Psallentis Ecclesiae harmonia tractatus historicus, symbolicus, asceticus ... Opus nouum, & curiosum, ac multiplici eruditione illustratum auctore D. Ioanne Bona ..

발행: 1653년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

poteris, tamen pro illo conatu coronam in cflo recipies : ita tibi proderit illa inolestia , modo non consentias tentationi ,& tibi displiceat , qaod inducens. est. Haec de attentione i , quae ad intellectum pertinet, nune voluntas deuotionis seruore excitanda est.

S. V II.

massi deuotio , qui eius effectus, O e cacia.

Tum namem documenta ingeruntur , ad eam comparandam, O conferuandam. I V, Evotionem a verba deuoufo deduxere Latini, quod destinare , consecrare, vel dedicare significat . Virgilius, Quorum se deuouet aris. Priscianus, sibi deuoueo hoc opus. Suetonius in Caesare ; De uotissu: os sibi milites reddidit. Legimus , di deuotorium carmen apud Liuium, de Macrobium , quale fuit illud Deciorum, qui se pro patria de-

uoue rutat. Sed quocunque sensu hac olim voce uterentur Latini , iam ex usu Christias urum profano vocabulo sanctiitas,dcvenerario accessit, sui niturque deuotio pro peculiari quada- - . .. . . pr ensi me animi ad Deum, & res diuinas. Auctor libri demina eap s. iditatii, & anima inter opera Augustini, deuotio, inquit, est pius, & humilis assectus in Deum: humilis ex conscientia infirmitatis propriae, pius ex consideratione diuinae clementiae . A flectus autem est spontanea quaedam , ae dulcis ipsius Th. . 1.q. r. anitrii in Deum inclinatio. D. Thomas ver g sapientis Antistes, Devotio ait, nihil aliud esse videtur, quam voluntas quaed . prompte se tradendi ad ea , quae pertinent ad Dei famulatu.

ichardus Victorinus; uald aliud est deuotio, ni i feruida

mentis in Deum directio e Hae deuotionis descriptiones muliercularum, hominumque simplicium conuincunt errorem, ex itimantium in sensibili quadam dulcedine, & compunctione, ac teneritudine cordis veram consistere deuotionem, cum. haec omnia Doctor Angelicus inter effectus deuotionis enumeret; ipsa vero specialis quidam actus sit pertinens ad p iu.d. f., ,1;. Religionem Per deuotio Azm docet Seraphicus Doctor omne Serapi. cap. vlt. bonum in cor nostrum immi iti Per hanc enim zelus iustitiae accenditar, pietas compassionis infunditur, patientia roboratur, exemplum bonum conditur, discretio clarisscatur. Haec

652쪽

cap. Ist. De disciplina Psallendi. s s s

Hare est unctio spiritus docens omnia , quae expediunt saluti;

