장음표시 사용
21쪽
uox G. Incipit Narratio de initio Cisteret Ensis Ordinis: Militer paties nostri de Monsmisi: Coenobio, propter puritatem Oidinis secundum tenorem kegulae Sancti Benedicti ieeuretan- .um escessi, sincuncum Cui ciensem Ecclesiam fundauerunt, quae est mater omnium notatum: quoniam ex ipsa tamquam de sonte purulimo ravuli cunctarum Ecclesiarum ordinis nostri deriirati sunt: &de nonnullis reuerendis, atque in omni religione conspicui spei sonis, quae in Cistercio & Clat x valle clatuerunt. Quia tamm hic tiber Exorium magnis Oramis Cistereiosis soluadi 'lia 6furct praecedens ex opposito Paruum exardiam; idcirco titi myraedictum praelegi. Huius m eni Exora, Authorem ignorari, Angeias Maurique in A malibus. Verum Fusniacensiu eod. x haehab. verba. Illum libium composuit quidam Abbas, Conradiis nomine, Eveibacensis Coenobis, qui fuit monachus clarae-vallis. Et manasium qu rim in Ciar alti se prinisum, non ob re india i in fine hilas operis ; ubi temoribus A. Petri ct D. mery potia Linponensis Episis , quo ψαύω octa . . . his nansi mr aliensis Abbas extitit, ρ Grauaris riseiplinis eia ratibus ι--ἀfui litia s/ri . vides; et circa annum ii So. Est autem Eb Dc, cui Conradus iste dis turpra se, monasterium ii, a ravatas in Maguntina Laee Ac ipsi AMMU mma cum Lude meminit indistis a. s.cap.i via iam unam indicat eiusdem uia si Abbatem esse. Sed quis vis sit si i authιν, hisne tis . di ii sisum vim sinum,ctis Bibliotheca Patro nostromm c e ucandum, laricaui. Notandum se rest, periit e v m aut etiam pia ei huisi tib i p aurniis 3, ante cap. is. qui de B. Albertcs a sant,d quo iam nil omnino dieitur. Vndeta v. 7. dicatur corpus S.st pham iuxta praederes f. i. hi te i Alb risi, tumulum fuis e canditum: constat, .umiac vulturae Al. iri in istosibro deιω- ratum fui se alioqui ignotum per ignot- clara tur. ἐς Mauri 3.ta.i Annal. an. Hos.
QUOD DOMINUS IESUS IN DOCTINA SCA
fomam pofectae paenitentiae tradiderit.
E V s aeternus aeterni Dei situs . Dominus noster Iesis Christus
Creator omnium rerum, Redemptor omnium Fidelium, dum in diebus humilitatis suae salutem in medio terret operaretur, salut rein persectae poenitentiet viam mundo praedicauit dicens. Pamitentiam U- te, appropinquabit enim reDum caelorum. Gratias inaestimabili misericordiae Dei, qui sereniori tandem oculo respiciens miserum genus filiorum Adam, districtionem legis, quae oculum pro oculo, dentem pro dente, omnim damque talionem pro omni excessu immisericorditer reddebat, per incarnatam Verbi sui dulcedinem temperauit dicens. Paenitentia agite Ne vero imbecilles homines ad verbum poenitendi, id est poenam tenendi, terrei tur, mox verbo consolatorio, verbo omni acceptione digno, pr misset sen tentiae seueritatem dulcorare curauit, subiungens. Appi inquabit enim re gnum coelorum. Quis enim sanum sapiens, licet infirmus. licet delicatus sit, non patienter, imo gratanter, praesentis poenς momentaneam pondus sustineat, non solom ut aeternitatem flaturae poenae fugiat, verum etiam
ut coelestis regni tauquam finiendi particeps fiat 3 Vetum quia beatus bartilla ae praecursor Domini Ioannes in ordine praecursionis suς poenitentia praedicans, dignos eiusdem poenitentiae fiuctus agi censuit: quaerendan
22쪽
ii Exo R. nrvM MAONVM s Ac nisummopere nobis est, Armula persecis poenitentiae, quae ad dignos prometendit fructus suinciens esse videatur. Sed ubi formula illam dignius quaerimus, quam in ipsus magistrorum magistri Domini nostri l ES VChristi dictis & factis s Cum enim quida possessiones habens multas a Domino quaesisset, quid faciendo vitam aeternam obtineret,& Dominus ma- data legis ei proposuisset, illeque se omnia a iuuentute suaseruare dixisset: subiunxit Dominus. Adnue a tibi deest. Si mis perfectus ese, vade , vende omnia quae habes, oeda pauperibus, veni Ruere me: habebit thesauros in coelo. Ille vero qui non se, sed sua, & illa non tota, sed ex parte, & parte satis in o. dica, videlicet decimas, primitias, caetera': legales oblationes, osserre consueuerat, & hoc mapnum aliquid esse putabat . audiens verbum consumat et iustitiae resilijt, & trahens cor in tetram abijt tristis . quia nimirum testate v ritate, qui diuitias quas habent affectuose diligat,dissicile saluantur. O qua aliter an ius erat beatus Petrus, o quam largo caelestis pratiae rore per sus ab aestu mundanae cupiditatis refriguerat: qui de se suisq: c5discipulis, tam humiliter quam fiducialiter D sio dicebat. Ecce nos reliquimus omnia, oesicuti sumus te. Hic plane forma perfectae poenitentis reperimus, quam Saluator consilium salutis quaerenti suasit, discipulis etiam sequentibus se tradidit: licet legamus nonullos in diuiti js de in omni gloria mundi continenter & humiliter vixisse. sed quia priuilegia paucorum comunem legem non faciunt, tuti sis multo quicuq; celsitudinem persectionis sectari conantur, obaudiunt vocem D sit in Evangelio dicentis. Siquis non abrenuntiauerit omnibus quaepossidet, non potest meus esse discipulus.
