De dolore Simonis Portii Neapolitani liber

발행: 1551년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ni sentiendi imperfectionem tribuit. Itaque sinis r tione , dicitur actus bonus, vel malus, iucundus, vel iniucundus. Verum quia appetitus quelibet sensum sequitur , in quovis sensu actus est molestus, vel deIectans. Haec nobis constituenda fuerunt, sumpta ex libris de Anima, ubi abunde demonstrantur.Caeteruruia nomen doloris varie a Philosopho accipitur naolor, & voluptas est imago quaedam rei praeternae, quae in memoria asseruatur; vel praesentis. haec res pe, et u suturi boni, dicitur spes, quae veluti quoddam somnium est suturae delectationis: illa respectu futuri mali, timor, magis proprie est,qtiam dolor. dicendum nobis est, de quo dolore haec nostra disputatio nunc pertractat. de eo igitur agimus, qui oritur a re praesenti ac noxia. Est praeterea quidam dolor, qui animi aegritudo dici potest: cui voluptas opponitur, pro ut est animi constitutio ad statum secundum naturam . Caeterum voluptatem Aristot les non uno modo definiuit , dixit enim decimo Ethic. voluptatem, esse terminum & persectionem actus: Contra vero dolorem impersectionem. Alibi tamen definiuit, eam esse generationem secundum natura. Rursius primo Rhetor quamuis omnibus numeris absolutant des itionem illic non tradat, hoc tamen pacto eam describit:Supponamus inquit voluptatem esse quendam motum, S statum subitum, di sensibiliter in naturam proficiscentem: dolorem vero contra. Quare hic locus aduersari videtur illi, iqui dictus est ex decimo Et hic.Negat enim ibi voluptatem esse motum, aut fieri in tempore,sed temporis momento eam effici ait: hic vero contra,moium quendam esse asserat. Alexander quoque secundo Topic. sentire videtur voluptatem leuem este mo-

42쪽

tum. At quis nam hic si motus, nec ipse, nec alius interpres quod viderim nobis explicat. Scire itaque licet, eandem loquendi sormam usurpatam fuisse ab Aristotele tertia de Anima,cum dicit, appetitu m tum quendam esse,aut actionem. ubi addunt Simplicius di Ioannes grammat. idcirco non dixis e Arist. appetitum motum esse simpliciter, sed quendam motum ; quod motus sit actus imperfectus, & fiat in

tempore. Vt tertio Ethic.traditum est: appetitus v

xo est motus perfectus,& actio perfecta. quae res non solum vera est in appetitu, sed in si ii se, & ratione, quod consertim subitoque fiant, ut eodem tertio de Anima declarauit. Dicitur etiam appetitus motus quida, alia ratione, quam Simplicius affert ex sententia Alexandri: quoniam appetitus, cum sit principiumotus localis, terminatur ad motum. anima enim appetens mouetur. Quare ubi primo Rhet. dixerat, esse motum quendam animi; adiecit, & slatum, vel constitutionem subitam, ut nobis exprimeret non esse motum, sed persectam actionem. Addidit etiam sensbilem, quia loquitur de voluptate, quae sensus appetitionem sequitur: idque non ut eum a concoctione, ut quibusdam placuit, sed ab appetitu rati nati distingueret. nam ut Plato scribit libro de Pulchro,voluptas ad sensum,gaudium & laetitia ad mentem pertinet.Additur & subitum , quoniam, ut sub ra docuimus, cum Galeni sententiam exponer mus , neque voluptas, neque dolor fit nisi conferiatim, ac subito,& ut Graeci dicunt ι θροως hoc est smul totus. Sic enim eam ductionem interpraetatur

Simplicius primo & octauo Phyc subdidit quoque

Arist.in naturam, ut a dolore seiungeret. nam, ut supri monuimus dolori, & voluptati commune est,

43쪽

ui consertim stant: sed distinguuntur, quod ille sit iconstitutio praeter naturam et haec vero sit in naturam

motus, & status. Caeternm de hac voluptate & dolore,non est nobis nunc propositum disputare;sed de eo solo , qui a corpore laese , ac male affecto proficis, scitur: de quo disputantes,primum inuestigabimus, an sit sensus rei laedentis, ut multis placuit. dixit

