장음표시 사용
231쪽
Abraham siquidem valde Diues erat in possessione auri & si ςη ς argenti: cui Vernae plus quam trecenti fuerunt: qui pen E solo 2
familiae comitatu quatuor superbos victoria reges expugnare Va-- g. luit. Isaac a Domino locupletatus, & magnus vehementer effectus est : habuitque possessiones ovium , & armentorum, & familiae plurimdm. Tam potens extitit Iacob, ut obuius potentis simo regionis illius tyranno Esau fratri suo sibi infesto stuporem incusserit: Et Chananaeis etiam timori fuerit: & Amorrheis,omnium, quos Iudaei postea vicerunt, fortissimis,urbe Sichimitatarum per suos deleta, Agrum in gladio & arcu suo sid est,ui de iure belli abstulerit: quem testamento reliquit Ioseph filio suo.
Vides hie opulentissimos atque ditissimos homines: quorum tamen nomine Deus in terra nominari voluit,& ab hominibus v cari, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob. De filiis Esau po- Iob.I. stea Iob inter omnes Orientales maximus regnauit:his tamen nihil obstantibus diuitiis dixit Deus,In terra se non habere seruum.
qui Iob similis esset. Istos, & omnes aeui sui reges, regni gloria, splendore vitae, rerum copia, Dauid excelluit, Homo tamen se- 1.Rest. acundum cor Domini factus fuisse dicitur. Et alios legimus viros quam plurimos ir amplissimis facultatibus,& patrimoniis quam sanctissimd vixisse. Nec Euangelium Christi caret suis Diuitibus. Zachaeus, in cu- ius domum Christus inuocatus diuertit,dites erat: Abrahae filius MI nuncupatus. Ioseph Iesu discipulus erat, & ipse quoque diues ab Ad phia Arimathia. De domo Caesaris quidam Romae cum Paulo fami- Iip. .liariter versabantur,quos & Sanctos appellat. Hos ego nunquam crediderim mendicantes de egentes fuisse. Neque suis Epnesii, Galatae, Corinthij, Romani, reliciuae gentes a Paulo subactae, renuntiarunt opibus, inopes hac iliac cum pallio & pera vagantes. Imo religione,pariter & rerum multarun possessione claros sulcse, vitamque Apostolicam vixisse non dubito . Nec enim dixit Christus Impossibile est Diuites intrare in regnum coelorum.
sed dissicile. Vbi veto Difficile ponitur, non Impossibilitas praetenditur,sed raritas demonstratur. Haec Vierony. Euangelistam declarans. Ne dixerimus ergo pacatores in seculo solos obtinuisse diuitias. Quae si sorte nobis a mo contigerint, Hunc audiamus admonentem Diuitiae si assiuant, Nolite cor apponere. Pal. . dc in incerto diuitiarnm sperare nolite: sed in eo solo,qui largitor taim.6 est earum. Diuitias non vituperemus, nec obesse religioni putemus. Illa plane falsa est nescio quorum Philosophorum sententia
232쪽
In eap. s. dicentium apud Hieronymum - Omnis diues,aut iniquus est. Hiere.& aut iniqui haeres. Praedictis,& innumeris aliis constat haec falta aliubi sς tas exemplis.
Quae tamen omnia sunt ad Canonem nostrum referenda. puta, Quando quis cum Iustitia re Beneficentia Diues est. Patres . . - hic dicere volunt, qudd- Tum demum bonae sunt Diuitiae,quax hui, nullo proximi malo, sed ipsius indigentis bono,possidentur. ii victori tui. ios. Aliena cum iactura locupletari, & iniustum est, & contra natu- stivitas.ss. &. g. ram dicitur esse: certe, non minus est inhumanum, minusve i id, . iustum, quum potes, miseris opem non serre. Diuitiarum namque finis in homine Christiano est 'tumit . id est, Mi-.sericordia, de Benescentia. Beneficentiae de Communicationis 'εὐ-M, ximoru) ne obliviscamini. Talibus enim Deus hostiis promeretur. Hebr.cap.vit. Redemptio animae viri, sunt Diuitiae suae. Prouerb. I3. Suae autem cuiusque nostrum, siue propriae Diuitiae sunt,quas nos Christi veritas ciocuit: qui praeccpit,Vt faci mus nobis amicos de iniquo Mammona, qui nos recipiant in aeterna tabernacula. Lu I6. Nam,tum demum Diuitiae nostrae sunr, quum donantur Pauperibus. Altera quoque sequitur circa vestes
protestatio, pertinens ad . I 2.can. superius
perbas autem venibus efactis ac detritu ,processiones in publicaminon probamus, neque recipimus.
