Martini Bonacinae vtriusque signaturae referendarij, Operum de morali theologia, omnibusque conscientiae nodis, compendium. Authore D. Antonio Goffar Leodiensi, ..

발행: 1630년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

196 Emptio.

impune violat, sciente Principe. m.αβl. et .

Num.T. θ seqq. . Licet aliquando, pluris vendere , quam alioquin venderetur, & minoris emere, quam alioquin emeretur, concurrentibus his circumstantiis multitudine emptorum copia pecuniae, affectu ad rem quae venditur , ut si venditor aegre se priuet ea re;lucro cessante venditori ingratiam emptoris rem vendenti , aut damno emergente, quod patitur creditor vendendo credita pecunia. Alia conditio seu causa augendi pretium est,periculum amittendi totum,vel partem pretii, vel periculum recuperandi pretium cum expensis molestiis videtur tamen admonendus emptor de hac re, ne inuitus emat maiori pretio, quam forte aliunde emisset. Sed petes, an venditor, tui pretium auxit ob periculum praedictum, possis excessum pretiisibi retinere, si postea damnum re ipsa non patiatur Potest retinere, modo pretium non fuerit immoderatum,& reuera subesset periculum amittendi totum vel partem pret ij, vel recuperandi pretium cum expen-sIS,Scc. rom. 2. Ol.728.num. 13.Θ seq.8. Sicut autem propter lucrum cessans,& dam-n m emergens,aut propter periculum amittendi

pretium res potest pluris vendi credito quam alioquin venderetur, ita etiam emptor potest minoris emere anticipata solutione, si anticipata soluti sit illi causa damni emergentis, aut lucri cessantis, aut ad fit periculum recuperandi rem

9. Alia conditio seu causa augendi, vel diminuendi pretium est modus vendendi nam aliquando una res carius venditur uno modo, quam alio, ut si merx minutatim vendatur, carius venditur

222쪽

gitur quam si venderetur in magna quantitate;

aut si merx vltro osteratur, vilius venditur quam si venderetur in magna quantitate iam merx oblata,vilescit: aut si quid sub hasta vendatur, aliquando carius venditur,& aliquando vilius, iuxta paucitatem, aut multitudinem, feruoremque contra licitantiumci sic enim res exponitu periculo utriusque fortunae , lucrandi scilicetvi perdendi. Reliqua vero conditiones , propter quas licet aliquando rem minoris emere , quam alioquin emeretur, sunt multitudo mercium,in rari-ras emptorum, inopia pecuniae,& modus vendendi, modo res non habeat pretium a lege consti

o. Estne illicitum rem carius vendere extraneis& peregrinis quam indigenis,& naturalibus Est illicitum , si1 excedantur limites iusti pretii,

cum illud excedere non liceat , etiam in venditione eorum,quorum pretium taxatum non est a Principe, vela communi hominum aestimatione.

Imo seruandum est adhuc iustum pretium inludis sortium, seu chirographorum vulgo a Dite, habita ratione debiti laboris & rei. Neque venditor potest rem carius vendere, eis quod ea sit valde utilis, vel commoda emptori. Intellige praxis tamen semper ratione damni, vel lucri cessantis, vel affectus ad rem Neque indigentia particularis alicuius emptoris est causa sum ciens ad augendum pretium rei, alioqui sequeretur eam posse carius vendi pauperi, qui, diuiti. in Tenenturne ad restitutionem Venditores, qui mendaciis assirmant rem sibi tanti stetisse vel tanti aliis vendidisse, ut emptor augeat pretiumr Peccant ut plurimum venialiter peccato menda-

223쪽

198 Euchari Uia.

cij, regulariter non tenentur ad restitutionem: nam haec sunt communia mendacia. homines lege communiter norunt haec esse strata gemata vendentium , quibus emptores fidem non praestant iecus si emptores huiusmodi inendaciis pertrahantur ad emendum maiori pretio quam alioquin emissent, ignorantes haec esse strat age ' mata venditorum. tom.2fi 732. -.3 I.

Est opus.