enim Avicenna , esse sensum rei contrariae. vet,an- stactio laesa, seu deprauata, ut alii sentiunt. Nos quidem arbitramur non esse actum sensus, neque operationem.quod ita confirmamus: A ppetitus non - est sensus,sunt enim duae inter se distincts facultates; quare nec actio appetitus, est actio sensus. At dolor est in appetitu ;quoniam est principium motus.dolor igitur non est senis, sed contractio quaedam animae ; Vt contra , voluptas effusio: Ita enim Alexa der docet quarto Naturalium quaestion . quaestione sexta:at sensus actio, est cognoscere.Ad haec sinis,&media, per quae ad finem peruenitur,non sunt idem: Voluptas autem, & dolor sunt finis cognitionis se sus : igitur non sunt actio sensus. Praeterea dolere noest cognoscere, ergo dolor non est cognitio . quod patet, quia dolere est pati, sed sentire est cognoscore. nam , ut dictum est supra, licet sensus generetur cum passione, tamen sentire non est recipere. Insuper, perfectio actus cognoscendi, non est actus co- ignoscendi; idem enim seipsum perficeret: Sed deleactatio est actionis persectio , ut testatur Arist. deci mo Ethic.igitur neque dolor, qui est actionis imper

sectio. contrariorum enim eadem est ratio. nam voluptas & dolor, non sunt in facultate cognoscente: neque actiones & cognitiones facultatis cognoscetatis; sed affectiones appetitus sensus.verum quoniam

44쪽

sensiis, & appetitus semper simi una, multis vi semest, idem esse actionem, & delectationem, clim tamen actio delectationem fere finem spectet, & delectatio persectionem. Similiter dolor , clim sit impe sectio , non est finis secundum naturam ; sed a sensii abhorrens,& alienus.Deinde quamuis Medici dolorem , tanquam affectum curent, illi remedia adhibentes ; id tamen faciunt, ut causam doloris auferant. Tribus enim modis curari dolorem iubent,auserendo causam laedentem ἱ calorem innatum excitando; ct stupefaciendo, ac retundendo sensum. atque id

est docere, quomodo cause lardens, vel ipsa laesionis perceptio, quae est proxima laesionis causa tolli poΩst. nam cum excitatur dolor, fit laeso aut extra in carne, aut intus ab intemperie. hanc laesionem sensus apprehendit, alioqui non doleremus. argiam enisto sunt gladiatores, qui in ipse pugnae seruore, perturbatis sensibus,nec laesionem sentiunt, dum vulnerantur , nec dolent,nisi ubi sanguis deferbuerit; tunc .enim cognitio incipit vigere,& laesionem percipere, quo sit,ut doleat. Prima igitur causa doloris, est qualitas laedens : altera est perceptio sensus. nam si intellectus laesionem apprehenderet, haud quanquam doleremus. proinde ex his duabus causis, ex laetione inquam , eiusdem perceptione, statim nascitur dolor; in quo, nec est vera generatio,nec motus. Siquidem .ilan si paulatim, neque per partes, ut optime Gale- . lus docuit, sed consertim. Verdin quia percipi po-t st& laesio, & locus laesionis, interdum adeo turba tur cognitio, ut laesio quidem percipiatur,locus tan-men laesionis distingui non positi. quod usu venit, ubi vel laesio exigua est, vel magna est perturbatio sensuum ci Habes igitur facultatem, in qua hic assectus '

45쪽

pta gignit; diu multumque eius laesonis causas per- ,

scrutati sunt; duasque tandem eas esse Inuenerunt,

intemperiem & solutionem continui. Dubitarunt. deinde utra harum dici positi propinquior ac potior causa. Galenus quidem,intelligens dolorem,non nimsia vehementibus, ac maximis causis gigni, putauit qualitates sine solutione.continui, nullo modo insensu inducere posse symptoma adeo acerbum, aepropterea diuisionem continui necessari o concuria rere existimauit: persuades sibi, fieri no posse ut pars ita valide isdatur,quin unitas eius seluatur At Aue eroes,utpote philosophus nolens a physcis principiis discedere; opinatus est, ut in aliis sensibus, ita etiam in tactu persectionem, aut laesonem a propriis obi ctis produci; ac propterea a qualitatibus, tanquam propriis obiectis tactus , laesionem ac perfectionem eius yoluit proficisci. Iudicans porro unitatis solutionem non esse propriu tactus obiectum; nullo modo adduci potuit, ut eam propriam esse doloris causam k existimaret. Ob quam authorum controuersiam eue nit, ut recentiores Medici maioribus perpetuum i dixerint bellum.Nos autem,qui philosophorum decreta sectamur; ut ipsa rei Veritas magis elucescat, neque ullus supersit dubitandi locus, quaedam in medium statuamus: Ac primum , sensus omnes nequὐ-

quam delectari, aut affligi, & laedi: nisi ab eo, quod a propriti obiectis,tanquam a prima ac summa causapi omanat. Ita enim visus a colore, vel lumine; auditus,a sono ; olfactus, ab odoribus; gustus, a saporibus i tactus denique a suis qualitatibus,bene males ea Ticitur.Siquidem in sensuum instrum eris inde per sectio oritur, unde & laesio emanat.Uertim nihil qgit in sensum,nisi suum obiectum .ergo proprium. bi