De Verbis nonnihil frius. res postea dicetur. Cratianus hanc Synodi nostrae Periodum insegram : transcripsit in Diorismum
suum. I. can. Parsimoniam . qualem vetus interpres e. Graeco transtulerat. Ibidem monui versionem mihi non per omnia pla-cςre . Dixi de vocibus hi, o , de ει r es. Quas duas,non ad victu. sed ad vestitum tenuem, vilemque retulimus. 'Amitvον vertimus
233쪽
in Non exquisium . quas diceres, inconcinnum,nec operosum vestimentum . quod hic nescio quare vertat Infucatum. Nisi dicere velint,No timctum, vel infectum coloribus. quod tamen non est vetitum gestare.
Quae postea iequuntur sensui canonis acinia mihi satis non videntur: quo superbia humilibus in vestibus prohibetur: Lauta & splendida vestis non interdicitur. - Α ς Α εκλυπονς, tacta τε viil ἰσας ω τῆ ἰώm sit Avς ρυκα ποδεχμεθα. Et sc interpretantur
Dissolutos, ct fractos in vestibus incessus.
Et aiunt hic luxum vestium reprehendi. Licet enim Patres in Christianis Biros, id est, Serica non improbent: In his tamen lasciuiam planE reprobant. Vt communis, ita certὰ vera est haec sen. Ientia . Nihilominus praeducto canoni duodecimo magis altera quaedam mihi videtur esse consona . Damnantur illic Eustathiani. qui Palliis, id est humilibus de abiectis indu mentis, absolutam perfectamque religionem tribuebant: quibus qui non induebana rur, ab ipsoru consortio, taquam parum Christiani, rethciebantur. Et gloriabatur isti quod essent Palliis induti. Patres hanc de paupere veste superbiam nominatim codemnant, Nihil nunc de vestium pompa statuentes. quq semper etiam vetita fuit Christianis.
ut nouo decreto non fuerit opus. Arbitror itaque non male posse legi - Ε'κλυNe, otii rin: δε τη ἐσtῆri , t in se. I ia pubi icu progreΩsiones, male concinnatis,& detritis vestibus. Inde populare, scilicet, aura captando. quasi mundi pompis δc ornamentis omnibus abrenunciauerimus, quum tamen ea re superbiamus: & aliis nos meliores existimemus. Hoc Synodus improbat. Na Leo sic agninaspecie facile tegeretur. & lupus ouilla pelle conderetur. Et est hie, si non fallor. Enallage quaedam loquutionis. Vt, 'εκλυne, tri mis
Sanctis olim patribus cura magna semper fuit de vestimentis is infit, & indumentis Christianorum . Nam vestitus & corporis cultuscisinianora mutare, monstrarθque solet hominis ingςnium. Saepeque mores ex habitu nouo noui ducuntur. Notus est Eutrapelus nescio quis Horatianus artisex hominum corrumpendorum callidissimus.
234쪽
,rpist. IS. Is cait Poeta cuicumque nocere Ῥolebat Venimenta dabat preciosa. Beatus enim Iam
cum pulchris tunicis pumet noua consilira,c stes. Dormiet in lucem. Scorto ponponet honestum liciti m Et alia quae sequuntur ad Lollium . In primo Ostolarum libro. Multum quidem omenti quod superius dicebamus vestes asserunt ad hominis formam, seu dignitate: sed precio vestium respodere debet animi quoque precium. Dominus hac de caussa Phari saeos increpabat: qui pallior usuorum fimbrias dilatabant, magna frontalia. lataq; brachialia gerebat, quibus inscripta Pei mandata circunferebant. Hoc genus indumenti, splendidi sane, valdeq;
venerandi, Christus no arguebat: id enim Lex praeceperat. De ut. cap. 6. Ligabis ea in manu tua : Et crut immota inter oculos tuos.