haec mentem illuminat, inflammat affectum , actiones ordinat ad virtutem, mores componit, firmat fidem, fiduciam . erigit, accendit amorem, ad diuinam eleuat amicitiam, orationem impinguat, dat in aduersis constantiam, in prosperis humilitatem, deIet peccata,sublimat merita, fugat daemones, laetificat Angelos , aedificat proximos, instruit errantes. Arida est omnis religio, quae aqua deuotionis non irrigatur: co ruit omnis structura bonoru operum , ni hoc munimine DI-ciatur: huius olei pabulo deficiente fatuarum virginum lampades extinguuntur. Ergo deuotioni studiose incumbendum est, quae cum dissicilis aequisitu sit ob naturat corruptionem, ob prauos habitus, & dg monum pervicaciam, seligenda quaedam adiumenta sunt, quae praesidio nobis sint ad cani facilius comparandam, & tenacius possidendam . 2 Feruens autem, & essicax eiusdem deuotionis desiderium primo loco statuendum est Initium enim sapientiae concupiscentia eius, N. inuenitur ab his, qui quaerunt illam rpraeoccupat,qui se concupiscunt, ut illis se prior olfedat. Visitat Deus anima quaerente se,ai Berna r. quae tame ad queren- Reen. strin.I .li,du toto ii desiderio, & amore deuouit. Et hoc signu aduenia ς'' 'tus eius, licui ab eo qui expertus est, edocemur . Ignis ante ipsum praecerit , ct innammab ιι inimicos eius. Oportet namque ut sancti desiderii ardor praeueniat faciem eius ad omne animam, ad quam est ipse venturus, qni omnem consumat rubiginem vitiorum, & sic praeparet locum Domino. Et tunc scit anima, quoniam iuxta est: Dominus , eum se senserit illo igne succensam, de dixerit cum Propheta , De excelso mi t Thina. ignem inusibus meis, ct erudiuit me: Sc illud . Concaluit cor sit,iis meum intra me, ct in meditatione mea exardescet ignis . Tali animae suspiranti frequenter, imo sine intermissione oranti, de afflictanti se prae desiderio cum interdum desideratus illo, qui ita quaeritur, miseratus occurrit, puto illi de propria exin petientia conuenire, ut dicat cum Sancto Hieremia , Bonus τh, Λ. .is. es Domine sperantibus in te, anima quaerenti te. ly Secundum adiumentum, custodia cordis es. Sie praecipit Sapiens, omni custodia serua cor tuum , quoniam ab Uso piov. .ai.

cita praeerit. Nempe res cordis est , ait rursum BernarduS , Min. seim. de

gratia deuotionis, & hoc munere se fraudat, qui internum N. ψ-- ei dissimulat, receptaculum exhibere. Sed a quibus custo- Raaa a d en-

653쪽

, . diendum est cor Ab inutilibus cogitationibus , ct ab act- 'm i b. .e ctibus terrenis. De cogitationibus haec Richardus: Hi sunt verae deuotionis socii inseparabiles circumspectae, discret ,&C--α ς'ii 3 providae cogitationes. De aifcctibus sic Cassianus : Non enim perfectio statim nuditate, aut priuatione omnium sa- cultatum, seu dignitatum abiectione contingit, sed cordis pii. ritate, hoc est corde intacto a cunctis perturbationibus. Item rc .sent. 333, Profiper in sententiis: Mai supplicaturus Deo locum aptum,& sanctum requiris, interiora tua munda, de omni inde mala cupiditate depulsa praeparatibi in cordis tui pace secretum. Volens in templo orare, in te ora :& ita age seinper, ut Dei templum sis. Ibi enim Deus exaudit, ubi habitat. 4 Tertium adiumentum, iugis Dei memoria, sicut scrip ' 7 ptum est, M/mor fui Dei, ct deis Datussum . Et alibi, Prouidibam Dominum in conspectu me amper, propter hoc lata-μ φ h s ttim. I ιον meum . Oritur hoc ex praecedenti Domino alte stante, qui dicit, Beati mnndo corde, quoniam iis Deum vi Ephr. lib. de , debunt Beatus Ephraem hane doctrinam stabiliens, ait, Con- tintia Dei recordatione turpes animae passiones recedunt, in star maleficorum praetore accedente : ubi vero memoria Dei abest, ibi tenebrae cum foetore dominantur, omnisue res improba exercetur.3 Quartum adiumentum, frequens usus aspirationum . , quibus tanquam subiectis lignis in altari cordis ignis deuotionis succenditur, & conseruatur . Sunt autem aspirationes crebrat quaedam,sed breuissimae orationes, quas nonnulli iacu, latorias vocant, quia tanquam iacula velociter currunt, Z Aug. epist. ini. subtiliter penetrant. De his Augustinus ad Probam sic scribit. Dicuntur fratres in Aegypto crebras quidem orationes habere, sed eas tamen breuissimas, & raptim quodammodo iaculatas, ne illa vigilanter erecta, quae oranti plurimum n ce garia eii, per productiores moras evanescat, atque hebe tetur intentio.