Vide, Sacramentum Eucharistia est sacramentum consistens sub speciebus panis vini consecratis, significans Christum δε refectionem spiritualem species

consecratae spe fiant ad hoc sacramentum .iom. I. a. Sacramentum Eucharistiae consistit in consecratione materii, seu in materia consecrata, seu in speciebus consecratisci consequenter consistit in re permanente , mon in susceptione. tot fi 7Cin m. s. 3. Fuit institutum a Christo prima die azymorum in ultima coena , ut patet Luc. 12. Marc. 4. Potuit Eucharistia continere Christum ante Incarnationem c D id non inplicet ibidinum. 2.

d. Eucharistia adultis, saltem baptizatis, necessaria est in extrarcepto Ecclesia litico diuihoamrmativo secus dicendum de infantibus, quibus Eucharistia non est necessaria, neque necessi-

224쪽

Euchari fia. 799

cate medii, neque necessi date praecepti tom. I. fol. 72. num. 2.9seqq. Plures hostiae consecratae, consideratae, quatenus uno actu sumuntur, sunt unium ac ramentum: hinc recipiens plures hostiari aut nam grandiorem , non recipit maiorem gratiam x Opere operato, neque communicans ab utraque

specie Tacerdote excepto plus gratiae recipit,

quam qui sub una tantum specie communicat. t cm. I.fo P num. L. is seqJ.

s. Materia remota sacramenti corporis Christi est panis triticeus Nominestγitici exclude panicum, milium, avenam, hordeum, quae specie differunt a tritico iecus dicendum iuxta aliquos de selica, se secata leccaret tam sigrauiter conficiens sacramentum in iecata nam teretur materia dubia. tom. I fol.7 .mon. I. 2 2.

. Non quilibet panis triticetis est materia sum ciens huius sacramenti, nisi his conditionibus concurrentibus , videlicet ut denominetur

Panis,ut sit confectus aqua naturali, ut sit coctus in furno, aut sub cifferes, aut ferro calido aut alia simili rationes, denique ut sit prete sens moraliter, possit designari per particulam Dic, S hoc. Vnde panes dulciari j consecti scilicet ex melle, et lacte,vel aqua rosa cea, vel alio simili liquore in

magna quantitate, non sunt materia suis ciens lauius sacrament ii militer nec pasta, lagana,pultes, aut similia; neque amylon, nisi de nouo reda ctum in farinam compactam aqua coquat s x igne, ouia tunc denominabitur panis triticens, cum amylon ex tritico conficiatur ibi .num:3 8. Potest etiam contici tam in o Zymo, quam in sermentato pane, unusquisque.tamen debet seac- com

225쪽

commodare suae Ecclesiae, id est, Saeerdos Latinus debet consecrare in aZymis, Graecus in fermentato, cum hic sit 1 is Ecclesiae Graecae Graecus in Ecclesia Latina conficere posset in azymis, Latinus in Ecclesia Ctaec in fermentato non, posset tamen Latinus in Ecclesia Latina conficere in fermentato. 1-.uum. 8. θ' seq.9. Materia remota sacramenti sanguinis , est vinum ex vi te: sive vinum sit nigrum, siue album,

siue sit vinum miraculose factum , quale fuit in nuptiis Cana Galilaeae,siue sit mustum, dummodo

non sit Deculentum, aut impurum, alioqui committeretur peccatum ex suo genere mortaleώIo. Vinum satis de costum non videtur apta materis, quia nec acetum , cum non sit proprie Vinum, nec agresta, quia nondum est vinum 4- militer aqua e vitibus assiuens non est materia aptari neque vinum ex malogranatis expressum, aut ceruisia, quia non est simpliciter vinum De nique uua non potest consecrari, quia non est res

potabilis, seu vinum Tecus dicendum est de vinci congelato,quod valide potest consecrari ; quia si

species vini iam consecrata congelentur, remanet sub illis sanguis Christ ergo potest etiam in

vino congelato sacramentaliter constitui. Hic mum. 3. Θ seq. II. Non est necessarium necessitate sacramen ii sub utraque specie consecrare , unde valida foret consecratio calicis facta ante panis consecrationem esset tamen sacrilegium graue conficere tantum sub una specie est enim necessarium necessitate praecepti diuini amrmativi conficere sub utraque specie. Vnde colligitur Sacer-dsigna noti solum leueri consecrare sub utraque speciem