Quali videtur & Euan elista Ioannes usus. Nam factus Sacerdos Ephes ψο- gesta sic refertur apud Euseb. cap. 2 . lib. I. Histo. Petalon erat aurea quaedam lamina instar folii, fronti Pontificis immincns: in qua sculptum erat. Aγi-μαxili Sanctum Domino. Exod 18. No igitur Christus hoc improbabat vestimentum, quo se postea eius Discipuli ornarunt. Velum,quia Pharisaei,tanquam personati histriones, hoc agebant,ut ab hominibus spectarentur,& opinionem sanctimoniae sibi conciliarent, ideo reprehenduntur. Illa namque Dei mandata, non tantii investibus, sed animis inscribi, & vita pariter exprimi oportebar. Sic etiam Patres hic,
NEque speciosas vestes magnifaciunt Biros puta NEque viles parui pendunt Pallia, scilicet, Plutosophica Sed ne uiris efferri ueri; Ptis.
quempiam volunt. Augustinus istud apertioribus atque disertioe pier humauribus verbis expressitan lib. 2. de sermone Domini in monte. Ex- gloriam ponens illud in Evangelio Matthaei - Quu ieiunatis, Nolite fieri sicut hypocril tristes. ca. 6 Huc ea quadam tenus transcribere nopi sebit In hoc au em cap. sicut ait aduertendum est, No in solo rerum corporearia nitore, atque pompa, sed e Pana in ipsis se
dibus luctuosis esse posse iactantiam: Et eo periculos ore qud sub nomine sanctitatis decipit. Qui ergo immoderato cultu corporis, atque vestitia,vel caeterdiu rerum nitore praesulset, facile conuincitur rebus ipsis, Pomparum ioculi esse sectator: Nec quempiam fallit dolosa imagine sancti satis. Qui aute in pro sessone Christianitatis, inusitato 'ii allore ac sordibus intentos in se oculos hominum facit quum id voluntate faciat, non necessitate patiatur caeteris eius operibus potest conssci,Vtrum hoc, cotemptu superfui cultus,an ambitione aliqua faciat. quia & sub ovina pelle ca
235쪽
227 uendos lupos Dominus praecepit. Ex fructibus f inquit eorum cognoscetis eos. Inibi sequuntur& alia,quae Platonis meminisse faciunt : cuius purpureum, lautumque stragulum quum Diogenes nudis sui incedebat in & lutulentis pedibus calcaret, Diceretque, Platonis fastum calco . Calcas quidem reiecit ille) sed alio fastu. Rursus is ipse Diogenes,quum plueret aliquando,tc-ctum subire noluit: sed sub Dio perstans, totusque pluuia perfusus & madens in publico durauit. Quumque circunstantes hominem miserarentur- Hunc ait Plato, qui ridens hoc videabat ) si miserari vultis,abite . Ne aspiciatis, & cauebit: Immensam notans in hoc Philosopho gloriae cupiditatem,qui sordibus& inopia non minus superbiebat, quam caeteri lautitiis de copia iselent. Author Laertius in Diogene. Sicut igitur pallio, pera, dolio suo Diogenes non aliud, quam plebeculae de se rumus Ios captabat, & inanem virtutis opinionem: Sic inter Christianos plerique sanctitatis inde venabantur existimationem, quod vilibus & malis vestibus induti forent, & quod nihil suum possiderent: sed angustia rerum contineri salutem nonnullis persuadebant: vitae autem penus aliud quodcumque damnabant. Propterea damnantur hic Anathemate. Tria quae iam sequuntur, Orationis loca, seu Templa n
stra concernunt: & statuta respiciunt In can. S. 6. dc. 2o. superius.
Ei domos Dei nos honor celebamus. Et in ipsis,
qui fiunt, conuentus, tanquam sanctos oe utiles, approbamus : In nullis aedibus religionem claudentes, Sed omnem locum venerantes, qui Dei nomini fucris aedifi-
236쪽
catus. Et, in ipsa Ecclesia Dei,ad utilitatem publicam Synodum publice factam recipimus.
