D. Thomae Aquinatis ... De regimine principum ad regem Cypri, aureus tractatus libris quatuor digestus. Eiusdem epistola ad ducissam Brabantiæ, et quædam alia. Omnia nuperrimè correcta, & impressa

발행: 1578년

분량: 662페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

' P R I M v M. Videtur, quod non sit necessarium ad salutem, quod fiat restitutio eius, quod ablatum est. Quod enim est impossibile, non est des necessitate salutis, sed stliquando impossibile est restituo re id, quod est ablatum : puta cum aliquis abstulit alicui membrum , vel vitam. ergo non videtur esse dς necessitato salutis, quod aliquis rostituat quod alteri abstulit. S g e V u o b. Committere aliquod peccatum non est de necessitate salutis: quia; sic homo esset perplexus . Sed quandoque illud , quod aufertur, rion potest restitui sine peccato: puta cum aliquis alis cui fariam abstulit, verum dicendo. Ergo restituere ablatum no est de necessitate salutis. .d . 11 '

- TERTIO. Quod factum est, non Potest fieri, ut factum non Het

riti

562쪽

rit . . Sed aliquando,alicui aufertur honor suae pςrsonae, ex hoc ipso, spassus est ab aliquo iniuste vitup ranre eum. ergo non potest sibi restitui, quod ablatum est. & ita non est de necessitate salutis restituere

ablatum.

QI ARTO. Ille, qui impedit

aliquem ab aliquo bono cosequendo , videtur illud et auferre: quia quod modicum deest, quasi njhii deesse videtur, ut Philosopli' dicit in secundo Physicorum c Sςd cum aliquis impedit aliquem , Ut non consequatur praebendam, vel aliquid huiusmodi mo videtur, quo

teneatur et ad restitutionem pra bendae : quia quandoque non posset. Non ergo restituere ablatum,

est de necessitate seluti . SED conti a est, quod Augustinus dicit in epistola ad Maced. I . quaest. 6. Si res aliena, propter qua peccatum est, reddi .possit, & non

redditur, poenitentia non agitur , a sed

563쪽

II. II. in LXIL Iosed simulatur. Si autem veraciter agitur, non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum, si ut dixi)restitui potest.

sententia D. Thomae Aquinatis Doctoru

l RAsps ungo dicendum, quodarestitutio, sicut dictum est, est a 2'. iustitiae commutatiuae, quae in qu dam aequalitate consistit. Et ideo restituere; importat redditionem illius rei, quae iniustae ablata est. Sic enim per iteratam eius exhibitio-inem, aequalitas reparatur. Si vero iuste ablatum est,inaequalitas erit, lut ei restituatur : quia iustitia in ar-, qualitate consistit. Cum ergo con-1eruare iustitiam sit de necessitate salutis consequens est, quod restituere id, quod iniuste ablatum est alicui, sit de necessitate salutis

564쪽

Responsiones D. Thomae ad h

dum, quod in quibus non potest recompensari aequivalens, sufficit, quod recompensetur quod possibile est. Sicut patet de honoribus, qui sunt ad Deum,& ad paretes, Ut Philosophus dicit in octauo Ethi- Corum .s Et ideo, quando id,quod est ablatum , non est restituibile, per aliquid aequale, debet fieri r compensatio qualis possibilis est: puta, cum aliquis alicui abstulit membrum, debet ei recompensi re vel in pecunia, vel in aliquo h

nore, considerata conditione' triusque personae, secundum arbitrium boni viri. . I ira i l jΑD s E C v N D v M dicenda,

quod aliquis potest alicui famam

tripliciter auferre. Vno modo V . rum dicendo &iuste: puta, Cum aliquis crimen alicuius prodit Oz-din

565쪽

dine debito Tertiato, & tunc non

. - . .