Gu a primitiua Ecclesia communis et itae traditio creperit. st quod hine
Monasticae Relaonis i stitutio principium jumpserit. ENimvero decebat, ut summi patris sapietia, qui perfectς iustitiae nominam tradere venerat, hanc in ipso statim nascentis Ecclesic pusillo grege signanter imprimeret: quatenus uniuers qui eorum exemplo prouocati via arduam & angustam incedere proponerent, tantae maiestatis informati magisterio, tantorum etiam patrum exemplo roborati, viam Dfii dilatato corde currerent, dicentes cu Psalmista Domino. Propter ierba labioru tuorum era custodiui Uas duras: sciens quoniam centuplum quod promisisti reddes, Minsuper vitam aeternam adijcies. Passo vero in carne DEO, postquam mo tuis resurrexit, & in coelum ascendit, discipulis elisi Spiritum sanctum quem promiserat misit, multiplicatis iam credentium turbis, clarius eiusdem spiri malis vitae, quam perfectam poenitetiam dicimus, nitor elucere coepit: cum
sicut Lucas testatur, multitudinis credentium erat cormnu animamna, necquisquam eorum s2um aliquid este dicebat, siderant illis omnia communia. Possessores
etiam agrorum θ domorum vendebant quaepossidebant, ponentes pretia ante pedes solarum. Qirantam veto reuerentiam in cordibus non credentium sublimis illa conuersatio generaret, testatur idem beatus Lucas, cum dicit,
quia ciet omni nemo audebat si coniungere illis ,s mPlificabat eos populus. Nee solum Ierosolymis haec schola primitiuae Ecclesiae caelestibus instituebatur disciplinis, veruetiam Antiochic sub magistris Paulo & Barnaba gloriosissi. me storuit : ibiq; discipuli primo appellati sui Christiani. Philo quoqό disertita Iud otu in lib. queTheorica apr titulauit, deseruetissimis eoru in Do
23쪽
ORDisis Crs TER C ill ssis is mino studiis multa conscripsit: Monachorum etiam Coenobitaruque nomen, vitam, & inititutionem, ab eis exordium sumpsisse, perspicuum est.
Caeterum disseminato verbo Dei per uniuersam regionem, cum iam in omnem terram exisset sonus prςdicationis Apostolorum, necesse erat, ut arca
sanctae Ecclesii , qu et perfectissim et huius religionis typo in superiotibus suis
angusta unitatis cubitum perficiebat, dilatato charitatis sinu in inserio ribus suis, pusillanimes, de ad perfectionis celsitudinem mimis idoneos: col ligeret quatenus omnipotentis Dei misericordia non sollim homines, sed Ripsa quoque iumenta, id est terrenae substantiae puluere se ex infirinitate' 'faedantes, dignantis sine saluaret. Hinc iam nobilis illa Respublica, quam Dominus IESUS Christus instituerat,& Spiritus sanctus roborarat: io quacdm nullus quidquam possideret, nemo tamen egens erat inter illos,in coepit ad priuatas res distrahi, coeperuntque Christiani substantiis licenter uti: sic tamen, ut terrena c testibus non praeponeret: sed temporalia bene dispensando, facilius ad caelestia peruenirent.