MO Eustathius, atque sui, de Cynico Diogene,praeter Pallij, Pau- 'Iλ pertatisque iactantiam superius damnatam, reserebant de illud,
- - quod, Ad Omnia v. erentur omni loco, Prandentes, Dormientes, diu. Voluptuantes, Loquentes, Orames, Concionantes. Id huius quove seculi Gnostici renouarunt, eade aestimatione duccntes Tem - G μύωπι pla nostra,qua Tabernas, at caue stabula: similiaque, suarum praecationum, de fornicationum loca. Patres e contrario statuunt Ecclesias, id est, Dei, Sanctorumque Basilicas omni semper honore prosequendas: Et solemnes in ipsis c5grcgationes,scstbsque dies,
atque celebritates commendant: Occultas de clancularias extra Ecclesiam coitiones anathemate damnant: Eos tantum Odo cortus de conuentus decernunt Ecclesiasticos habendos esse, qui publica fiunt authoritate limul&utilitate .Deinde respondent Haereticis calumniatibus, A Catholicis anteponi Templum Templo. quasi Deus salebant) uno magis delectaretur,quam alio. Vel coli potius uno in loco vellet, quam in alio. Dicebamus in . d. can. s. quod ille sibi noluit a Iudaeis aliubi sacrificari,Seq; adorari, quam Hierosolymis. In alia regione posci, volentes orare, vel adorare, tum se contra Hi crusalem vertebant, de genua flectebant. Dan. cap. 6. Nunc autem, Romae,quam Eugubj, Lutetiae, quam Vallis Girardi, sacratius templum non est. Edes,quas pietas Christianorum rite Deo consecrauit, & dedicauit, aequali sunt omnes apud catholicos in veneratione.Temptu qui aem templo maius, de omnatius est non raro: lad honoratius ideo non est, magisve sacrum. Diuitiae nec addui, nec adimunt quicquam sacris nostris. In Iouetragoedo Lucianus Deos gentium nabo suspendes sui omnia solebat ex materia, vel insigni arte,qua qui'; pictus sculptus, conflatus extiterat, ipsos a imabat in concilio quodam Iouis. Et ipso tum Ioue mandante,primas sedes aureis, secundas argenteis, d inceps Eburneis, aereis lapideis ligneis assignauit. Res plane ridiacula, dignaque Lucianica amna. Christiani no confidunt istis operibus hominum, μη σου γλ . e. sed sui tantummodo Christi,qualibuscumque pirige dis Iconibus, honore , de gloriam quaerunt. Isthaec est prasentium canonum summa. Patres adhuc opinionem suam declarant in sensu canonurn.7.s Ic H. pariter. ia .Qxtos Haeretici calumniabantur.
237쪽
Et exuperantia, maximaque fratrum beneficia,quae secundum traditiones Ecclesiae conferuntur in pauperes,
bona beataque censemus,plurimumque celebramus.
Mireh. Christus adiae sicenti cuidam,qui se mandata seruasse resiponis. Mat. derat omnia ,subiecit Adhuc unum tibi deest. Si vis perfectus aQ. cet esse,Vade. Quaectamque habes,vende. Et da pauperibus. Et veni, Sequere me. Verba captans, mentem capere nolens Eustathius, docebat hinc Diuites habere spem nullam debere peruenicdian Crdarepo. regnum coelorum, nisi, diuenditis possessionibus suis omnibus, peributi inde collectam pecuniam pauperisus erogarent. Nec alios, nisi sic nudatos, in Apotacti cum suum sodalitium recipiebat. Illos vero Pauperes duntaxat appellabat,qui se sicquebanturiquibus ali rum sic a se deceptorum spolia diuidebat ex arbitrio. Drepatae Gnostici hanc Eustathianam diuisionem no nesciunt. Quum v
rt, Patres id modis omnibus improbarent: Et illud Euangelicae ruidem persectionis consilium non tam de facultatibus inconsietate relinquendis,quam de prauis erga Diuitias affectibus sy n-cere deponendis, intelligi vellent: Iplos calumniabatur Eustathius: & patribus exprobrabat,qubd in pauperes effusas diuitum
largitiones damnarent,aut impedirent. Imo summe commenda
bant vi hic apparet simodb fiant ex Ecclesiae consuetudine: quae neminem lpoliat inuitum suis bonis, tamquam sit hoc ad aeterna salutem consequendam necessarium. Coelistis enim regni porta e no est clausa Diuitibus. Nam qui beati sunt futuri ,recumbent in eius sinu scilicet, Abrahae) qui vixit, ac mortuus est ditissimus. Opulentos erpo non reiicit, sed opulentiae cupidos. Abdicatio protrij, no sola rerum corporalium dimissione,sed animo magis .... . L. ι.ε. in ad dimittendum prompto, parat 'ue exp nditur. Animo si qui- , GH. amitten- dem possessio vel amittitur, vel reti et ur. ut est in lege quadam