226쪽

Encharistia. O I

specie, sed etiam sub utraque specie communicare, quandoquidem sacrificium perficiatur non: lum consecratione,& oblatione, verum etiam . . consumptione. om. IJol. 78.num. 3. θ -- ium12. Sacerdos, qui metu mortis cogitur ad consecrandum, potestne sub una tantum specie consecrares Non potest, neque tenetur iterum consecrares, quando sub una specie apparet caro vel sanguis Christi ibid.num. IO. 9 f 8Ο.uum. I. Σ3. PotEstne Summus Pontifex dispensare esacramentum Eucharistiae sub una tantum specie conficiatur multi assirmant, multi negant, opinio negativa probabilior videtur. Hinc fit, Sacerdos non possit tempore suae mortis conficere sub una tantum specie ut seipsum , vel alium in

firmum communi Cet ibid. num. 13.MI r4. Vino admisccnda est aqua naturalis ex ne .cessitate praecepti, non autem ex necessitate sa-Cramenti , cum valida sit consecratio facta sine admixtione aquae, peccat tamen grauiter, qui vi- no aquam non admiscet, aut qui miscet aquam artificiosam , loco naturalis. Et ne Sacerdos exponat se periculo conficiendi in materia indebida, modica quantitas aquae adhibenda est in consecratione calicis cauereque debet, ne ad summum quantitas aquae tertiam vini partem excedat, propterea sussicit quaesibet guttula sensibilis.

Quod si Sacerdos ex obliuione aquam non infuderit, si aduertat ante consecrationem,debet illlam statim apponere : non vero peracta consecrationes, quia non est admiscenda aqua sangui- . ni Christi, sed vino ibid. num. I. is fol. 8 I. NAm. 2.

227쪽

uertitur in sanguineia Christi post consecratio .

nem; hinc patet non adorari, sicut neque calix adoratur nisi ratione contenti rom. I fol. 82. as. Quaeres, an aqua , quae in vinum conuerti tu conlecrationis forma inchoata , conuertatur

in sanguinem Christio Responci non conuerti in sanguinem, si aqua inchoata consecrationis fornaa, nondum erat in vinum conuersa. btil.

II. Quaelibet parua quantitas sensibilis potest esse mate Pia huius sacramenti, sicuti potest quaelibet magna quantitas praesens constituta , vali- de , sed non licit consecrari; debctque materia consecranda esse aliquo modo determinata Icdefinita in mente Sacerdotis consecrantis. Hinc sequitur nullam hostiae partem remanere conse-cFatam , quando Sacerdos intendit solum quar tam hostiae partem , vel medietatem consecrare, non distinguens quam partem consecrare velit: pr terea nullam hostiam remanere consec Ialam, si Sacerdos praesentes habeat decem hostias , de intendat quatuor tantum consecrare , non deteriri inans quas velit consecrare ira terea sequitur validam esse consecrationem, quoad omnes hostias, quando quis plures consecrandas detulit ad altare, etiam H in acti consecrationis recorde tuae illius solum hostiae, quam prae manibus habet: nam dicitur habere intentionem determinatam ad omnes hostias virtualiter secus dicendum de illis hostiis , quas quis inscio Sacerdote consecrandas apposuit , non cnim renaanent consectatae, sicuti nec vini guttae, quae sunt extra calicem, quia Sacerdos non habet determinatam intentionem circa illas, quamuis illas habeat praescules

228쪽

moraliteri secus dicendum de guttis existentibus in calice separatis a vino , quod etiam in calice I 8. Denique non est valida consecratio, quando quis habens decem hostias, intendit tantum quinque consecrare , quas Titius designauerit,

aut quasi eos intenderit, cum Sacerdos non habeat intentionem determinatam,n rc scire valeat hanc potius quam aliam pae consecratam. Om. I.