Gud Monachicus ordo per beatum Antonium, caetero F sanolis Patres
Icet vero imperfectorum multitudini condescendens mater Ecclesia, remissioris vitae laxaverit habenas: tamen ab ipso nascentis Ecclesiae principio usque adhςc nostra tempora nunquam defuerunt viri virtutum,
qui feruentissimo diuini amoris igne flagrantes , remissioris quoque vitae blandimenta respuentes, communis vitae rectitudinem, que sola perfeci penitenti , quam Dominus Iesus praedicauit, stabile fundamentum est, indefesso pietatis studio tenuerunt: & posteris suis tenendam, multiplicibus sanctae conuersationis Regulis & exemplis tradiderunt. Inter quos primi vel praecipui extiterunt, Antonius, Pachomius, Basilius, quorum prior Antonius, non attamento neque litera, sed spiritu Dei viui scriptam legem charitatis in corde suo demonstrans, perfectissimc conuersationis suae perfectis limos discipulos reliquit: quales fuerunt Macharius, Paphnutius. Pambo, Isidorus, aliique quamplures: qui monasterioru per AEgyptum de Thebaidem patres effecti, catervasque innumerabilium monachorum per tramite perfectae poenitenti ducentes, de mudo, eiusque Principe diabolo,cu suis omnibus gloriosissime tritipharunt. Pachomius vero cum factus esset lApostolica stratia insignis,scripsit monachoru Regulas, quasAngelo dictate didicerat: ad quarum institutione infinitam multitudinem vi uotu lapidum
poliens, muris caelestis Ierusalem reaedificandis conuexit. Beatus etiam Basilius C sariensis Episcopus, Ecclesiae Doctor eximi usi scripsit monachoruRegula: quae sicut testatur B. pater noster Benedictus, rectissama norma est , vitae humant, perquam ad coelestem patriam sine offensione perueniatur. Ad horum itaq; tam venerabilium Patrum documenta & exempla virtutu, u tota Orientis Ecclesia multo tempore per monasticae religionis sectatores insigni terso ruit: sicut etiam paulo ante haec nostra tempora beatae memoriae Anselmus primum Hauelbergensis Episcopus, post modum Rauennas Archiepisci disputatione,quam ipse cum Graecis de pertinaciaschismatis eoru habita elegantistylo conscripsi, testatus est. Hic cum esset a Lothario Romanoruimperatore Christianissimo, ad Constantinop urbis Imperatorem .
24쪽
tς EXORDIvM MAcsuu fac strvidit in monasterio, quod Pantocraton, id est Omipotentis distur,sep tingentos ferme monachos sub Regula beati Antonis Domino militates Iti Coenobio quoque, quod Philoantropon, idest amantis hominem, dicitur: vidit circitet quingentos monachos sub Regula sancti Pachoniti Domino seruientes. Vidit etiam quamplura monasteria sub Regula beati
Baslij iugum Domini suave portantia.
De i litutione ct authoritate Regulae sanEn Patris Tenesim : quomodo per gratiam Dei furuit, v que hodie foret. D.O MIN U s noster lesus Christus, qui sacratis limae humanitatis
suae praesentia Orientem illultauit, quos digniores & sublimiores in Ecclesia sua habuit, beatissimos videlicet Apostoloru principes Petrum& Paulum, vice sua destinauit Occidenti: quatenus Occidentis populi pretiosum fidei arcanum, quod Petrus non per carnem de sanguinem,sed per inspirationem summi patris acceperat: de item Euangestum quod Paulas non ab homine, nec per hominem, sed per reuelationem Iesu Christi didicerat, spiritus sancti magisterio edocti, cum populis Orientis et in eandem fidei plenitudinem concurrerent: dc sic ex omnibus una Christi
Domini sponsa non habens maculam aut rugam essiceretur. Porro eade gratia, que ad instituendam roborandamque monastici ordinis disciplinam, pr dictos sanctos Patres contulit Orienti, non inserioris meriti vis G asis dignationet misericordiae suae prςrogauit Occidenti: sanctissimum LM. videlicet Patrem nostrum Benedictium : qui non solum Antonii de Basilii spiritum, verum etiam testante beato Papa Gregorio, iustorum omnium spiritu plenus, tanquam sidus purissimum de lucidissimum, singulari prς- rogatiua sanctitatis, superexcellenti puritate conuersationis, signorumn denique miraculorumque inestimabili gloria, ab Occidente vi que in Orientem clarissime retulsit: ita ut quicquid Oriens in diuersis Patribus diuisis charismatibus habere se gaudet. hoc totum in uno sanctissimo patre suo Benedicto, iustorum omnium spiritu pleno, se possidere Occidens non immerito glorietur. Scripsit namque idem reuerendissimus Pater
noster monachorum Regulam, quam diuturno virtutum exercitio non
per hominem, sed per unctionem illius qui docet hominem scientiam, didicit: in qua mirabilis artifex Spiritus sanctus summam perfectionem