46쪽

sIMON is PORTII LII. ctum est.quod aut laedit, aut actionem perscit.atque id apertissime demostratu est a Philosopho in secundo cie Anima ubi docet sensum , esse potentiam; obiectum vero, actum. Potentia porris non patitur,nisi ab eo cuius est potentia; neque ab alio prescitur, quam a suo actu : cumque proprium obiectum,&actus sit, & perficiat; idem quoque actionem laedet. Alioquin si duo essent, & unum laederer, atque ait rum perficeret; eaque non possent, nisi per actionem generari: duo prorsus diuersa agerent in potentiam. Quod si detur, nullum erit obiectum propriu, unius potentiae ; nec sensibilia propria erunt, sed quodli-het aget in quodlibet . quo nihil magis absurdum proferri potest. Statuendum itaque est, solum pr pria obiecta laedere, & perficere. Est & alterum n

his constituendum, nempe solutionem unitatis in tactus instrumeto a tangibili qualitate prouenire. quod clarissime apparet in carne, ubi eius unitas soluitur& vulneratura re dura, ct acuta, aut contunditur adura, & renitente; aut alia ratione, quam sensus facile diiudicat, dissoluitur . nam ei si lateat interdum diuisio, & intra carnem delitescat: tamen a qualitate

mordente, extendente, premente, rarefaciente diui-

xiitur. Omnis igitur solutio cotinui,ut in tactu a qualitate tangibili, ita in visu caeterisque sensibus a suis obiectis emanat: Quam rem si Auerro A ita aperte, ut nos nunc secimus, enarrasset: nemo haec in dubidvectisset. Est &tertium statuendum, ut omnis con .srouersia tollatur, quod diuisio continui laesio esto quo diuidens aliquid facit. non autem causa laeso- nisu quae laeso nihil aliud est, nisi partium coitum-ctarum distantia: quarum unitas sinitas erat. Haec

agem diuiso didi ilantia percipitur a sensu commu

47쪽

ni, quemadmodum & ipsae sensationes, ut libro teditio de Anima explicauimus. Quare cum recentiores dicebant, sensium non apprehendere obiectum commune, nisi per proprium , id Verissimum erat: neque enim sensus exterior diuisonem comprehemdit, nisi per qualitatem diuidentem, quae diuidendo tangit, & tangendo diuidit. Simul enim haec sunt

neque consistunt, in eo , quod factum est: sed in eo, quod sit: Distantia porro cognoscitur a sensu communi , & ratione: verum quia dolor non est actio sensus, distantia partium in sensum agere nequit, ita ut dolorem inserat: Sed qualitas tantόm, quae inter tangendum diuidit,mouetque sensum: sensus Vero cornunis laesionem percipit. Inde enim vera est laesio, quae dolorem excitat. Atque hoc pacto continui diuisione, quae maxima laetio est, in serri dolorem censemus 'At quod perce Ptio laesonis, sit doloris causa; sexto Topicorum:traclitum quoque est ab Arist. via cum dolorem in sensu tactus,communi ac peruulga i a definitione describens inquit, dolor est passio ani alis, a distantia partium cohaerentium facta, cum violentia. In hac definitione ponitur ipsum subiectu, nepe animal; na quod inanime est,non sentit, & pro pterea non dolet. apponit etiam Arist.sorma scilicet passionem. est enim affectus , ut iam dictum est: de non actio, aut facultas agendi. adiicit,& causam, Q quae est maxima laesio, ex distantia partium. denique 'ρ modum adscribit, quo generatur dolor, ubi adsit cum violentia, hoc est smul, consertim, ae subito. Illud vero animaduertendum est, non frustrand-ditum esse ab Arist. illud verbum Cohaeretium,cum reddit causam, maximam scilicet laesionem ex distanua partium cohaerentium.Nam nisi partes ir

48쪽

-turaliter cohaereat conluctaeque sint; distantia nee hedit,nec dolore affert.quod patet in digitis, qui cu naturaliter no cohaeret interse,sed sint disiuncti, si quis

ante eos coniunxerit, deinde disiungat, nullum propterea dolorem sentiet.Nec est audiendus Conciliator, qui per distantiam, malam proportionem intellexit . Mala enim proportio est inter obi ectum,& potentiam ; non autem inter instrumenta. Illud etiam statuendum est,in aliis sensibus, praeter tactum, qui organum minus crassum habet, non tantam fieri actionem ab obiecto, quod minus agere possit. Et quanquam in his etiam laeso aliqua; ac dolor excita tur: non tamen tacta est , ut vere dici possit solutio continui . Sed in tactu, cum obiectum sit efficacius in agendo, & magis crassum, magis quoque afficit sensus instrumetum .quod ad doloris generationem, qui maxima laeso est , necessario requiritur. Id cum Galenus probe intelligeret, negauit laesionem, quani humor infert ; dolorem excitare : Tum quia non setiauit continuum , tum quia inter qualitates tangibiles