I Romana. Quisquis appetit, amat,& cupit Diuitias, quavis egens. 4. mendicus, att/men Diues est. Hunc difficile non minus est,..i .s . intrare in regnum Dei,quam transire Camelum per soramen
238쪽
Hic autem quum dicitur Eleemosyna faciendam oririe- ραδ-t K: ι ι αλ. secundum traditiones Ecclesiae. Id est, prout hactenus Ecclesia via est,& utendum docuit: Inde venit obseru dum quod, Sensu moreque Maiorum, non arbitratu nec imaginatione cuiusquam,sunt exponendae scripturae. Quod in hum nis vulgδ circunfertur legibus, in diuinis pariter eis accipiendu. Interpres optima legum est Consuetudo.Id explicabimus in camRelatum est nobis. Inferius. 37. dist. Sed&- locus alterius rei memoriam mihi refricat, dum, Τας καθ' ιυmitae nominat,opera bona per Hyperbolen ,No bH Hypς b lς,nescio quae figura Rhetorum, quando verit holiis, ἱά hJ. Nm iunx, & transgreaiuntur, aliquid per exaggeratione di- operastve cendo. Veluti, Nive candidius,Ventis leuius.&c. Non abest hoc eretationis. procul a mendacio. Sed hyperbole nunc est eminetia prae caeteris, de excellentia facti cuiuspiam. Est quaeda rei redundantia. sicut in Apostolo dicitur fri= .Hirii δυνά- Hyperbole virtutis
Dei. veriit interpres, Sublimitas virtutis Dei. 2.Corinth. cap. . Et in eiusdem cap. ἁ--λυκμων. Magnitudo reuelationia. Hoc est, Abundantia de excellentia coelestium quarundam pat factionum. Solent m eodem vertere, Supra modii. Vt,
. καθ' υπιρ λολην ἔλωιων ἀν ἰκαλασίαν. nec aliubi semel. Itaq;,Da ' r tabeneficia secundum Hyperbolen , interpretare, Maiorem in 1. Co modum grandia,sive immensa beneficia. ut quando quis omnia rintli. r. sua donat. Neque malὸ veteres hunc locum transferunt, Bona o-
pera,quae supra vires in Datres Pauperes exercemur. quod Hugo '' declarat exemplo, Si quis necessaria sibi subtrahat, & pauperibus 'ξ μcroget. Hoc opus dubio Procul est Hyperbolicum. Qui sibi ne- cellaria sieruat, Sc pauperibus alia praestat, is nihil elis' Id est,excellens de supra xj res agit. Inde sub ungit Hugo, De cons- lio quis erogat necessaria sibi. de Praecepto, caetera. Nam tenemur Can. Mindigentibus subuenire, sed non vltra , quam possumus. Schola satis. 86. Theologorum,naeo iudicio,quam appositissim ξ voeat id genus dii Hyperbolicorum bonorum,opera supererogationis. ut sunt assidua vel solitis austerio Ieiunn, Perpetua continentia, Pauper- 'ras spontanea,quando quis smnia sua reliquit. & similia, non ex mandato Quae tametsi iussa non sint, attame mercede sua n5 carent,valde sunt accepta Deo,gaudenti,qubd fines mandati trata . lierimus. quanquam non sic in lege Romana. Bartholomaeus Bri-xiesis in glossula quadam Nobis hic illum misericordem & benia
239쪽
gnum Samaritanum proponit Stabulario pollicente, Quodcumcumque supererogaueris,)et,ir , - reddam tibi. Lucae. io.
Et viseemel omnia dicamus. Quaecumque per Scripturas diuinas, m Aponiolicas traditiones con tituta sint. In Ecclesia fieri vehementer optamus io' etiam
.4-i., Quem λdmodum Romani suae ciuitatis ius constare dixe sit. Iustiti de stripto,grex non scripto: Sic etiam Patres ius Christianae ei rcu D re iure na . uitatis diuiserunt in 'ε-ά ν.ν. in Scriptum.& in Non scri- Σ .s, tuta.&e. ptum.quae iuris ecclesiastici diuisio probatur hic. N in can. Ec- ei Nostri ..clesiasticarum. sequentibusque can.II. dist. Ius Scriptum est quod per Diuinas scripturas docet ea,quae tadelibus ad salutem sunt ordinata Puta. Per legem, Psalmos, Pro-- ph etas,per Euangelium Iesu Christi, per Apostolicas epistolas, Per sancta patrum concilia, Per sacros Ecelesiae canonas . Ad quod quidem Scriptum ius resero, quod Apostolus scribit Romanis Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. ut per patientiam,& consolationem scripturarum, spem habeamus.cap. II.