de moderatissimam discretionem tam subtili connexione copulauit, ut quantumcumque religiosus, in ea inueniat unde adhuc proficiat: de quantumcumque pusillanimis aut infirmus, infirmitatis suae in ea aeque remedia a inueniat. Quis enim verbi gratia adeo iustiti et tenax, quis filictae religionis adeὀ seruens aemulator erit,cuis gratia duce datum fuerit, ut duodecim gradus humilitatis, qui in Regula describuntur, ascendat: de si crescentibus meritis eatenus profecerit, ut ad sextum de septimum, idest ad ultimum primi, de primum secundi senarii gradum perueniat, qui numerus perfectionem significans , de in ijs gradibus humiliatis geminatus, dilectionem Dei de proximi, qui est persectionis summa, per Regulam doctoris demonstrat: nonne si se sine dissimulatione respiciat: si cunctos in-
. firmantis conscienti angulos diligenter excutiat : nonne inquam vires suas metiens, desectumque sentiens, continuo lugens exclamabit cum
25쪽
Apostolo. quod qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit 3 Quis
rursum adeo delicatus & infirmus erit: ut in obseruant ijs Regulae, ieiuniorum suorum, vigiliarum, & laborum, caeterarumque institutionum moderatissima discretione dispositarum, infirmitatis suae congrua rex edia non inueniat' iocirca, quod idem legislator in ultimo capitulo eiusde in Regulae dicit, in ea non omnem iustiti et obseruationcm csse descriptam, de vocat eam minimam inchoationis Regulam, & ad persectionis fastigium tendere volentes mittit ad doctrinas de Regulas veterum patruin, testante Beato Bernardo causa humilitatis facit: ne videlicet in describendo Regulam, videretur se veteribus Patribus arroganter aequare: studens de in hoc humilianti conscientiae suae prouidere. Beatus quoque Gregorius vir Apostolicus , non minus merito quam ossicio, commendat eam sermone esse luculentam, discretione prςcipuam: latenter auctoritate sua suadens monachis, ut relictis c teratum institutionum consuetudinibus minus fortasse discretis, Regulam Deo dilecti Patris Benedicti discretione preteipuam deuoto corde susciperent: & ad eius normam cunctum vitς suae ordinem informarent. In Concilio quoque quod posta modum in Gallijs celebratum est, communi decreto sancitum est, ut monachi per prouincias Galli et & Germaniς degentes, relictis c terarum regularum institutis, in omnibus coenobiis suis Regulam prςdiecti Patris reciperent : & in omni conuersatione sua formam ab eo pr scit piam obseruarent. Ad huius itaque sancte Regulae exemplar, plura per Italiam monasteria correcta : multa quoque per venerabilem Patrem de nouo constructa sunt: in quibus multitudines monachorum in spiritu humilitatis Domino seruientes, tanquam veri Israelitae dignos poenitentiae fruus faciebant.
diu beatus Tene Actus rogatis Cenomanensis Episopi , sanctum discipulum sium Maurum, causi fundandi coenolia ad purici Galliae AS, exit. N Ec solum Italia, verum etiam Galliae trina diuisio, sacrae huius religionis bono odore respersa: iugum Domini suave,& onus eius leue, sanctae videlicet Regulae instituta suseipere laudabili des derio gestiebar. Vnde accidit, ut vir magnificus Cenomanensis urbis Episcopus legatos suos ad enerabilem patrem Benedictum dirigeret, Flodegarium suum AD chiiliaconum, & Harderadum vi cedominum suuma deuotissima inflantia petens, quatenus ei aliquos sui monasteri j fratres transmittere dignaretur: qui sibi in Galliarum pallibus coenobium secundum instituta Regulae sancti Patris qdificare deberent. Beatus vero Benedictus conuocans distipulum suum Maurum, quem ab infantia in timore Dei educauerat: ipsi cum aliis religiosis fratribus, ad Galliarum partes dixerit: ubi etiam coenobium religione pariter & diuiti js clarum construxit: magnaeque multitudinis monachorum pater essectus: signis & virtutibus ornatus qui uit in pace. Fertur, quod in eodem monasterio libra panis, α hemina vini, quam sinistus illuc transmisit Benedictus, in memoriam antiquitatisariae ob tanti patris reuerentiam, usque hodie reseruetur. Abhinc per viriuersas Galliarum prouincias creuit & multiplicata est religio monachorum , sub Regula patris Benedicti Christo Domino vero regi militantiam : multique ad eam diuina glatia inspirati confluebant: qui sacrae
26쪽
rebant in patientia. Verum succedenti tempore, irruentibus intra Gallias barbaris, cum Dominus peccata populi sui multaplici paganomincursione castigare decerneret: multa etia coenobia Sanctoru aut igne cremata, aut ad solum usque destructa sunt: quae vero remanserant, in tantam negligentiam resoluta sunt, ut antiquae religionis vestigium vix in aliqdibus monasterijs inueniretur. Caeterum gratia Domini nostri IESU Christi, quemadmodum Ecclesiam suam refrigescente charitate, &abundante iniquitate, variis tribulationibus flagellari permittit, nec tame vii quam ab ea viscera misericordi et suae claudit: ita nimirum ordinem monastiticum per infirmitatis humanae corruptionem continue tuentem, temporiabus oportunis per viros virtutum restaurare non desinit
Caput VI.mia Neatus Odo Cluniacensis Abbas Ordinem Monachicum compsum per pratiam Dei strenue reparauit.