tenetur ad restitutionem famae. I Alio modo falsum dicendo,&iniuste, & tunc tenetur restituere se mam, confitendo se falsum dixisse. Τertio modo,verum dicendo, sed iniuste: puta cum aliquis prodit crimen alterius, contra ordinem debitum:& tunc tenetur ad restitationem famae k quantum .potest , sine medacio tamen: Vt pote quod dicat se malum dixisse, vel quod iniuste eum diffamauerit. Vel si, non possit famam restituere, debed ei aliter recompensare, sicut & in alijs dictum est. .l 3

quod actio contumeliam inferen iis , non potest fieri, ut non se rici potest tamen fieri, ut eius effectus, scilicet diminutio dignitatis personae, in opinione hominum ,

reparetur per exhibitionem reue

rentiae. I

566쪽

quod aliquis,potest impedire si,

quem,ne habeat praebendam , multipliciter. Vno modo iuste, puta si intendens honorem Dei vel utiliutatem Ecclesiae procuret, quod detur alicui personae digniori: Et incnullo modo tenetur ad restitutio nem , Vel ad aliquam. recompens tionem faciendam. Alio modo iniuste: puta, fi intedat ei nocum

tum, quem impedit appter odium , vel vindictam, aut aliquid huiusmodi: Et tunc, si impedit ne praebenda detur digno, consulens quod non detur,antequa sit firmatum, quod ei detur; tenetur quidem ad aliqua

ditionibus personarum & negoth,

secundum arbitrium sapientis : notamen tenetur ad aequale, quia illa nondum fuerat adeptus, & pol

rat multipliciter impediri. Si vero iam firmatum sit, quod alicui detur praebenda, & aliquis propter indebitam causam procuret, quQd

567쪽

Π. II. Q. LXII. Iareuocetur. Idem est,ac si iam habitam ei auferret: & ideo,tenetur ad restitutionem aequalis, tamen s cundum suam facultatem.

Quanto vero usui nobissint hae diui Thomae resto ρ-

nes ad rixas ciuiles gre misditares contentiones fidam dis i mandamque tacem quantum etiam ad honoris

rationem attinetia ex anno

tationibus i fine talis libAtian siti facile intelligeturi

Ex eodem libro. Quaen. LXVII. Vtrum iudeat licite possit poenam

568쪽

PRO1πw.' Videtu, quod i dex licite possit poenam relaxare. Dicitur enim Iac. 1. Iudicium sine misericordia ei;qui non facit mis ricordiam.Sed nullus punitur pro

pter hoc,quod non secit illud , qalicite Dcge non potest. Ergo qui liba iudex potest licite miserico

diam secer relaxando poenam. S ECvN v b. Iudicium humanum , debet imitari iudicium due uinum. Sed Deus poenitentibus relaxat poenam: quia no vult moi te peccatorisὲ ut dicitur Ezech. I 8. Ergo etiam homo iudex, potest penitenti licite relaxare poenam TERTIO . Unicuique licet

secere quod alicui prodest,& nulli

nocet. Sed absoluere reum a poena prodest ei,& nulli nocet. Ergo i dex licite potest reum a poena ab

toluere.

569쪽

. . . .

SED contra est, quod dicitur Deuteron. I 3. de eo qui persu det seruire dijs alienis, non parcat ei oculus tuus, ut miserearis , Moccultes eum. Sed statim intemficies eunt,& de homicida dicitur

Deuter. Ist. Μorietur, nec miser beris eius.

CONCLUSIO.

. Non poteri risi superior iudex

poenam reo relaxare, o hoc, si passita iniuriam remittere νelit.

Sententia D. Thomae. -

REspo N DEo dicendum,

quod sicut ex dictis patet, duo

sunt, quatum ad propositum pertinet, circa iudicem consideranda, quorum Vnum est, quod ipse habet iudicare inter accusatorem& reum : aliud autem est, qubd

570쪽

EX SUM. D. THO. ipse non sere iudicij sententiam, quasi ex propria , sed quasi ex publica potestate. Duplici ergo ratione impeditur iudex ne reum a poena absoluere possit . Primo quidem ex parte accusatoris, ad cuius ius quandoque pertinet, Vt reus puniatur, puta propter aliqua iniuriam in ipsum commissam, cuius relaxatio non est in arbitrio

alicuius iudicis : quia quilibet iudex tenetur ius suum reddere unicuique . Alio modo impeditur ex parte Rei publicae, cuius pol state fungitur, ad cuius bonum pertinet, quod malefactores puniantur . Sed tamen quantum ad hoc differt inter inferiores iudices,& supremum iudicem, scilicet Principem, cui est plenarie pol stas publica comissa. Iudex enim inferior no habet potestatem absoluendi reum a poena contra le-:es a superiore sibi i mpositas. Vn- e super illud Io. 19. Non haberes

SEARCH

MENU NAVIGATION