Ius autem non scriptum est quod usus Icclesiae catholicae l& Quae per Tragaeuus,& mos Patrum diutinus comprobauit. Ab ipsis Aposto- di homin Glis,& Patribus Apostolicis hoc, veluti permanus ab initio tradi tum, venit ad posteros, absque ulla publica scriptura, vel aliquo communi concilio. ptaoetis h Ius istud Ecclesia graeca eis Maia non auit. & Latina, Tra- bem. ditiones. Quales Apostolorum dis Ipulus, de auditor Clemens octoginta quinque Canonas in libellum collegit, a suis magistris Ecclesias primas instituentibus viva tunc voce perceptos. Magnus per omnia Basilius de Paradosibus istis obseruandis in multis si lis Homitiis multa coaceruauit, de praesertim cap. 17. libri
240쪽
de Sancto spiritu ad Amphilochium. Similiter & Hieronymus
aduersus Luciferianos. Et iam si scripturae non subestet authoritas,totius tamen salt) orbis aliquam in rem consensus instat praecepti obtineret: Non differt hoc ab eo iure, quod vel Gen
tium, vel Naturae.vocamus. Tertullianus annis viroque pen Eprior trecentis non pauciora proposuerat. vii, Signum crucis in omnibus actibus Christianorum frequentissimum di Baptismalis aquae & olei consecrationem. Versus orientem, quum volunt Orare Christiani, conuersionem. Ieiunia certa : Cibos delectos . Cilicia: Vigilias:& alia,quae sola traditione defenduntur: in libello
De corona militis. Innumera obseruantur per Scripturas nobis non iniuncta, sed introducta duntaxat per assiduam & longam Maiorum cosuetudinem. Cuius quidem consuetudinis aut horitatem, viresque magnas in Ecclesia Dei semper suisse, ad ea confirmanda, quae sacris literis non exprimuntur, Apostolus satis o .stendit, aliud non respondens contentiosis quibusdam Corin- , cis
thiis de mulieribus non tondendis,quam Nos talem consue- finitari. tudinem no habemus, neque Ecclesia Dei. Gnosticis omnia m
db nouanti blas,& quibus nihil consuetum placet, a Paulo docti sic etiam respondeamus.& fugiant confusi. Paternis prosectb traditionibus istis, non minus, quam Scri- Quomodo plurae legibus Ecesesiastica Hierarchia nostra continetur. Homi-P tr ' nu tamen superstitiosonum inuenta Pro blasphemiam 3 Daemo- morinia doctrinas,impudens & impia Gnosticorum maledicen-ci tia vocat. Omnes pij contra vociferantur, ab ipsis Apostolorum temporibus ad nos usque tales deuenisse,pro celsiss Sque traditim ne qui nes a Spiritu sancto contestantur.Non qu bd in eis constituerint bus Hi unquam .vel constituant spem salutis. ut in superuacaneis quibus- ro Idam suis Deuterωsibus olim Iudaei: propter quas etiam Dei man- '' hi data iaciebant irrita. Matth is. Traditiones amplcctimur , quia promoueant obseruantes ipsas ad pietatem: quia fraternam com- io. munionem firment: de ad finem societatis & unionis Ecclesiasti- Ο. 3. εecae tendant: ac Legem persaepe declarent. ut paulo superius vidimus de Eleemosyna. Legem vocat Apostolus Paedagogum ad Christum. cap.3. ad Gai . Quid ii quoque Ritus, Sc Caeremonias,&Ecclesiae consiletudines asti quas appellemus etiam Paedagogos nostros, morum custodes,& vitae Magistras3 quibus certὸ remotis, atque sublatis, Ecclesae rranquillitas, Rerumque publicarum omnium status & honestas,ut una turbetur,& confundatur, necesse est.