Hinc est, quὀd beatus Odo, nobilissimi illius Cluniacensis Coenobii
Reinor eximius, ad tantum sanctitatis apicem excreuit: ut Ordinem Monasticum temporibus suis omnino in praeceps ruentem, secundum gratiam sibi a Domino collatam, per omnia in antiquum sacrς Religionis vigorem restaurauerit. Vt enim de ruina morum temporis illius breuiter dicamus, cum coepisset idem venerabilis pater Odo in monastcriis suis districtionem disciplinae regularis rigide, sicut oportebat, tenere : alij quidam moliastici videntes quosdam de fratribus eius subtulares suos lauantes, vel ungentes, seu alia quaelibet vilia opera facientes, silentium etiam studiose tenetes,& si necesse fuisset, signis proverbis utentes: nimio iracundi tale cta
moti, o infelices, inquiunt, quid facitis Quae lex, vel quis ordo prccipit tivi tam vilibus&seruilibus operibus insistatis 3 Vbi quaeso scriptura licte tua .
bet, ut manibus pro lingua utaminis Nonne ipsi Creatori iniuriam facere 'conuincimini, qui relicto naturali usu linguae, & vocis organo, manibus irrationabiliter tumultuamini Z Sed vir beatus disputatorum de pseudq-
monachorum garrulitatem parvipendens, fratres suos ut in melius proficerent, verbo de exemplo commonebat: sicubi etiam a religiosis viris euocatus fuisset, impiger pergebat: δ: coenobia aut dissoluta ad districti- , onem ordinis reuocabat, aut noua fundabat. Plane quam rigide mo-n te hi ipsius disciplinς nsuram tenuerint: per hoc unum vittutis eorum indicium, quod ad demonstrandam in eis animi constantiam referre volumus , innotescere poterit. Quadani namque vice dum quidam ex eis iter agerent, mediis noctis tenebris a praedonibus circumuenti, cum suis omnibus capiuntur, trabuntur, spoliantur, contumelijs assciuntur, ad ultimum in vincula conjiciuntur: pr donibus sane mirantibus pariter ci indignantibus, quod in tantis malis ipsis a se illatis, ne unum quidem verbum ab eis ullatenus extorquere potuissent. Tanquam enim muti & elingues seu damna de contumelias non sentientes, in silentio durabant: quous. que noctum ς matutinet laudis solemnitate peracta, aurora quoque radios suos vibrante, lin uam ad loquendum laudabili discretione solus rent: quam prius laudaDiliore censura propter timorem Dei& Ordinis disciplinam coercuerant. Nec modo in Gallijs Ordinis sacri statum reparauit, sed etiam in Italia. Ad speciale quoque sancti Benedicti coeno-
27쪽
se beatissimo patre benedicto inuitante perrexit, sicut in gestis eiusdem sancti Odonis inuenitur. Cum enim quadam die monachi eiuslem loci in
claustro sedentes contentionibus &scurrilitatibus occupari non ςrubescerent: sanctus pater benedictus cuidam monacho ante portam monasteri j am vinvisibiliter apparuit, dicens ad eum. Vade, & dic fratribus istis, quod petauerus moribus luis nimium me contrutant, ideoque iam nunc vadam, Vt ct se, ni
adducam virum secundum cor meum de Aquitania: quatenus peruerso istos corripiat, de ordinis disciplina in hoc meo monasterio restauret. Stupet ille, celerique gradu ad fratres veniens, quod spiritualis eorum practinandauerat, cunctis audientibus refert, consternatosque&attonitos reddit uniuersos. Quaerebant tamen inter se cum magna admiratione, qui Litam esset, de quo pater sanctus dixisset: ipsumque, sicut postmodum rei exitus docuit, beatum Odonem sere trepidi suspicabantur. Devotissimus itaque patris Benedicti pedissequus Odo veniens ad pr dictum locu , licet per multas tribulationes & contumelias, quas ab illis qui perniciosa libetitate magis quam regularis vitae districtionem diligebant, passus est: tamen per gratiam Dei & adiutorium sancti patris Benedicti laudabiliter satis Ora dinis disciplinam in eodem monasterio reformauit. C terum speciale eiusdem Deo dilecti patris Odonis coenobium quod Cluniacum dicitur, quodque usque hodie maximum &nobilissimum resulget, maximum multitudine fratrum, nobilissimum possessionibus diuitiis & gloria: sed & mon sterium de quo pater Odo cum fratribus suis Cluniacum secessit, quam co- summata fuerint, quamq; persecti& Deo digni in eis claruerint viri, litetis traditum scimus. Vnde & nobis duo iucunda valde miracula excerpta huic nostro opusculo inserere placet . quatenus prudens lector ex his duobus caetera perpendere valeat. Caput VII.