I9. materia consecranda debet laiciesens es a

Sacerdoti con e cranti, ut secundum communcta

loquendi modum possit vero proprie designari

monstrari perparticulam hoc , ct hic. Hinc colligitur sonuit verborum non debere necessa rio pertingere materiam consecrandam δε posse valide consecrari virium in calice cooperto contentum, aut hostias in pyxide contcntas , ic sim smiliter Sacerdotem coecum valide consecrare materiam praesentem , hostiamque existentem a tergo etiam valide consecrari posse, si Sacerdos eam manibus teneatri nam proprie demonstrata potest per particulam hoc, neque est nece sarium ad validam consecrationem materia cxistentis

coram Sacerdote, ut eam actu tangat dum colla secratur.lom IJol. 3 num. I seq.eto. Hostia post parietem, aut in restabernaculum existens consecrari non potest, neque si di stet triginta passibus, aut si tantum viginti,neo ucsi sit tantum praesens in intellecti, neque sinisti ter si inchoata consecrationis forma, materiation crariCesens fom. IJoL86.num.' .ct seq. 2I His adde non posse Sacerdotem consectare materiam taesent cinis absentem uno S co

dem acti , videtur tamen consecratio valida re-

229쪽

2 o Eucharistia.

spectit praesentis,quia de materia praesente veri fi

21. Fornis sacramenti corporis sunt haec verba Hoc cdum meum cita eniin Chiistus ipse

consecrauit ibid. Dum. I.

23. Totus Canon non est necessarius necessitate sacramenti ad consecrationcm cst tamen necessarius nec est: tate Piaecepti. om. I fol. 87.

a . Valide conficitur sacramentum variata forma, si sensus formae non varietur. Hinc valet consecratio, si dicatur, Hic cibω est corpus meum: vel hae pes est coum meumreel hic es corpus meu, modo particula his, non accipiatur ad uerbialiter, sed loco pronominis validum est etiam sacrament una, si quis dicat, Hoc est caro me , aut si omittat particulam enim. Invalida tamen esset consecratio, si diceret, Hoc est corpu Christi, qiua Christus non est usus hac forma , nec verba proferuntur in persona Christi , sicut proferenda iunci.neque valeret haec forma: Hic panis est coν- pM meumrahat,hoc sit corpm meum, aut si diceret, hoc risu Ch icti est corpua Christi. Denique non valide conficitur sacramentum ab eo, qui praetermittit verbum, est , aut dicit , ecce cer3m meum, omisso verbo si ibid.num. 6 sit. s. Forma sacramenti sanguinis sunt haec verba .licis calix sanguinis mei peccat tamen grauiter , qui omittit alia quae in Canone continentur, cum aliqui Doctorcs velint illa esse de essentia consecrationis. om. I fol. 88. num. I. 9 2.26. Quod attinet ad variationem in verbis. sormae, dico inualidam esse , quoties sensus verborum substantialiter variatur . secus si acciden taliter tantum. bid.uum S.

230쪽

27. Sacerdos profert verba consecrationis non solum recitatius, velum etiam sormaliter .in persona Chrilii suntque vera non miniis quam forma aliorum sacramentorum; nam emcaciter. operantur, quod significant,& ita est in re , sic per illa verba significatair tom.I L89. um. 2. . . . 28. Per verba consecrationis constituitur Christus verus Deus, &homo sub speciebus panis, Se vini existitque quoad substantiam Maccidentia sub qualibet specie, imo vero sub qualibet parte specierum, cum succedat in locum panis, qui erat sub tota hostia,& sub qualibet parte hostiae: Idem dicendum est de sanguine sub specie

'mi, poniturque sub speciebus panis ex vi verbo. rum corpus Chri iti Verum , informatum animicum sanguine, & humoribus ac caeteris partibus,& sub speciebus vini ex vi verborum est tantum- modo sanguis Christi, quamuis per concomitantiam adsis etiam sub speciebus panis ratione huius concomitantiae tres personae diuinae sunt

etiam concomitanter in hoc almo sacramento. . rom. I sol 'O. num. I. . OLFI .nunm. S. itemsel.92 num. D. is seq.

Christus constituitur sub speciebus per trans- substantiationem panis in corpus in vini in sanguinem Vesinit enim substantia panis, vini adueniente corporein sanguine Christi. Nec audiendi sunt, qui asserunt substantiam panis eodem modo assumptam fuisse a Deo quo huma

nitas assumpta est tom. I fol.s4.Dum.1.Θ 2.29. Petes, an actio conuersionis, seu transsubstantiationis dicatur adductiva, productiva mula Respond. auirmative .im. I fol. 9 .num. 4.3O. In eo instanti , in quo completur significatio

SEARCH

MENU NAVIGATION