De dolore Simonis Portii Neapolitani liber

발행: 1551년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE DOLOR 1 - n Itatem inter propria obiecta conumerauit. Quod si dixeris ex secundo de Anima, solutionem contianui ad numerum reduci, quod est sensibile commune; hoc vel parum exercitatis statim absurdum videbitur: quandoquidem communia obiecta non niti per propria agere post uni, cum sint subiecta immutationis sensus, quae fit a propriis obiectis. Valeat igitur Gentilis Fulginas qui conatus est ostendere communia obiecta sine propriis poste sensum immutare;

de turri alba exemplum adducens cum eminus eius

magnitudinem prius perspiciamus, quam albedinem

cernamus. Hoc itaque persuasus, censet commune

obiectu prius sentiri quam propriuised loge aberrat.

Neque enim turris magnitudo omni colore priuata

visu deprehenditur, quamuis ob plurimu loci in te uallum color verus percipi nequeat. Res enim ob magnam loci intercapedinem alio colore insedita apparent , quam quo reuera insigniuntur, quemadmodum in nostro Commentario de Coloribus demonstrauimus. Offert igitur se nobis aliquis color, quo turrim videmus , s non albus, saltem pallidus, aut in multa distantia niger; quo commune illud obiectum videlicet magnitudinem apprehedimus: quam

in tanto interuallo, si rationem opticam sequi volumus, propter angustia, ct acutiem angulorum quos, radii faciunt, minus videmus. Taceat agitur Gentilis, in Plu losephia parum eruditus, qui turris altitudinem , pueriliter admodum, citra ullius coloris ope dignosci credidit; neq.intellexit tenebras dici nigras,& ad nigros colores reserri, ut eodem nostro Commentario docuimus. sed longius dilabimur, reuertamur igitur ad institutum,& praeter ea, quae ab Avicenna dicta sunt , audiamus Averroem, qui ct ipse a

22쪽

Galeno dissentit, unam tantum perse ae proximam doloris causiam statuens, nempe intemperiem, quae

tamen totum membrum non afficiat. nam talis non

sentiretur; quemadmodum nec illa intemperies se titur, qua hecti ei laborant. Censet etiam Averroes, solutionem continui generare intemperiem, & ab hae deinde dolorem effici ,ratio vero, quae id persu sit, in hoc consistit, Quod solutio continui sit motus malus, quandoquidem naturae aduersatur, cum corrumpat unitatem, quae ad membri sanitatem est necessaria; eaque soluta, intemperiem faciat, inserens contrarium teperiei, quod sine nihil est aliud quam intemperies. Igitur ab Intemperie proxime promanat dolor. Sunt qui Auerroem damnent, quod malus motus, quem dicit introducere intemperiem, sito eorum numero,quos Locales vocamus: At nulli tales intemperiem generant, ut patet; quia multis eiusmodi motibus corpus nostrum mouetur, a quibus minime alteratur; Ad haec. Esto quod motus ille localis intemperiem faciat; haec nulla alia sane erit, quam inflammatio spiritus, qui sertur ad locum diuisum ; atque ita intemperies huiusmodi semper c lida esset, quod tamen falsum est: Nam statue hominem in aere frigidissimo, diuidaturque illius caro instrumento similiter frigidissimo,haec diuisio dolorem non generaret, Quoniam in eo calida intemperies gigni non posset. Denique solutio continui,simplex morbus est, ut ipse quoque Averroes docet septimo

Collig. de Curat.solui. colin. at si statuamus intemperiem sequi ex solutione continui, morbus omnino compositus reddetur, ex intemperie, & soluta continuitate. Atque hac satis snt quoad Auerroem.

Solutio

23쪽

raborum rationibus prolixius satisfaciemus,

cum Aristotelis sententiam enarrabimus: paucis tamen modo iis est occurrendum. & primum rationes Avicennae, qui argumentabatur , quod in totat arte membri doleamus, & tamen in tota non sit si utio continui: Deinde, quod totum corpus intemnum doleat, nulla facta solutione , ut patet in febricitante ; hoc modo diluimus, concedentes quidem , quod in tota parte simplici, totoque membro dolere possumus; attamen ea portiuncula, cuius unitas soluta est, magis sentietur dolor, ipsaq. intem p ries,ob partium consorini cum toto communicatur. Vel fortassis melius, cum alicuius partis unio solviatur, acres humores, aut multi, & crassi ad locum s lutum & dolentem confluunt, utpote imbqcillum iam factum.ex hac igitur defluentis humoris acrimonia, vel multitudine, fit aliqua diuisio, & lutio