De fratre, in cujus manu micae panis in pretis mas margaritas conuerse sunt. CA non erat monasterij, quatenus fratribus ad mensam sedentibus refectione peracta micas quae de fragmentis panum deciderent, diligenter colligerent x insumerent: ne vel in hoc negligentiae rei coram Deo inuenirentur. Accidit autem quadam die, ut unus ex fratribus, qui colaientiae suae non incuriosus seruator erat cum caeteris ad mensam residens, refectione peracta micas secunddm consuetudinem collectas replicans invola, digitis manus clausas teneret, atq; cum multa cordis dulcedine leaboni intenderet: sed priusquam eas sumeret, repente ad nutu Prioris lect lectionem finiuiti Gid tamen ageret 3 Nec rethcere fas, nec sumere iam licebat nimirum utrobiq; periculo prquaricationis occurrente. Itaq; clausas manu tenet: cogitans hanc negligentiae culpam non nisi per confessionis de poenitentiae remedium aboleri posse. Dictis vero gratijs signo co- sessionis facto Priorem in partem trahit,& cadens in faciem veniam petit, cum multa cordis simplicitate negligentiam suam manifestans. Priore au- vj tem culpam eius, scut dignu erat, corripiente,&quid de inicis fecisseti qui rete: ecce, inquit, Domine in manu nostra sunt. Cumque prior praeci Peret, ut os ostederet, ille exerto brachio manum aperuit: & ecce in vola
ipsius pro micis inuentae sunt pretiosissimae margaritae. Vtinam laudabila
28쪽
TU ExoRntvM MAGNvM SACRInat is huius seruore attendere dignentur quidam negligenties fratres, qui finita lectione si forte offulam in manu habuerint, quam edere velint, ciues in cyphulo aliquid remanserit, quod ebibere cupiant, sine respectu timoris Dei id ficere non verentur: cum utique sacri ordinis consuetudo tradat, ut ex quo lector incoeperit dicere, Tu autem Domine, nemine quidquam cibi aut potus sumere debere. sed quid putamus, quare omnipotens Deus tam gloriosum miraculum,& licui videbatur, minus necessarium, in rebus quoque minimis secere voluit Z Vtique propterea, ut pali cuntiis innotesceret, quantiam sibi placeant fratres in congregatione spiritu feruentes: qui non solum maiora, sed etiam minima madata propter timorem ipsius cum solicitudine custodiunt.
