De dolore Simonis Portii Neapolitani liber

발행: 1551년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

34 si Movis PORTII selii imaginare non abefactant re ipsam substantIam

Pariterea,falsum est,numerum intentionaliter alterare. cum limplic.& Alexan. philosophique omnes in Enarr.secudi libri de Anima sensibilia communia re ipsi asticere sensum asserat. hinc sit,ut magna nix magisquam parua alterat sensum visus: & magnus ignis, magis quam exiguus tactum afficiat. Desinc , illud quoque falsum esse cesimus, quod numerus substantiam membri corrumpat. nunaerus enim, ut philo phi docuerunt, facultatem agendi non habet: sed diuiso unitatem membri corrumpens, substantiam, ac naturam eius destruit.Quapropter si quis omnia eius

dicta in illis suis, quas vocat digressionibus ad lancem appenderet,innumeras proculdubio ineptias, re inconstantias animaduertet. In uehitur denique in Galenum probatque induci dolorem posse ab intemperie lium ida, propterea quod nonnunquam mad re pars atque humectari & alterari possit, adeo ut sensu percipiatur : & cum aeque sentiatur humor,

atque caro , aeque etiam partem corrumpere valeat.

atque hoc confirmat,quia Galenus ex fame,et sti sentiri dolorem dicit: quasi ex iis pateat, quod humor dolorem possit inferre. Miror equidem homine hunc alioquin doctum eiusmodi rationes afferre, quibus ipsemet Galenus satisfecit. Nam Dii boni quo pacto valet haec ratio,humidum sentitur, ergo potest affice re dolore' habes enim ex Galen,pluribus locis, nihil posse dolorem in serre, nisi idem soluere continuum valeat. Quoniam ad excitandum dolorem , summa requiritur laesio, quae est solutio continui . luimidum autem, hiae quidem qualitatis vi, minime potest; licet crassitie, aut copia sua dolorem excitare queat.Sitis vero priuatiue,ut ita loquar,dolorem in-

32쪽

. Ina D o I ORF' 3s gere potest , quemadmodum ipsemet Galenus eo loco de Siccitate paulo supra docet. Haec de Tur

Opinio Petri Apponensis. Cap. VIII. INter Latinos medicos homo mulis lectionis comciliator, una cum Averroe, sentit immediatam &l proximam doloris causam esse intemperiem. Insuper selutionem continui nisi illi intemperies accedat, dolorem inferre non posse arbitratur. primam

tamen ac summam causam esse vitiatam proporti nem iudicat,tanquam causam commune,iam ad continuitatis selutionem,quam ad intemperiem.Si enim inquit intemperies, aut solutio continui dolorem excitat; id facit, non ratione, qua intemperies est, aut ratione solutionis continui:sed ob id,quia intemperies, aut solutio sunt improportionata, & incommensurata potentiae sensitiuae . Est igitur ut ipse sentit, in his tribus, hoc est in Glutionem continui, in intemperie, & in vitiata proportione talis ordo ponendus : ut prima & proxima causa doloris, sit intemperies: deinde solutio continui, ac intercedente intemperie : postremo Vitiata proportio,tanquam communis ratio, qua, tam intemperies, quam istutio continui generant dolorem. Conatur gutem hanc

suam opinionem locis quibuslam Aristotelis confirmare : sed eius sententiae non accedo. Nam primum,

, cdm in proportio, & proportio relationes sint, veIJ. libro de Anima Averroes docuit. Relatio vero actionem nullam habeat improportio & incomm deratio non erit causa efficiens dolorem, Vt nec pro

33쪽

f si MONIs,pDRTu M . portio & commoderatio voluptatem. Atque ut rem ipsam exemplo explicemus: pater non illa relatione,

qua ad filium refertur silium generat, sed per poten

tiam suam activam . Eodem pacto neque res quae sensui obiicitur, illa relatione,qua obiecto commensurata est, 'doIorem extitat; sed sua vi, qua sensibilis est,mouet ipsum sensum . quae si conueniens est, inter illa oritur relatio, quae commensuratio, vel pr portio dicitur. Idem accidit & in re sens bili laedente. non igitur improportio di in commensuratio est causa communis. Sed sortassis rectius eam commune

habitudinem rei sensibilis,& sensus nominasset. Imia proportio enim est communis habitudo ad omnem rem laedentem sensum. Adde, quod improportione inter rem sensibilem, & ipsum sensum ponere vid tur : quasi res ipsa, quae dolorem in sensu generare debet, ei proportione non respondeat. At hoc in

