D. Thomae Aquinatis ... De regimine principum ad regem Cypri, aureus tractatus libris quatuor digestus. Eiusdem epistola ad ducissam Brabantiæ, et quædam alia. Omnia nuperrimè correcta, & impressa

발행: 1578년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

LIB. IIII. CΑΡ. XIX. 22ssas; quia magis ordinatae fuerunt secundum virtutem : Est autem Calcedonia ciuitas in Thracia sita, ubi

celebratum suit concilium quartusexcetorum triginta episco porum sub Leone primo,praesente Marti no Principe;quod non fuit sine magna copia regionis facultatem habere ad prouisionem tantae multitudinis praelatorum: IIuius ergo politiam Arist. in 1.Polit. praesert caeteris, quamuis praecedentes duae eidem plurimum sunt propinquae; cuius quidem perfectionis, & b

nitatis Arist. tria signa subiungit unum, quia ossiciales eiusdem vivebant ordinate & sua tranquille exequebantur ossicia cum quadam si bilitate morum: secundum vero, inter eos in ministerio Reipub. satis videbatur esse concordia; nec unquam est ibi concitata seditio talis, unde dignum esset in scripturis, vel quocunque modo de ipsa tacere mentionem; tertium autem a

492쪽

DE RE G. PRIN. gumentum sus bonitatis sumit Phi

losophus ex quieto dominio: nunquam enim inter eos surrexit siue dominus, siue nobilis, siue cuius. cunque potentiae, qui ibidem tyrannidem exerceret. Subiungit autem Arist. communitatem, quam habebant Lacedaemonii cum Calcedo

n ijs; sed Calcedonij excellentiori

modo: primo quidem in conuiuijs, - & festis, quae fiebant in demonstrationibus honorabilium personaru; quae faciebant utrique per contributionem: sed Calcedonij honestiori. modo;quia sine oppressione pauperum: secundum autem,in quo conueniebant, erat electio seniorum ,&Regis ; sed in hoc differebant; quia Lacedaemonii assumebat quoscunque de populo, quos Ephoros vocabant, & erant pauci, ad quos, pertinebat electio Regis : sed Caui cedonij plures eligebant, & ex melioribus, quos & Aristot.Principes appellabat; & erant in Calcedonia

493쪽

LIB. IIII. CAP. XIX. 12 centum quatuor 3 quos ideo Principes nominat Spter virtutem sui regiminis,in quo nemo meli' principatur : illos eosdem Philosophus genisios , idest, honoratos nuncupat ; quorum ossicium erat & assistere Regi,& ipsum eligere. Item: in hoc differebat a Laced monijs; quia non eligebant de quocunque genere, nec ex indifferentibus; sed ex eligibilioribus secundum virtute m; cuius rei causam assignat Aristot. quia de vili loco amimpii ad Principatum, ut pluries, laedunt politiam i & laeserunt aliquando Caucedonia iuxta illud poetae: Asperi' nihil est humili, cum surgit in altu: Vnde & in Ecclesiast. scribit.9. cap. quasi hoc sit in magnum detrimentum regiminis: Est, inquit, malum,

quod vidi sub sole ue & quasi per e

rorem egrediens a facie Principis positum stultum in dignitate sublimi,& diuites sedere deorsum : vidi seruos in equis, & Principes ambu

494쪽

lare, quasi seruos super terram. Ite: non semper eligebant de eodem gehere i quia natura deficit s pius in successu suae prolis; sed assumebant

Calcedonij ubicunque reperirent meliorem, siue Principem, sive G nisios,idest, honoratos senes: & in hoc imitabantur politiam Arist craticam, quae est principatus ex paucioribus , & virtuosis: quod quidem verum erat apud Calcedonios; quia Rex cum aliquibus hominibus honoratis, & virtuosis tractabat,quae agenda erant in ciuit te, non requisito populi consensu , ut de Romanis 1cribitur in primo Machab. consilium agebant tr centum viginti de multitudine, ut, quae digna sunt, gerant: quamuis autem istud Rex posset cum praedictis honoratis; interdum tamen requirebat populum de quibusdam

agendis, & licitum erat populo co- sentire, vel non ita, ut locum non haberet, nisi fuisset acceptatu, postiquam

495쪽

LIB. IIII. CAP. XIX. 8 quam fuisset propositum populo ea & tunc reducebatur status politiae , ad principatum Democraticu; quia haec fiebant in fauorem gentis pleti beae: aliquando vero committeba

ei tur aliquid paucis, &' tunc prinsu patus Oligarchicus vocabatur; etiagebantur enim quinque ex diuitia dii bus, quos Arist. pentarchos appetis ad quos pertinebat,illos cetum, quatuor assumere t noratos, siue os genesios ; & suit proprium politiae , Calcedoniorum . quem modum, hodie obseruant ciuitates Italiae, M3 praecipue Thusciae: hic etiam ritus Ieruatus fuit in Urbe toto tempore, quo Consulatus durauit: primo.n. creati sunt Consules, qui erat duo: postea Dictator, & Magister equi- tum , ut historis tradunt, ad quos' pertinebat totum ciuile regimen ea di sic principatu Aristocratico r gebatur: Vlterius inuenti sunt Tri-ii buni in fauorem plebis, & populi s. sine quibus Consules, & alij pra

dicti

496쪽

dicti regimen exercere non poterant sic adiunctiis est Democraticus principatus : processu vero

temporis SenatoreS acceperunt rogendi potestatem , licet Senatores primo a Romulo sint inuenti; diui-