De fratre moriente, qui vidit multitudinem candidatorum ad si etenire. FRater quidam tu Cluniaco cὐm laudabiliter in omni feruore & deuotione sacrae religionis vitam sui custodisset, tactus infirmitate peremptoria, ad extrema deductus est. Cumque iam morti proximus agonizaret, aperiens oculos vidit multitudinem monachorum ad se intrante, qui omnes candidis vestibus induti erant,illo suo genere vestit Gn. ti, quo 1 vsu Ecclesiastico alba vocatur: sicut solent conuetus ordinis illius in praecipuis solemnitatibus reuestiri. Quos cum videret, putans conuentum Datrum effe, mirari valde coepit, cur ad se reuestiti intrarent: de
infirmatio sibi assisteti quas cum quadam indignatione dixit. Quid citearissime frater, quod videoὶ Quando solebat conuentus noster ad fratrem morientem reuestitus venires Respondente infirmario, & dicente, conuentum fiatru nondum venissie, quid est, inquit, quod loqueris 3 Nonne vides turbam magnam fratrum circa me, qui omnes candidissimis albis reuestiti sunt: de ad exequias meas celebrandas mutuo se pratieniunt;
uod cum infirmarius audisset, sed nil tale ipse videret, intellexit religiosum fiatrem visionem beatorum spirituum videre. Post modicum vero sancti illa anima carne soluta est: dc de convalle plorationis, de tabernaculis Cedar, hoc est de nigredine peccati, ad cadidatos ciues coelestis teru-silem, quos adhuc in carne vivens videre meruerat, feliciter, ut credimus,
transmigrauit. Praeseto vero Clunia censi Coenobio post reuerendissimum patrem Odonem praefuerunt Abbates religione conspicui, quorum pr ciupui fuerunt sancti &Deo digni, Maiolus Modilo, modernis quoq; teporibus beatus Hugo: qui Ordinem Cluniacensem loge lateque per uniuem sis Europae terras & insulas propagantes, incontaminatum monastici ordinis tramitem subditis suis tradiderunt. In eadem quoque magna & r ligiosa domo inter caetera spiritualis vitae exercitia saluberrima, de omni pietate plena, consuetudo in oleuit, ut pro liberandis animabus fidelium desunctorum, sancta illa mirum multitudo deuotis precibus Missarumq; celebrationibus, licite inuigilet:& aut poenas addictarum mitigent, aut poenis omnibus absolutas in requiem transferri obtineant. Sed di praeter quotidianam orationum psalmorumque instantiam, solemnia pro fideli bus desunctis ossicia certis temporibus per annum fieri pia patrum solemtia in eadem domo decreuit, ita ut solemnis dies fidelium animaru, quem post festum omni u Sanctorum Sancta&uniuersalis Ecclesia celebri ossi cio peragere consueuit, a Cluniacensi Ecclesa initium sumpsisse dicatur.
29쪽
Homodo Reatus Hura Cluviacensis Abbas Parab ficum curauit.
I Dporat oe hoc capite Author negliginitum monachorum, o latsen ordinis Clunia cra fit. JUERvM quoniam luati Augonis, qui moderno tempore Cluniacensi
Coenobio laudabiliter pr fuit,mentione fecimus: unum eius miracula ad utilitatem legentium memorabimus: quod tanto erit jucundius, quanto recentiori tempore hoc gestum esse constat: quodque Venerabilis viri Guillelmi quondam Superioris Sanctae Geno uela Parisius, postea vero Abbas Paracliti, quae est de ordine domus sancti Victoris, certa relatione cognouimus. Apud Parisiorum ciuitatem extat Coenobium Regularium Canonicorum: in quo quidam de Fratribus ejusdem Congregationis paralysi adeo dissolutus jacebat; ut sine adminiculo alterius de lectulo surgere non valeret. Venerat forte illuc venerabilis Hugo Cluniacenss Abbas. De cujus aduentu fratres plurimum exhilarati, spem recuperandet sanitatis infirmo fratri non minimam conceperunt. Itaque accedentes ad vitum Dei, suppliciter postulabant: quantinus apud omnipotentem Deum, unitatem fratri diuturna gritudine laboranti suis precibus obtinere dignaretur. Fertur autem in eodem Monasterio esse media pars casul beati Petri Apostoli; quae,sicut dignum, est a Fratribus in magna veneratione habetur. Sanctus ergo Domini, quod a fraterna charitate petebatur, negare non potuit : sed pro salute fratris infirmi Domini clementia intimo pietatis affectu rosabat. Denique celebratis sacrosanctis mysterijs, accedens ad altare, supradictam partem casulae beati Petri reuerenter inde tulit: veniensque ad infirmum,
sacra eum veste operuit, tenensque manum eius antiphonam illam mbderata voce coepit cantare, Petrus Apostolus I xit paruulico duobus verbis in ea commutatis: scilicet pro dixit, aetit, de pro AEnea, Roberte: vocabutur enim idem infirmus Robertus. Cumque tenendo manum ejus can- Infininus axar Petrus Apostolus dicit paralytico: Roberte, servosterne tibi, continuo