nam bus quae dolorem inferunt non probamus: quo niam res quaepiam, ut puta odor virtute olente erit' proportionatus & commoderatus: sed in aliqua distantia delectationem inseret,quod si propius ad sensum accesserit, dolorem generabit. atque ita dolor a ire proportionata & commensurata creabitur. Eodepacto qualitas, S temperies quaedam pio portioni relspondet membro.& tamen si consertim irruat dolorem excitat, ut suprii cum opinioncm .Galeni discu-i tiebamus, explicauimus. Ad haec, s per proporti inem & improportionem, ea quae est rei sensbilis. ad potentiam sentientem intelligit; qua ratione: Ari- istotelem interpretatur sextu Topicorum clam inquit, o dolorem esse paselonem animalis, ex distantia partiti, iciam violentia; ubi per distantiam partium impro portionem intelligit, Se ambague de improportione/

34쪽

loquitur voluit igitur homo hic dictis Averrois, &Avicennae obscuras rationes assuere: & quod Ari- soteles istam nil dixit, quod est distantiam &inte uallum partium , peruerse Disproportionem appellauit. De Opinione Gentilis. p. I C

GEntilis quoque Fulginas multa in hac de Dolo

re disputatione effutivit, parum sane sceliciteri

ac minus accurate. Primum enim inquit,dol

rem esse sensitionem; ita ut ille actus sentiendii sit proprie dolor, & non aliquid sequens sensationem; idque authoritate Alga Zelis, & Turrisiani Monachi comprobat. Deinde ait, quod Qtutio continui, ut diuisio, non est causa doloris ;& in hoc cum Turrimo conuenit. Praeterea habet, quod solutio continuet disponit partes diuises, ita ut ab obiectis, hoc est

ab aere, aut a re dura tangente non conuenienti modo tangatur. Superscies enim diuisarum partium nequit ab aliquo obicisto sine dolore tangi.Vnde colli git, solutionem non esse causim doloris sed tanti, mi esse dispostionem, ut partes doleant, qUatenus no uas superscies diuidendo generat, quae ab obicctis lon sne dolore tangantur. Addit igitur diuisione imon esse causam doloris: quoniam non est proprium obieetiam tactus. Postremo Auerro em interpretatur. qui iiure crasse admodum decipitur, ne di cam inepte . neque enim credidit Averrois diuisonem disponere partus , Ut superficies nouae par tium diuisarum ab occuren tibiis obimis laedantum lucrum. intemperiem generar: in partibus , quam

35쪽

38 sIMONII PORT II sequitur dolor Itaque non disponit, sed tangit roipsa dum diuidit, atque ea ratione gignit passionem,& sensum. sed ex his ambagibus nos huiusmodi ari. gumentis extricemus. Primo,diuidens carnem, dum diuidit tangit, ergo diuisio est tactus, igitur passio aut lardens, & mala; aut delectans , & blanda. Si ma- .la, dolorem effficiet: Sin blanda,oblectabit. Aut igiatur diuisio est causa delectationis, veIdelectatio aut dolor, vel causa doloris,& non dispositio, ut ipse commentus est. Est enim diuisio passio quaedam ill ta a duritie, vel acuti e quae sunt obiecta tactus. quare aut est sensus, aut est vera sentiendi causa. Praet rea si diuisio est actus diuidentis,aut iste actus est sensatio, aut est actio non percepta nec cognita a sensu. Si quidem est sensatio, sequitur quod ut dolor, vel delectatio : quoniam, ut tu ipse sentis Gentilis, d lor est idem quod sensatio tristis, & rei laedentis. Sita autem diuisionem non esse actionem sensitam respondes, aperte conuinceris , faterisque durum, vel acutum, quod est obiectum proprium tactus,tango re & non sentiri. quod absurdisiimum est . clam si membrum sentiendi quidem facultate praeditum, a que a sensibili motum & assectum non sentiret, essetvlique aut lignum, aut lapis. Amplius,si moderatum obiectum sensus non nimium distans ab organo se tiendi, in medio opportuno,& instrumento idoneo, mitem sensum producit, nullius dispositionis inter- .uentu : quare & obiectum immoderatum , vitiose agens , corrumpens sentiendi facultatem, dispositionem exigit nulla mehercle est ratio; sed commentum sutile. atque confirmatur eiusmodi consecutio, praecepto Topico. Nam sicut se habet oppositu in op