.st. n. totam ciuitatem in tres partes; in Senatores, Milites,& Plebe:& tunc existentibus Regibus in v be tenebant locum semim,qui erat in Lacedaemonia, qui ephori dic bantur; siue in Creta, quos cosmos appellabant ; siue in Calcedonia, quos nominabant genesios, ut si pra dictum est : & quia Senatores cum primis erant in multitudine, ideo tunc principatus Romanorum politicus dicebatur: quando Vero corrumpebatur politia per potentiam aliquorum, puta tempore quo exorta sunt bella ciuilia, tunc regebatur oligarchico principatu. Hse pro tanto sunt dicta ad ostendenduregimen Grscorumultu concordare cum nostro etia tye Aristotelis.

497쪽

LIRIIII. CAP. XXI 229 Quomodo Aristae in politia Calce,

doniensium tradit documentum de electione Principis r utrum diues, a pauper sit eligendus: & qualiter pauper virtuosus sustentari debeat : &Vtrum uni Principi competant plura dominia.

CAPUT VIGESIMUM.

RADIT etiam documentum idem Philoso

ph in dicta politia Cal

cedoniorum quantum ad electionem, ut non arte,Vel so

tialiter eligant, sed virtuosos ς quia contingit aliquando talem sortem super pauperem cadere, cuius principatus est periculo sus;quia, ut ipse dicit, & supra est ostensum, impossibile est egentem bene principari ; iac legitime negocijs publicis posse

Vacare: propter necessitatem enim inhiat lucris,& resilit a virtute nec 'sibiipsi vacare potest, ut quiescat animus: seu ut dicit Salust. de anti-

V quis

498쪽

DE RE G. PRIMquis Romanis, sit animus in consi lendo liber. Τradit etiam documentum Philosophus, quod & Calc doniae dicit contigisse in sua poliatia,ut si qua do reperiretur pauper, qui seret virtuosus, ad tollendam occasionem, ne se lucris immergat illicitis, ut Respub. ei prouideat in necessarijs r unde & in omni regimine sunt instituta stipendia siue de aerario publico, ut Aug. dicit de

verbis domini, ne forte, dum sumptus quaeritu praedo crassetur siue

de bonis cuiuslibet sub regimine constituti,ut sunt tributa, & vectia galla, quae dominis debentur quodam iure naturae, sicut probat Apostolus ad Rom. I . cap. Ideo, inquit,& tributa praestatis ue ministri enim Dei sunt in hoc ipsum seruientes et Ite in prima epist. ad Corint. Quis,

inquit, militat stipe dijs suis unqua pQuis pascit gxegem, & de lacte e

non manducat Sed tunc mouetur

quaestio,quam Arist.tangit in dicta polia

499쪽

LIB. Im. CAP. XX. 236 politia: Vtrum ad principatum semper diues eligi debeat; quia in hoc

datur materia, ut homines sint amatiui pecuniarum quocunq; modo , eo, φ natura humana semper est appetitiua honoris, ut scribit Maxim' Valerius: ad quod ipse Philosopli' multa dicit comparans oligam chiam ad aristo cratiam; quia secundum primum principatum eligitur diues ; sed iuxta secundum semper

assumitur virtuosus: sive ergo pau- . per siue diues, dummodo vivat s cundum Virtutem , assumendus est

in Vera politia. Sed minus periculii est de diuite; quia instrumenta sibi adsunt humanae vitae, per quae honeste suum potest officium ex equi, salua tamen iustitia subditorum. Multa alia scribit Philosophus de politia Calcedoniensi comparansadinvicem principatus: duo tamen concludit reprehensibilia de ipsis Calcedoniensibus: unum, si susti- . 'nebant Principem plures principa

500쪽

o DE RE G. PRIMeus habere, quod Aristo t. reprobarostendes multo melius esse, vel diagnius plures esse ; vel conuenire ad unum principatum , quam P Vnus habeat plures : ratio autem huius

ex verbis Philosophi haberi potest ibidem; quia in diuersis principatibus amis unius per alium impeditur : unde dat istud principium, ex

quo argumentum assumitur, s ab Vno Vnum opus optime perficitur: cuius rei gratia duo ponit exempla: Vnum de fistulizantibus, siue tharizantibus, & coriariis ; quia in opere sibi contrariatur, & in in strumentis : fistula enim, siue Cythara requirit hominem intelligentem in melodijs; & manus agiles , M subtiles : sed coriarius nihil horum requirit 3 quia sufficit homo

etiam rusticanus cum manibus serabrosis : ita & de diuersis contingit dominijs, si contrariantur sibi in uicem sicut fistulas coriario : aliud exemplum introducit de nautico bel-

SEARCH

MENU NAVIGATION