Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1717년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Ethnicorum, aliorumque hujus furfuris hominum, qui, ne Christum esse verum Messiam fateri coga

tur , Omnem omnino Revelationem, Inspiratio' nem , Antiquitatem , & Authoritatem Sacrorum cum veteris, tum novi foederis librorum impie negare praesumunt, decantata saepius argumenta ea

perspicuitate elisisti, ut uberiori explicatione opus in praesentia non habeam, sed, sicut vulgari fertur Adagio, nare sinὸ cortice possim. Quocirca te etiam atque etiam rogo, ut me, Mysteriorum Iesu Christi veri Messiae notitia plene imbutum , Historiam Ecclesiae,quam suo pretioso sanguine fundavit Chriasus Dominus, edocere pergas, delibando, ac summatim attingendo omnia , quae a jactis Ecclesiae fundamentis ad hanc usque aetatem scitu digna contigerunt, quaeque a Scriptoribus probatissimae fidei memoriae prodita sunt, ac litteris consignata. M. Rem sane arduam, aleaeque plenam pOsulas , dum universam, qua late patet, Historiam Ecclesiasticam , me ductore, perlustrare desideras.

Non possum tamen quin laudabile istud, quod te Historiam Ecclesiasticam addiscendi incedit studium, vehementer meo calculo approbem . Quae

enim, amabo , doctrina homini Theologo cordi magis, ac curae esse debet, quam Religionis antia quitatem inde usque a Christo prosectam callere ,

quam veterum Sacrorum Monumentorum replicarere memoriam, Ecclesiaeque fastos saepius lectitare, ut ex his sontibus haurias consulta Patrum , Conciliorum Decreta, Edicta Pontificum, Martyrum Acta, illustria veteris Sanctitatis exempla, Ecclesiae Doctorum immortalia facta, Majorum instituta , leges, Caeremonias, Sacrorumque Religiones, aliaque

32쪽

ue id genus bene multa, quae sacrae doctrinae st iosis pietatem , & eruditionem instillare possunt e

tuae igitur utilitati consulturus hanc operosam Ii Cet, meisque viribus imparem provinciam suscipio. de quia perspicuitas cum brevitate conjuncta tibi in amore est, id pro virili agam, ut brevitdr juxta ac dilucide disi erens,viam facilem sternam,qua totam possis inoffenso pede decurrere Historiam Ecclesi sticam. D. Bene habet. Facis omnino ut decet optrumum Magistrum . Sed obsecro te, pro ea singulari, qua me dignaris, benevolentia , ut mihi in primis exponas, quamam fuerint ECclesiae incunabula, primordiaque ' qui progressus , & incrementa φ qui casus, laboresquel quibus defuncta periculis fuerit quibus fundata legibus, quibus sanctionibus firmata i quot emerserint Haereses t quot ad illas profligandas celebrata Concilia ἰ quibus gradibus fluxa. illa, solutiorque , quae postea increbuit Disciplina, a primitiva desciverit. De his omnibus in quibus , ut candide fatear, peregrinus plane, & hospes sum,

a te erudiri percupior nam nudiustertius in celebri virorum doctorum corona de his interrogatus haesi ad aquaS, ac ne verbum quidem ullum ignorantiae meae probe conscius hiscere, aut mussitare potui. M. Ut pedetentim progrediamur , operae pretium est, ut in antecessum scias, quod Eccle ita, cujus fundamenta jecit Christus Dominus,& quam Apostoli per totum pene Imperium Romanum pro pagarunt , doctrinam fidei, & morum , quam ab iplomet Christo omnium Gentium Doctore Ecce pit , ad nos usque sartam tectam jugiter cons vavit. Teutarunt quidem, imino omnem moverunt

33쪽

Iapidem Ethnici Imperatores, ut nascentem Ecclesiam quasi in cunis praefocarent, ferro , flammaque diviendo in Christianos. Quin, & ipsamet E clesia perduelles interdum peperit Filios, qui vir ilentas doctrinas, seu Haereses, diraque Schismata invehentes,viperino dente ejus sinum prosciderunt, ejusque inconsutilem tunicam varias in partes diis straxerunt. Insernus denique quosdam male feri tos evomuit homines, qui typho superbiae tumidi, . philosophia armati, instructi eloquentia, favore Principum formidabiles contra Ecclesiam aperto marte vexillum erexerunt, illiusque sacrosanctam authoritatem facta manu, atque conglomerat agmmine oppugnarunt. Ast tamen, juxta Christi Domini Oraculum, Portae Inferi adversus Ecclesiam conjuratae praevalere haud potuerunt. Stetid semper invicta Sponsa Christi tutissimo sanae doctrinae mu- uita praesidio , avita ipsius fides sacris Conciliorum definitionibus, quibus furentium Haereticorum re pressa est audacia, permansit illibata , ac perdoctis Sanctorum Patrum , & Scriptorum Ecclesiasticorum illustrata operibus, gloriosum de his omnibus, qui in ejus perniciem certatim conspirabant,t Iium

phum reportavit.