positum, ita propositum in propositum. sed si obi

36쪽

DE DOLORE

ctum moderatum suavem insere sensum, nulla alia praeeunte dispositione, ab ea quae a Philosopho numeratur et opposta quoque res obiecta incommodorata , citra ullam aliam aispositionem, generabit dolorem. Divisio igitur, clim sit laesio in carne; erit dolor, vel causa doloris. Ad haec, ridicula est,& vana opinio, quod idem, sui ipsius gratia esset dispotatio , & dispositum . nam cum diuisio disponat ad tristem sensiim, qui est dolor; & eadem diuisio sit triso: ipsa disponeret ad seipsam. Huic accedit, quods diuisio esset dispositio, esset qualitas, ut patet ex libro Praedicam. Aristotelis:atque ita diuisio intemperies dicenda esset. Multa tandem alia incommoda, & quidem absurdissima hanc sententiam aperte comitantur, quae vel ab inexercitato philosopho do praehenduntur . ad nostra igitur descendamus. Opinis ristotelis de Dolore. Cap. X

PLurimum certe digressi sumus ab eo quod inutio proposueramus explicandum, nempe de Do; & eius causis. iuxta Aristotelis doFma: sed cum medicorum turba auctores quos modo recitauimus susipiciat,&illis primas concedat, damnari illorum sententia non potuit, ante quam eorum dicta,ne dicam ineptias, intelligerentur. Nunc igitur Philosis

hum imitabimur,qui ubi quadam in medio demon

stranda proponit; quaedam nota, veluti fundamentum iaciens,) quae ab omnibus recepta,vel saltem aliabi confirmata fuerunt, assumit. Sumamus itaque primum quod animati corporis actiones, tam animo quam corpori sunt communes; affectusque omnes totius sunt animalis. Nam,ut primo de Anima test

37쪽

tur Aristoteles; Anima nec sentit, nec intelligit. Si

quis autem haec prestari ab anima alteruerit, idem quoque Vel nere, vel texere animam poterit affirmare. Quamobrem homo intelligit, ac sentit , sed penanimam. Neque a stirmandum est,hominem esi eanimam , hoc enim aduersatur Philosepho octauo M taphy. Accipimus item alterum aeque consessum, Nempe vires, quas anima Vna cum corpore exercet, ad animam pertinere, dicique animae virtutes,sicutit tales, aut potestas: atque iccirco Philosophus, min libro de Anima, de Anima protractare deberet, una quoque de eius facultatibus disseruit: quod mutuetur anima instrumenta a corpore, per quae pers-ciatur facultates. Vnde partes sunt animatae, quat nus animata est substantia, quae ex sentiendi facultate, & materia coniuncta est. Docet enim Alexander in Q i aestionibus naturalibus, ac in libro suo de Ania rivi, instrumentum 4nimalis ut animatum est, appellari instrumentum. nam si Anima priuaretur, naudquanquam amplius dicendum esset instrumentum animalis, ut septimo Metaphy. & in fine quarti Meteor.demonstratum est ab Aristotele,non secus quam manus abscissa, aequi uoce manus appellatur,non autem animalis organum . animal itaque exanima &corpore conficitur I corpusque instrumentum est, cui anima vires, ac facultates sub ministrat,totumqe

corpus id est quod agit.Illud etiam semedii est, quinqque esse sensuu instrum eta, quὁd tot numero sint f cultates sentiendi exteriores, nec plures, nec pauci aes . nam quinque tantum modis sensius ab obiectis patiuntur. At instrumentum tactus mediumque, mnibus corporis particulis commune est, atque aliorum sensuum instrumentis.Viget enim tactus in ocu

38쪽

lis, lingua, auribus naribus,perinde ac in toto animali Ad haec, illud quoque nobis accipiendu est, tanquain libro de Anima explicatum , quodlibet instrumentum, facultatemque sentientem ita se habere,ut proximam potentiam sitorum obiectorum; ipsa vero o lecta, ut actus, ac mouentia,& facultates denique in instrumentis, quasi pati. Verum cum duplex se passio, Altera instrumenti ipsius, ut animatum est; quo modo sensus tactus sentit, quod animal, aut queuis eius particula animata, vel animal sit per tactum. in qua uis enim particula est instrumentum, vel modium tactus; ipsa scilicet caro , vel aliquid carni proportioni respondens. Altera passio est qua particii letpatiuntur, quod ad has, vel illas facultates proprieci estinantur: veluti oculi ad visum,lingua ad sumim, auris ad auditum , cerebrum ac nasus ad olfactum, atque hac ratione instrumenta a suis obiectis patiuntur, ac in se illorum species recipiunt. Cerebru enim per nares ab odoribus, a coloribus oculi, sensius audiendi a sono,a saporibus lingua patitur. Verum liarcdicitur passio, siue perceptio, ratione instrumenti. nam sensus iudicium a corde, quod est primum sentiens, per scitur. propterea Alexander in primo de Anima,& Simpli. in tertio existimant, ipsum sentire non esse recipere: immo, ut testatur Simplicius,aetio