sensum latens, & interior, atque ita in toto me bro , erit una pars seluta sensui manifesta: sed multa aliae latentes erunt & doletes ex causis proxime enarratis. Simili quoque ratione, & m febricitante , ca lor ille igneus acris vel humor, oui sebitam facit, di- uisones latentes in partibus imbecillioribus moliatur , & excitat dolorem, atque ob id corpus totum non aeque dolet, sed magis ubi sit diuisio,& Qlutio. Erat altera ratio Avicennae quod frigidum, cum continuum Eluit, non ita magnum in diuisis parta-bus dolorem procreat, quemadmodum in extremis: nam extimae nihil eiusmodi perpetiuntur. Sed nos

id non alia ratione accidere posse existimamus, nisi

24쪽

dis fruo is P RTH LIB. quod nerui, & carnis fibrae in sua principia contra

huntur: contractio porro continuum sotu ens,dolo

rem excitat. Quod optime traditum est a Galeno in princi p. quarti de Simpl. medic. facult. ubi demonstrat, quo pacto, & a calore, & a frigore continuum soluatur. Cum vero dicit Avicenna dolorem effici a

re contraria temperiei, at selutio non est res contra

ria temperiei, sed intemperies : respondemus, quod causa eniciem solutionis siue sit externa ,siue in te na est contraria temperiei: quoniam illud obiectum soluens continuu, aguersatur sanitati; puta durities, vel acuties scindens, aut multa copia excedens. Diuisio igitur continui,est ipsa laesio .causavero ledens,&soluens, est contraria ipsi sensui: quapropter sensus laesionis dicitur potius dolor. At apud Philosephum est affectus sequens sensationem , ut paulo post dic mus. Tria igitur sunt, causa faciens diuisonem , &haec est contraria temperamento instrumenti sensus tactus, quae Bluit rationem instrumenti: tum diuiso, quae laeso dicitur: est, & tertio sensus, causam,&laevonem sentiens , ut audies. Diuisio itaque sua

natura non est contraria temperamento: sed ratione

causae facietis diuisione dicitur contraria. Porro per haec facile Averrois rationes destruuntur: qua ad quide diuisio non generat qualitate, nisi per accides; quia ex distantia partium oritur intemperies. Sed diuisio, est motus malus factus ab obiecto non commensurato facultati tangendi. Dicitur autem malus, quoniam consertim sit laeditque organum sensus: decipiturque Averrois, cum credit, malam lintemperiem excitare dolorem immediate;nisi in intemperie solutionem continui includat. Sed nec illud sensit Averroes, nec potest proprie dici:quoniam intem-

25쪽

27 peries est qualitas, cuius est alterare: diuisio autem in motu locali, & non in alteratione ponitur. Sunt igitur tria, qualitas tangibilis, quae diuidit: diuisio ipsa, quae est laesio: & perceptio,quae dicitur sensus,

vel sensatio . ex his tribus sequitur passio in appeti- tu, quae dicitur dolor. Quoa si harum trium causarudoloris una desuerit,non excitabitur in appetitu dolor. cum enim qualitas tangibilis non erit praesens, non utique motus nec dolor set: quia sensus est potentia sensibile ;& praesente sensibili fit actio sensus

exterioris.quod si non diuidit,dolor non generatur; quoniam ingens laesio requiritur, quaque nulla maior a qualitatibus tangibilibus fieri potest. Amplius, si patiens diuisionem, alicui alii rei intentus anima laesioni minime applicuerit, sensus dolorem non se tiet, neque dolebit atque ob id ligna,lapides,& inanimata omnia, quamuis patiantur diuisionem, cum illam non sentiant, utpote quae hac facultate carent non dolent. Itaque intemperies, si inter causas doloris connumerari debet;Vt qualitas laedens,quam n

ua sequitur diuisio, secundum Peripateticos habenda est. Ad id vero quod subdit Averroes, dolorem in tactu a proprio obiecto fieri,perinde atque in aliis sensibus: respondendum est recte illum sentire,quoniam prima ac summa causa doloris,est qualitas tam 4 gibilis; ipsaque intemperies, ut qualitas tangibilis, dolorem excitat diuidendo; quoniam diuisio est laesio quam dolor, & passio comitatur. Diuiso igitur non est obiectum tactus, ut Latini in philosophia parum exercitati asserunt: sed est issio ab obiecto quod

ita acerbe mouet, ut dolorem excitet. Sensus itaque

qui in partibus proxime diuisis est, percipit laesione,3οὶ quemadmodum diximus tertio de Anima,a se