D. Crassiori, si placet,Minerva exponas mihi velim, quid sit Ecclesia quarumve rerum notitiam praecipuer complectatur Historia Ecclesiastica lM. Ecclesia, sicut in confesso est apud omnes Catholicos, est Coetus Fidelium baptizatorum, qui sub legitimis Pastoribus uni Supremo visibili Capiti in terris, seu Pontifici Romano, sub ordinatis congregantur ,quique spe aeternae beatitudinis consequenuae, Charitatis vinculo, ejusdem fidei , α

34쪽

doctrinae professione , cultus externi, & signorum sensibilium , seu Sacramentorum participatione stanquam ejusdem Corporis Mystici membra connectuntur. Haec Ecclesia est una, Sancta, Catholica

ει Apostolica, sub Capite suo visibili Romano Pon tifice semper indefectibilis, Traditionis Custos .

omnium Controversiarum Iudex . Complectitur ira suo gremio Peccatores ut membra Ianguida, & infirma, arcet a sua Communione Haereticos, Schis malicos, & Excommunicatos , atque inter caeter veritatis characteres, quibus ejus doctrina insigni tur , hic unus instat omnium e1t, quod non vi armorum instituta, conflata, ac propagata fuerit,non fluxis vitae deliciis, non humanae eloquentiae lenociniis in Orbem invecta , sed ab ApostoliS , nempe duodecim Piscatoribus , qui alios fallendi, ac fraudes concinnandi artem penitus ignorabant, simpli Ci, rudique sermone praedicata, ad extremos Mundi fines tam felici exitu brevi tempore diffusa sit, ut' iidem Piscatores omnibus exosi , omnique prorsus humano destituti praesidio , Philosophorum superincilia , Oratorum eloquentiam, Principum sceptra subjugarint, & pro defensione doctrinae, quam prae

dicabant, atque innumeris miraculis confirmabant, acerbissima tormenta, mortemque ipsam constam ter oppetentes, induxerint mortales vitiis , & Idolorum cultui deditos ad amplectendam Fidem Mysteriorum,quae rationi impervia sunt, & perpetuum sensibus bellum indicunt. Hic fuit Ecclesiae triumphus, qui magis ac magis resplenduit in variis per secutionibus, quibus Ethnici Imperatores , & nes rii Haeretici eam exagitarunt. Ethnicis si quidem

35쪽

effundentibus miram dumtaxat patientiam, sumis mamque in adversis aequanimitatem Opposuit Ecclesia . Ad compescendos vero tumultuantium Hae

reticorum impetus non arma sumpsit, sed Sanctiones Summorum Pontificum, & Conciliorum adhibuit, quibus antiquae fidei, morumque doctrinae optime consultum est, extinctae Haereses, sancita disciplina, conditae Regulae pro pacifico ipsius P litico , seu externo Regimine , cui viri doctrina, Mpietate conspicui maximum splendorem omni aexo:

Harum rerum notitiam praecIpue complectitur Historia Ecclesiastica. Quapropter in hisce Colloquiis Ecclesiasticis primum tibi ob oculos ponam statum, seu conditionem Ecclesiae in singulis saeculis sub Imperatoribus,,aut Principibus sive Ethnia cis , sive Christianis . Dein, continuam , & nulla, temporum serie ab ipsis Apostolorum temporibus, interruptam exhibebo Episcoporum in praecipuis Sedibus successionem . Postea, omnia dissidia, quae

circa doctrinam, & disciplinam exorta sunt,necnon Concilia,quae illis enatis litigiis ultimam diem imposuerunt, reseram; omnium Haeresum initium , progressum, casum, atque interitum compendiose narrabo ς vitam Illustrium Virorum, qui doctrina, S uitae sanctimonia variis Ecclesiae temporibus floruerunt, delibabo; doctrinae, & disciplinae Ecclesi sicae, juxta saeculorum seriem,Synopsim exhibebo. Horum omnium notitia tibi ad studium Historiae Ecclesiasticae animum appellenti, multam, ut spero, lucem circa praecipua illius capita affundet, & non contemnendam suppeditabit eruditionem. Dabo aurem Operam, ut ea, quae in medium adducam,

facta

36쪽

1acta historica , sint extra omnem dubitationis aleam posita, testesque habeant locupletissimos, &omni exceptione majores. Si quae tamen interdum proferam , quorum fides nutare possit, ea indicare haud pigebit, ne dubia, & incerta, pro certis & in dubitatis obtrudere, & promiscue in eumdem Q.