surrexit: omni membrorum debilitate prorsus fugata, cunctique qui aderant, glorificauerunt Deum: qui virtutem beati Apostoli sui Petri, per merita V enetabilis H lagonis declarare dignatus est. Tanto quippe facilius Abbas Sanctus tam gloriosum miraculqm a diuina largitate impetrare potuit, quant ὀ hoc non suis meritis, sed specialis Patroni sui beati Petri Apostoli virtuti assignauit: cujus reuerendo nomini se attitulatam esse nobilis Ecclesia Cluniacensis gloriatur: cuiq: sacrae venerationi Fratrum universitas devotissime invigilat. Sub talibus itaque tam sanctis&in omni Religione conspicuis Patribus, Cluniacensis ordo clarissime refulsit, multisque e
titit odor vitae in vitam: ita etiam ut beatus Henricus Romanorum imp rator Augustus eiusdem nominis secundus, cujus memoria apud Deum ἀ
α homines in benedictione est, audiens famam religionis illius Cluniacu diret: oblatisq; donariis& redditibus, prout Imperialem magnificentiam
decebat, fratrum se orationibus deuotissime commendaret. Libet rei nunc, si optio daretur, cum beato Petro Apostolo exclamare,& dicere Domino. Domine, bonum est nos hic esse. Bonum esset utique omnibus ad monasticet religionis apice venientibus, ut Ordinis disciplina per sanctos Patim
30쪽
11 Exost Divus u Acuvu Ohn tuis ad lineam veritatis correcta & renouata, inconuulsa perduraret: propulsata letliali negligentia, feruor sacrae religionis per omnia ubique vigeret. sed quid agimus: cum sub sole nihil in eodem statu permanere posse, sa
piens plangati Quid agimus: qudd negligetia, quae, proh dolori in psa
quoq; Religiosorum conuersatione deprehenditur, ad vitiatet ira procliuis elis vae semel,& vae secundo, sed&tertio . Vς tibi, negligentia, nuterdilolutionis, rubigo mentium, tinea cordium, morum corruptio, disci plinae estugatio, reuigionis subuersio, vinum enervatio, mala bestia, vulpecula callidissima: quae tanta dolositate exterminas vestigia tua, ut mordes non sentiaris: demoliens non videaris: & non nisi grauissimo damno peracto deprehenderis: quanta mala secisti: quanta mala facis quanta mala, quod Deus auertat, non immerito tastura timeris. O inquam detestanda negligentia, 'uam modica, quam exigua, quam nullius momenti videris in oculis hominum ita ut etiam reprehensione vix digna iudiceris: sed
tamen qui te tam modicam spernit, paulatim decidit. Quis crederet . si experientia fidem non faceret, guttula cum primum stillare leni lapsu coeperit, duritiam lapidis penetrare posse: vel quis anulum nouum & rigidum digito immitti videns, eum usu consumi posse putareis Attamen verum est quod dicitur, quia gutta cauat lapidem, consumitur anulus usu: sic etia, quod sine magno cordis dolore dicere non possumus, negligentia paulatim subintrans religionem exterminat. Sanguisugae duae sunt filiae, ait sapiens: dicentes, aster asser. O quanti sunt, qui latas hujus taculi vias, quq ad mortem trahunt, deseruisse, de arcta angustamque viam, qu ad vitam
ducit, apprehendisse videntur: sed quia pessimae hujus sanguisugae, detestandae hujus meretricis, id est negligentiae complexum minimὰ deuitant, generant ex eo vipereo semine duas lilias, ipsa matre sua deteriores, voluptatem, scilicet& vanitatem: qu sine cessatione, sine. omni prorsus interpolatione clamant miserae matri suae, dicentes; asser alter. isti sunt qui se gregant semetipsos, animales spiritu non habentes . qui habitum religionis gestantes, mentiri Deo per tonsutam noscuntur: qui non Dominicis sed habent desideriorum voluptatem: qu cum nutriri deberent in croceis, amplexantur stercora . locati in loco pascuς, quotidie mutantur de pascuis ad pascua.& tamen mortiatur seme: quor um cibuet est radix iuniperorum, des: liquae porcorum . quorum vinum est fel draconum, de botro praeuaricationis amarissimo: qui cum castimoniam corporis, ae sanctimoniam spiritus profiteantur, exemplum tamen mulieris nequam, & procacis imitati non verentur, quae com ait in occulto,& tergensos suum dicit, non sum operata malum: qui in hujusmodi letantur: deesse sub sentibus dis olutionis, delitias computant. Et quid iacient miseri, cum inspicere coeperit Deus ' Certe rebus ipsis experimur, qua non immerito
Propheta planxerit,obscuratum esse aurum, mutatum colorem optimum ria dispersos lapides sanctuarij in capite omnium platearum. Sed non est nostrum, mordacius aliena vitia carpere: neforte dicatur& de nobis, quod lippientibus oculis ad nostra corcutientes: in aliorum viiij scernamus acu
qui voluerit apologeticum beati Bernardi Abbatis, quem scripsit ad venerabilem Guillelmum Samni Theodorici Abbatem : inueniet quomodo obscuratum sit aurum, mutatussi color optimus: ibi
inquam inuenia, quomodo nobilis illa religio Cluniacensis Ordinis,