26쪽

probatur a Philosopho, numerum ex diuisione continui generari.& sub hac ratione diuisio est quaedam concinui corruptio, quia ex continuo si discretum. Sed & tertia ratione intelligimus ditii sonem continui , ut est morbus quidam, quae ut ad finitatem re sertur priuatio est, & ipsa unitas priuatio multitudinis dicitur. ut enim ductum est X. Metaph. unum priauationem multitudinis notat.cocedimus igitur duabus posterioribus rationibus priuationem quodammodo dici,non quidem per se, sed ut inter sie inuicem comparantur,diuiso,& unitas. Verdm ob id non sequitur,dolore fieri a priuatione: quin potius a qualitate Unitatem corrumpente per diuisonem . nam dolor filiasertim du pr sens est qualitas diuidens, non autem ubi continuum iam Alutum est: quare interea dum tangit dolorem excitat: tangit autem diuidedo. Tui fani, usqua comentatoris appe armenretia.Cap. VII

I Atini medici, primas sere Turrilino dederunt,

qui in libru Artis paruae longissima edidit commentaria; in quibus ut ego existimo multa conpe L. st; sed paucissima probe concoxisse. videtur. Hiciniis commentariis, ubi de Dolore agit,quatuor Aui-cennae dictis addit, caetera ab Avicenna mutuatur. Primum quidem diuisionem continui esse sensibile comune,ct ad numerii rescrenda cs existimat, quonia diuiso duo ex uno facit;& quamuis numeria non in tedat, tame unitate corrupit,& ex uno duo Reneratur. ide sensi Auicena, ut ex suis verbispatet: Alteruest solutio continui ea ratione,qua solutio est dolore non caulatur ied propter mala intemperie, quς illa diuisone consequitur fit dolor. tertiu est, quod mebra

27쪽

3o sIMONI ORTH LIB. ipsum egressum e natura sua,& sua unitate ad ipsum numeru praeter naturaliter veniet.sed hoc dupliciter intelligere possumus.Vno quidem modo,prout exutus ille ab unitate ad numerum, morbus est instrumentalis, & particularis dicitur. Altero vero modo exitum ab unitate ad numerum intelligimus,ratione morbi communis, quatenus per solutionem contianui, quae morbus communis est, ad numerum deductum sit membrum,& hac quidem ration ut ab unitate membrum in dualitatem abit, sensibile quidem perse est; Sed non a quocunque sensu sentiri potest,

verum a tactu solum ; propterea quod tangendo diauidatur membrum. Postremo , inquit senium aD prehendere unum negatione diuisionis, & numerunegatione continui. Sed huius viri sententia a me nunquam probari potuit, & alias de medio sublata fuit, quare nunc tantum his rationibus euertemus. Divisio, qua diuisio est, est motus: quare ad motum potius, quam ad numerum reserenda est. Ad haec,numerus ex diuisione continui generatur, ut docuit Philosophus tertio Phys ergo diuisio statuenda est causi numeri, debetque numerum praecedere : qu niam nulla causa sub effectu collocatur . nihil enim

ruod prius est ,sub eo quod posterius est comprehe-itur. Accedit his, quod sensus exterior . percipere debet numerum ea ratione, qua continuum sentit rsed ipsum continuum per propria sensibilia percipit:

quare ita numerum quoque percipere debet, scilicet per quatuor primas qualitates, vel per alias,quae se sui tactus proprie sint. Praeterea, genito numero doctor non est,quoniam Vt ipsemet Turri sanus testatur, dolor excitatur, cum continuum soluitur, atque in

re, qua fit, non autem in re facta consistit. quare am

28쪽

quam generetur numerus,dolor sit .non Igitur numerus est causa doloris,sed sequitur ipsum dolorem: Zia dolor prior est quam numerus. quocirca diuio, ut dolorem generat, non ad numeru reserenda est; sed ad motum , ut ob id Auerroes rectius sentarit, cum dixit diuisionem esse malum motum. Denique quando numerus est, non est diuiso. igitur diuiso non est numerus vlla ratione . quando autem diuisio est:adhuc non est numerus, sed tunc st. V rius ergo dicendum est, diuisionem esse motum ; &numerum esse terminum ad quem properat motus: atque per diuisionem fieri numerum, quemadmoduper motum generatur serma. Diuiso igitur numerus est imperfectus, & per se innuit motum : quare ad numerum referenda nequaquam est. Est & aliud, quod nunqua etiam mihi arrisit, nepe quod diuiso qua diuisio est, non generet dolorem,nisi ut illi iungitur intemperies. nam ut rationem taceam experientia id labefactat, velut docet punctura acus, quae Gmul atque diuidit una dolorem creat. quin etiam, quod sepenumero experimur, paruae quaedam bestiolae, cuiusnodi sunt pulices, cdm primum diuidunt, dolorem excitant. Quare misia haec faciamus, inquiramusque quomodo intemperies inserat dolorem. Ipse, ut opinor, mihi responderet, id facere tanquam agens in organum sensus. Sed illud quod agit in senstim, est sensbile commune vel proprium. In temperies igitur altero horum modorum sensem