sciculum congerere videar. Quaestiones etiam, quae

ad Critices, & Chronologiae disciplinam spectant, obiter, & quasi primoribus labiis,ne tibi fastidium

ingeram, attingam. Tu interim hac, ut arrectas a res , & animum praebeas attentum , totusque i .

eam curam incumbas, ut me de singulis apposite interroges, nihilque, quod non fuerit plene, Planemque discustum, praetermittas ω. : D. Mirum lquantum mihi arrideat tam expedita methodus, tamque accommodata captui Iuvenum, qui Historiam EccIesiasticam necdum a limi. ne salutarunt . Me plane beasti, ac nunc gestit aniamus te secretiora Historiae Ecclesiasticae pandeate arcana abjecta omni cunctatione auscultare. M. Λge ergo auspicemur a tribus prioribus Saeculis, & in isto colloquio sermonem instituamus de variis persecutionibus, quibus ab Ethnicis Imperatoribus fuit agitata Ecclesia. D. Edissere, quaeso, quo loco fuerint res E elesiae in tribus primis Ecclesiae Saeculis . M. Jam a me audisti, quo pacto Apostoli praecepto Christi Domini morem gerentes, per va rias Imperii Romani Provincias doctrinam ipsius infracto, alacrique animo promu Igari; t, Ecclesias ubique constituerint, & innumeros pene homines densissimis Idololatriae tenebris linmersos ad fidem Christi adduxerint. Porro, vix credi potest , quor,

37쪽

& quantas tragaedias ad impediendam doctrinae Christianae ab ipsis Apostolis, eorumque Discipulis. disseminatae propagationem excitarint Ethnici, quia falsa Religione , quam a suis Masoribus acceptam cum lacte suxerant, nullo pacto abduci poterant. Politicis siquidem consiliis adducti Principes,& Populi vanis , impiisque superstitionibus a Diabolo

delusi classicum canere coeperunt, & adversus Sacri Evangelii Satores furiis invecti insurrexerunt,nihiIisque intentatum reliquerunt, ut nascentem Eccle

siam opprimerent, atque e terminarent . a . - . i.

Nero scelestissimus post hominum memoriam Imperator, omnium Christianae Ecclesiae Persecuto rum agmen ducit. Ille quippe sibi male conicium Tyrannus, omnibusque invisus quod ardentem Trojam,uti a Poetis depingitur,adspectare cupiens Romam incendisset; in Christianos culpam deriva vit , iis crimen suum assinxit, atque crudelem in eoς exercuit lanienam. Alios siquidem ferarum pelli hus tectos a bestiis membratim discerpendos cura

vit ; alios pice, sebo, & adipe illitos pro facibus ardere jussit, & feralem nocturnis spectaculis exhibere

lucem . Hanc a saeculis inauditam Neronis immanitatem Cornelius Tacitus lib. I 3. Hist. ROm. exprimit his verbis : Neque ulla re Nero esciebat, quin ab eo jussum incendium putaretur. Igitur vertit invidiam in chrisianos,actaeque in innoxios crudeli a quaestiones. Quin o nova mortes excogitata, ut ferarum tergis contecti laniatu canum laterirent . Multi Crucibus amat , aut flamma usi. Plerique in id reservati, ut, cum defecisset dies , in usum nocturni luminis urerentur. Haec Neronis persecutio in Christianos ardere coepit anno Christi sexagesimo quarto,qui connectitur

c cum

38쪽

cum anno undecimo Imperii Neronis, qui eodem anno Imperii sui Decennalia celebravit, sicut diserte ostendit Antonius Pagias in sua Critica Baronii ad annum Christi 6 . Imperii vero Neronis unde

cimum .

D. Quid sibi volunt illa Decennalia,quae Ne ro , ut mox dixisti , dedit anno undecimo Imperii

sui ἰ

M. Quinquennalia, Decennalia, Quindecennalia, & Vicennalia Imperatorum suam habuerune originem ab Imperatore Augusto, teste Dione lib. 33. Augustus quippe Imperium sibi omnium suffragiis adjudicatum, non perpetuum esse voluid ad magis sibi conciliandum amorem Populi Romani , sed illud tantum ad decennium assumpsit, quo exacto,accedente denuo Senatus, Populique Romani consensu, in quinquennium prorogavit, denique in plura decennia retinuit. Hoc Imperatoris Augusti exemplum imitati alii Imperatores, Qui quennalia , Decennalia, Quindecennalia , & Vicennalia Imperii sui solemni pompa celebrarunt. At enim in his solemniis Imperatores Ethnici novum Consulatum inibant, nova Templa consecrabantur, vel dedicabantur, Edicta in favorem Religionis, vel boni publici promulgabantur, persecutiones in Christianos indicebantur, vel, si jam mo- . tae est ent, ingravescebant; tributa tollebantur, aux' laxabantur, Donativa Militibus, ac Populis dabantur, rei e carceribus dimittebantur,a praeclarissimis Oratoribus Panegyrici de Imperatoribus publice recitabantur, Convivia, Epulae, Spectacula celebrahantur cum votis solemnibus , ludis Circensibus,