potius dicenda est, a quo septimo de Placit. Hipp.&I Plat.non dissentit Galenus qui sensum non esse alte- rationem , sed alterationis dignotionem dixit. quandoquidem sensus in causa est,cur res sentiatur ac percipiatur. Licet tantum asserere, ipsum sentire esse

pati;idque secunda ratione,tum quod sensus potetia sit quae ab obiecto perficitur: atque ita cu intellectu, ac facultate, quam disti dicunt, conuenit. tum

39쪽

IMON H PORTII LI 2. quia species in organo corporeo recipitur,illudque 1 sensibilibus alteratur,adeo,ut si plus iusto excesserint

eius temperiem ac rationem destruant corrumpan

que. Atque id est,quod Arist. tertio de Anima ait, animis magno obiecto corrumpi sensum, instrumentum intelligens, neque enim sentiens tunc facultas asscitur . nam, ut testatur idem Philosophus in primo de Anima, si senex caperet oculum iuuenis, vaderet ut iuuenis. Sentiendi enim potentia non laeditur ab affectu sui instrumenti,nis per accidens, ut Themistius docet. Est praeter haec omnia, aliud sumendum, quod quinque sensuum instrumenta puritate,& impuritate crassitieque intersedistinguuntur. Est enim oculus omnium purissimus: proximus est auditus, hunc sequitur olfactus, deinde gustus; at inter omnes maxime crassias, ac terrestia est tactus,quippe qui ab efficacioribus obiectis, ct maiori vi mouendi praeditis mouetur. Cumque communis sit sensus tactus, pluribus quoque obnoxius est differentiis, quam caeteri sensus. Nam a prinus quatuor qualitatibus mouetur, calore, frigore,humore, siccitate .m

uetur item a duro , & molli; aspero, & leni ; graui, ct leui; quae qualitates materiae immersi sunt,materiamque sequuntur ; quare non est mirum, s es sic ciorem actionem, affectusque validiores inserunta Propter eadem quoque rationem,sapores, clim Odoribus sint crassiores, vehementius afficiunt. est enim sustus, quidam tactiis. Idem de caeteris obiectis est sentiendum. singula enim pro sua aut crassitie. aut i nuitate inagis mimisue sensum,pro sua scilicet natura afficium. hinc si, ut visus quae longissime absum discernat, quod organum sua puritate etiam ad valde distans interuallum protrahatur. Postremo acci-

40쪽

piendum nobis est medium in sensu tactus nobis esse

innatum, quod in aliis non contingit sensibus. nam tactus pro medio carnem habet rem nobis conatam: quae media dicitur,resipectu cordis, vel spiritus. eadeenim passione tum instrumentum afficitur , tum medium. deinde cum a temperamenti praedominio corpus solidum & terrestre sit, tactus re ipsa ab obiecto

mouente, non sicut caeteri sensus a specie tantummodo afficit; de quo supra tractatum est, qua de sententia Averrois : Siquidem cum caro animata sit, ac uiuens , cordi quod primo sentit respondet, recipi que obiectorum species sine materia, easti e sentit: exuperantias vero obiectorum iudicat,quod temperata sit ex moderatione primarum qualitatum, ut secundo de Anima explicatur. Non est tamen ignorandum, appetitum,& facultatem appetentem sequi sensum omnem , ac ratione soldm inter se differre, idque quatuor modis. Primo sensus cognoscit,appetitus vero minime: Deinde sensus mouetur ab obiecto sensibili, Appetitus ab appetibili, quod boni speciem praesesert. ipsum vero appetibile,& sensibile idem sunt; verum qua appetibile,mouet appetitum: qua vero sensibile, a sensu cognoscitur. Deinde appetitus in actu, a bono , & appetibili excitatus, ad rem inclinatur: & propterea principium est motus localis, cum nihil aliud sit quam fuga, vel persecutio do siderati . sensus vero, non nisi per appetitum est principium motus. Est item quarta differentia inter appetitum, & sensum, quod cum appetitus comes sit cognitionis, ac sensus, se habet ut persectio, ac sinis; qui uis affectus in appetitu genitus, erit sinis cognitionis sensus. quare si est delectabilis perficit delect u em sensus . sin contra trisus, aut molestus,acu

SEARCH

MENU NAVIGATION