alterat. at non ut commune,quoniam intemperies est

qualitas prima, Vel ex primis orta ; est igitur sensibi- bile proprium. & diuisio est sensibile commune, &causa intemperiei, & per se sensibile, ut ipsemet dixit a sensu tactus. Ex his nectatur argumentum.

29쪽

Causi praecedit affectum : diuiso, est causa intemperiei, & est sensbile per se: igitur, ut sensibie est per

se, antecedit, & prius sentitur quam generetur I temperies . sed nec hic silendum est. nam cum diuusio in principio sentiatura tactu antequam intempsries sit genita: sensius ille diuisionis , aut est tristis aut blandus . Si tristis est , sentitur cum dolore: si bla dus , cum oblectatione. Habes igitur, quod diuisio

prius sentitur cum tristitia , quam ipsa intemperies genita sit.& hoc quide fit,cum tepore aeque ac gen ratio qualitatis tempore indaget . quare sensus diuisonis tempore praecedit intemperiem. Si quis hanc rationem diligentius animo perpendet, eam validi L. sme,ni fallor, urgere intelliget. Accedit quod intemperies, cum sensim generetur,& non tota simul quoniam alteratio temporis successione fit, cum sit m tus qui ex momentis non coaceruatur,ut in phylo phicis probauimus non poterit creare dolorem,qui consertim fiat. At huic nostrae orationi oppones, quod eadem ratione diuisio quidem dolorem excitabit,cu sit motus: verum huic dubitationi in fine huius disputationis satisfaciemus. Praeterea diuisio ea ratione, qua diuisio est, antequam generetur intemperies, corrumpit unitatem membri, quare & natu-xam membri; sed corruptio unitatis membri,est cum

sensu , & laedens ; igitur diuisio, inquantum diuisio

laedit,& sentitur. Et ut in unam congeratur ratio,Diuisio , ut diuiso, corrumpit Unitatem; intemperies, ut intemperies, non corrumpit unitatem membri; igitur diuiso corrumpit sensum,& non intemperies: quod enim unitatem instrumenti destruit, virtutem

quoque dit .Quod si ex duplicatis nexus tibi non arridet in secunda fgura sermabis rationem. Omnis

diuisio

30쪽

di uiso corrumpit unitatem; nulla intemperies est diuisio; igitur nulla intemperies corrumpit Unitatem. atqui corruptio unitatis facit, ut membrum egrediatur suam naturam . nam ut ipse Lepius dixit, causii doloris est violetus exitus a sua natura. Itaque aperte

mi ipsi non constat. Hinc iam facile intelliges quantum a veritate dissentit id quod tertio loco fuit dictum. si enim sensu perciperetur exitus inebri ab unitate ad dualitatem , cum hic exitus sit diuisio, per se sensu perciperetur diuisio. Quod si esset, prius sensiabile commune sentiretur ,quam proprium: Vel nocesse est declarare, quonam sensibili proprio sentia- . tur hic exitus membri, ante quam generetur mala intemperies. Ad haec, si solus tactus de exitu membri ab unitate ad dualitatem iudicaret, numerus utique non est et sensibile commune: quoniam ab uno tantum sensu perciperetur, non autem a pluribus; luod ratio sensibilis communis postulat. Porro quod postremo addit, ridiculum est. siquidem affirmat sensum apprehendere unum, negatione diuisionis; &numerii, negatione continui. Non enim haec dicta sunt digna viro apprime docto,atque acuto.quod cognoscere aliquid cum negatione, vel affirmatione proprium intellectus sit: & sensus patiendo,non autem ratiocinando apprehedat ; sed quod omnem a

Uurditatem superare mihi videtur, est id quod proxime adiecit, nempe Numerum qui intentionaliter in obiecto percipitur, Qthim intentionaliter alterare: Eim paulo inferius dicat, numerum substantiae membri esse corruptiuum. Haec enim sibi inuicem neque cohaerent,neque vera sunt. siquidem illud numerum intentionaliter alterare : Aduersatur huic, cum suta stantiae membri esse corruptiuum. Quae enim alterate

SEARCH

MENU NAVIGATION