Gladiatoriis, Amphitheatralibus, Scenicis, Thime

39쪽

Iiacis, & sacrificiis , quae vulgo Hecatomba appeII hantur, in quibus centum Hostiae ad Aram mactabantur. Hunc morem etiam celebrandi Quinquennalia , Decennalia, Quindecennalia, & Vicennalia Imperatorum,pace per Constantinum Imp.Ecclesiae reddita, retinuerunt Imperatores Christiani, cum hoc tamen discrimine, quod antiquato superstitioso Idolorum cultu, ad Aram Dei opt. Max. pro ' Decenniis , & Vicenniis suis Sacrificia offerebant, vota nuncupabant, Edicta pro Christianae Religionis propagatione promulgabant, & Gladiatorum Iudis omissis, vero Deo Templa extrui iubebant, ac Deorum Delubra solo aequari. Nero igitur , cum Decennalia Imperii sui celebrare debuisset anno decimo Imperii sui,ea uno anno dilata dedit anno undecimo Imperii sui, eaque ut celebriora redderet, immanem in Christianos persecutionem excitavit . D. Fuit ne universalis haec Neroniana persecutio lM. Hanc Neronianam persecutionem fuisso universalem, & non tantum Romae, sed in omnibus Imperii Romani Provinciis longe lateque grassi tam fuisse , luculenter colligitur ex Lactantis , qui

lib. de mortibus Persecutorum cap. a. haec habet de Neroniana persecutione e cum animadvertet ,

Nero non modo βyma , sed ubique quotidie magnam multitudinem deficere d cultu Idolorum , in ad ulli

nem novam, damnata Setustate, transire, ut erat ex

crabilis, ac nocens Drannus,prosilivit ad excindendum Caleste Templum. Idem testatur Paulus Orosius, qui

lib. 7. cap. s. haec scribit: Primus scilicet Nero λ mae Christianos suppliciis, in mortibus affecit, ac per

omnes Provincias pari persecutione excruciari imperi, vitr

40쪽

vstr ipsumque nomen extirpare eonatus , Beatiss os Christi . Qiolos Petrum cruce, Paulum gladio occidit. Fuit igitur universalis Neroniana persecutio . D. Quo Imperii Neronis anno Petrus, αPaulus morti fuerunt traditi l M. De anno Imperii Neronis, quo Petrus, &Paulus morti traditi sunt, non una omnium est se tentia. Censet in primis Eusebius, Petrum, & Paulum martyrio Romae fuisse coronatos anno decimo quarto exeunte Imperii Neronis, seu anno IErae Christianae sexagesimo octavo. Sed haec sententia omni probabilitate caret, quia annus decimus qua tus Imperii Neronis , sicut omnes ad unum faten

tur periti Chronologi, coepit die I 3. Octob. anni sexagesimi septimi AErae vulgaris,Consulibus L.Fonteio, o Ca, Iulio Rufo,finemque accepit die 9.men sis Iunii 2Erae vulgaris, seu Christianae, sexagesimi Octavi, Consulibus C. Silio Italico, in M. Galerio Turpiliano.Hac siquidem die nona Iunii sibi necem conscivit Nero. Cum igitur ex perpetua Ecclesiae Romanae traditione, &ex omnibus Kalendariis cum antiquis , tum recentioribus certissime constet, Pe

erum, & Paulum martyrii palmam fuisse adeptos sub Nerone die a9.mensis Junii, manifesto sequitur,

Petrum & Paulum morti non fuisse traditos anno decimo quarto exeunte Imperii Neronis, seu anu Christi sexagesimo octavo. Baronius autumat, Pe trum & Paulum martyrium Romae subiisse anno decimo tertio exeunte Imperatoris Neronis, seu

anno IErae Christianae sexagesimo septimo. Sed haec Baronii opinio nihilo praecedenti probabilior est,

quia Nero toto hoc anno decimo tertio Imperii suiua Graecia commoratus est , Romamquc dumtaxat

SEARCH

MENU NAVIGATION