6 Quintum adiumentum praebet lectio spiritualis. evnque enim scripta sunt, ad nubam doctrina cripta fiant: ' ς & ut ait Isidorus, qui vult semper esse cum Deo, stequenter

debet orare,frequenter dc legere: nam cum oramus cum Deo ipsi loquimur ; cum vero legimus, Deus loquitur nobiscum . Hanc sacrarum lectionum utilitatem Sanctus Abbas Acire-dus his verbis confirmat; Sacra Scriptura ager est, in quem

654쪽

Sanctus Isaae inclinata iam die per it ad meditandum , ubi

ei occurrens Rebecca illum, qui aciderat, sua lenit suavita. te dolorem . moties mihi, Iesu bone, dies vergit in vesperam, quoties paruae alicui consolationi quasi diurna luci in- tolerabilis dolor velut nocturna caligo succedit, vertuntur in fastidium omnia , oneri sunt cuncta quae video . In m O. dum silicis cor obduratur, haeret lingua, oculorum vena si catur. Qid tunc ξ ex eo sane ad meditandum in agro , lacrum reuoluo codicem , meditationes meas ceris imprimo, cum subito mihi occurrens Rebecca, tua scilicet gratia, Iesu bone, sua luce tenebras discutit, pellit fastidium, duritiam frangit, mox suspiriis succedunt lacrymae, lacrymas coelesto gaudium comitatur. 6 Sextum procedit E sensuum exteriorum custodia. Nam ut scribit Doctus ,& antiquus Abbas Berengosius , nisi ad exemplum legalis Sacramenti primogenitum hominis redi- ρινοῦ ' ''manaus quinq ae siclis argenti, hoc est quinque senseum custodia, nihil nobis quinque vulnerum Christi profecere vibices, quibus in ara crucis quinque sensuum nostrorum voluit sanare cicatrices . Refert Pelagius inter dicta sanctae Synci ticae istud, Sobrie vivamus, quia per sensus corporis nostri sa- res ingrediantur. Sic perimus miseri, & mortem per senestras intrantem, voluptatis larua personatam excipientes, illud postea magno errore decepti cantillamus. Ut Oidi. υt perν, ut me malus absulit error . v g. es. Sed sero sapiunt Phryges. Semel enim amissa ob licentiosam sensuum euagationem gratia deuotionis non nisi post longos labores, & continuum fletum , ac seruentissimas depreca

tiones recuperatur.

8 Septimum gignit solitudo.meam eam in solitudinem, dicit Dominus per Oseam, er ibι loquar adeor eius. Hortatur os a. 4, ad hane deuotistiinus Bernardus: o sancta anima sola esto, sera. ut soli omnium serues te ipsam, quem ex omnibus tibi elegi- si . Fuge publicum, suge &ipsos domesticos: secede ab amicis, & intimis, etiam & ab illo qui tibi ministrat. An nescis te verecundum habere sponsum ,& qai nequaquam suam velit tibi indulgere praesentiam praesentibus ceteris 3 Secede ergo, sed mente,non corpore, sed intentione , sed deuotione, sed spiritu . Idem alibi scribit solitudinem esse negotiorum coelestium apothecam, per qua in Paradisum ingressi sunt quod quot

655쪽

ssa Diuina Psalmodia

quot ad culmen persectionis ascenderunt. Sanctus quoquesiv - fers 4 uerricus Abbas solitudinem vocat auditorium Spiritus Sarim et i s. 4. cti. O 'solitudo Deo dicata, exclamat Laurentius Iustini Vi isti .c vi . nus, quam amabilis es, & quam ardenti desiderio concupita ab his qui nouerunt tel Tu namque humilitatis es speculum, tu diuini amoris custos, tu propriae cognitionis magistra, tu scientiae schola, testis conscientiae, suturae felicitatis imago , - accusatrix scelerum, vitiorum delectrix, veritatis amatrix n- nocentiae decus . secretorum coelesti una cognitrix, contem plationis praeuentrix, origo compunctionis, coeli scala, latia tu do maxima, orationis portus, tranquillitatis habitacului passionum spiritualium interemptrix, peruigil mentis custodia, non dormitans affectio, prudentiae comes, discretio- qnis oculus, latens pro&ctus, dulcedo cordis, spei sons, sponsi coelestis receptaculum, Dei, & hominum mediatrix. O ' qua praecelsa sunt praeconia tua solitudo sancta, tutae diuitiae, laudabilis actio, successus laetus, secura possessio, conuiuium tuage, ac delicata cibaria i Frequentissime sapientiae illustraris radijs, gaudio perfunderis, eleuaris in coelum, de pace repleris. Sinum quippe tuum dilatas, &iucundissime suscipis humiles, mente pacificos, orationi instantes,deuotionis auidos,