minorem vim agendi obtinet. Nos tamen ex Philosol bi sententia, ab humore etiam quandam molestiam euemque dolorem inferre posse censemus Ilicet notasiam naum,quale continui solutio affert. quod Gai nus quoque septimo de Placit. Hyps b.& Plat videtur asserere. Ex quibus colligitur ,ieas qualitates,iquas percipit sensus, etiam si continuum non luat,e exiguos tamen dolores afferre: Atque ubi ita tedunt, ut unitatem separent, cum haec sit maxima laeso,trgentem maximumque inferre dolorem. Atque hoc ita accipiendu ni est, ut intelligas, pro varietate loci

in quo dolor cit,& partium diuisarum;illum intendit& remitti posse. Postremo statuendum est,excellenu

49쪽

obiectu siue magnum, ut habet Arist. tertio de Anima sensum corrumpere: soluit enim obiecti excessus rationem, seu proportionem; non quidem illam,quae inter obi ectum eli & potentiam nam cum obiectum excellens est,statim quoque proportionem excedit: sed qualitatum, quae in organo sunt, & humorum

temperiem destruit. nanque his probe temperatis, fit sensus: quod si eorum temperies aboleatur,aut labefactetur;vel nullus sit sensus vel certe paruus,hoc enim oluit Ari quinto de Generatione animaliu,in sei su visis cum sensibile sensum mouet, ut est lucidum organumssensus Visus, est commensuratum ipsi obiectum eum ut humidum mouet S temperiem agitat, tunc improportionatum esse obiectum dicemus . non intelligens, igitur, per eccellentiam, malam propo tionem , & relationem, quam tradit Conciliator: sed

potius obiecti excessii 'quem sequitur illa pro pomtio mala, atque immoderata. neque immoderantia

ipsis est causa doloris, alioquin ubicunque esset, ibi dolorem a Strensed causa est laesonis in instrumeto per se, potestque interdum esse adeo vehemes,& magna, ut sensui dolorem inserat,quemadmodum supra

monuimus. In tactu autem excessus obi ecti per se animal interimit,& dolorem excita :quoniani soluit Λ nitatem. Frigidum venenum,puta Opit , quan litam laedit .animal per tactum; non tamen dolorem assert,

livd ituporem,qui doloris potius imago S sensus pri

uatio, quam dolo dici debet. Quibus ita constitutis facile nuc quaestioliabus. quae diu philosoplios, ct medicos tot frunt, satis fiet. Est enim propitum rerictae di Tnitionis, es aliam rei, cuiustratio quaeri tu r , explicare t & causas apposite reddere , accide uum , quae ab Hentia rei proficiscuntur : timum

s iii

50쪽

omnes nodos, &quaestiones, quae aceidunt dissiliere. Huius igitgr sem promatis, quod est dolor, ratio reddita est,&illius causae smul explicatae sunt: modo reliquum est ut dubitationibus respondeam

DHia , 7 uperionilvis dimis accidunt. p. . xII. Ontraria , causas contrarias , quibus sunt necesse est, ut habeant. Quare cum dolor , &voluptas contraria sint; necessarium erit, ut a causis contrariis generentur. Cum igitur solutio continuist acerba laeso,dolorem excitans: Iure & vnio,dele.ctationis causa necessario erit. Sed videmus, quod ex conglutinatione & unione vulneris . non sequiatur delectatio . minime igitur confitendum est,diuisionem dolorem generare posse . Adhuc dolor sit simul & consertim: diuiso,est motus ut philosophi dicunt localis,qui tempore indiget.igitur haec duo,

diuisio, & dolor haudquaquam cohaerent. Rursus, non videtur dolor esse passio praeter sensatione:qu niam passio est qualitas, quam Arist.inter qualitates tertii modi reposuit, ut superius reprobauimus. Praeterea, sentire est pati; dolere, est pati: igitur dolor, est sensus. & quoniam haec reciprocatur & commeant, possunt affirmative in prima & secunda sigura reponi. Accedit, quod si non esset sensus,esset sensiabile: quo fit ut sentiretur . Ic quo argumento sup xius dolorem non esse qualitatem sensibilem demonstrauimus: eodem probauimus , esse sensum. Quod si non detur, sine dubitatione sensibile erit:quoniam

omne quod est insensu, aut est actus, aut potentia,

SEARCH

MENU NAVIGATION