus ;quia dominantur toti prouinciae:

Vnde & in Daniele scribitur: Princeps Periarum restitit mihi viginti uno diebus Item etiam Iosep qui

369쪽

LIB. III. c A P. XXI. I 6ssecundus erat a Rege in AEgypto, se principem Vocat, Vt in Gen. scribitur: Secundum nomen est comi tum , quod quidem nomen fuit assumptum primo a populo Romano post exactos Reges : Eligebant enim singulis annis, ut tradit Isidorus undecimo Ethi mologiarum , duos Consules, quorum VnuS rem militarem; alter vero rem admini

strabat ciuilem. Et isti duo Consi14es primo vocati sunt Comites , A commeando simul per veram concordiam : unde aucta fuit Respub. ut Salustius tradit de bello Iugurtino. Processu Vero temporum istud nomen abolitum est a Romano restiuine;& translatum est ad statum

. aliquem: dignitatis sub Regibus, ScTmperatoribus deputatum : unde dicuntur immites a comitando ; quia ipsorum ossicium est praecipue Reges, & Imperatores sequi in rebus bellicis,Vel quacunque re mili

tari, & in alijs quibuscunque geren

370쪽

- , DE RE G. PRIN.

dis pro totius regni Vtilitate . Dutaces aute a ducatu populi dicti sunt, sed praecipue in castris: Est enim ipsorum ossicium exercitum dirigere,& ipsum in pugna praeire: unde cum filij Israel impugnarentur a

Canan eis, quaesiverut a seinuicem,

ut scribitur in libro iudicum: Quis

ascedet ante nos contra Cananeu;

ει quis erit dux belliὸ Et hoc nome tali rectori proprie conuenit a plerdissicultatem regendi, quando quis est in pugna : unde ab excellentia regiminis congruissime dux voc tur : Qua ratione Iosue, siue Iesus nave; quia pugnauit bella domini, sic vocatus est, sicut testificatur de ipsi, ille egregius princeps Matha thias in pramo Μachabarorum: I sis dum implet verbum factus est dux in Israel: Sic etiam dixerunt zelatores legis Iudaicq Ionathae nio

tuo Iuda MachabSO: Eligimus te in principem, & ducem ad belladum bellum nostrum. Aliud autem no

SEARCH

MENU NAVIGATION