atque gultu lapido diuina gustantes.

Orantium gratisi a , O' vara cordis suauitas Ignora vulgi sensibus, Ut te requiro, er expeto

Turbam p/rofus improbam lHie, bisserenaspiritus lapirat aura pectori.

Hie nullus auritur fremens Tumultuant1umfragor Ηις corda nullus inquinat Vapor, vel umbra criminis.

Campi sonant bie meliscis allentium concentibus. Hic angelorum coetibuι

656쪽

Cap. I De disciplina psallendi.

Sitidos mererι fetibus; I Amissa Caeli gaudia . t Opte verba culmina, i opes, domo uesplendidas αuicunque vult. me nescium Fraudis iuuat Aentium, Mε solitudo, me quiei Abscondat ignotum omnibus, 'Deoquefoli cognitum . Hoestro demtim, Boeotuere eri,

Sibi, Deoque Uiuere.

s Octauo iuuant deuotione opera misericordiae,quia Charitas operit multitudinem poecutorum: & qui inebriat, se quo- petr 4 Lbue inebriabitur . Iuuant corporales affl:ctiones , quia caro ooncupiscit aduersus spiritum: er earo , ct sanguis regnum Dei c*y. non possidebant. Iuuat certum tempus quotidie seligere, quo quis deuotioni diligentius insistat. Iuuat. dc ea omnia seuerissimo examine discutere, quae vel ipsam deuotionem conseruare possunt, vel impedire. Quantum potes , te ipsum VM ep. as. argue , ait quidam sapiens, deprehendas te oportet, antequam emendes.

Io Nonum denique adiumentum perseuerantia suppeditat. Perseuerantia inquam in spiritualibus exerest ijs se mel assumptis, ut non temere mutentur, ut sine causa non Omittantur, ne ultra praesicriptum tempus differantur. Fastidientis stomachi est multa degustare, de lapsus mutatum. pharmacum non fanat, sed turbat e saepius translata arbo non proficit, sed arescit. Nullum certum exercitium habere,

sed quasi solium, quod vento rapitur, per diuersas operatione S

657쪽

nes diuagari, signum est animi ad vitam spiritualem prorsus

inepti Omnia quidem probanda, sed tenendum, quod bonum est. Nam quae virtus coronam , q uod Op us laudem meretur, si desit persevcrantia Z Dicam omnibus, quod suis I nuensibus scripsit Bernardus. Absque perseuerantia, nec qui pugnat victoriam, nec palmam victor consequitur. Vigor vi. rium, virtutum consummatio est, nutrix ad meritum , mediatrix ad praemium . Soror est patientiae, constantiae filiata, amica pacis, amicitiarum nodus, unanimitatis vinculum, propugnaculum sanctitatis. Tolle perseuerantiam, nec o sequium mercedem habet, nec beneficium gratiam, nec laudem λrtitudo . Denique non qui coeperit, sed qui perseuerauerit usque in finem , hic saluus erit. Haec sere sunt, quae deuotionem in nobis gignunt, & conseruant: sed eandem multa quoque sunt, qnae impediant, &extinguant. de quiabus consequenter agendum .est.

f. VIII.

uasint impedimenta deuotionis. Interioris,o exterioris hominis pugna , ct humanae calamitatis deploratio . Oratio ad impetrandam gratiam deuotionis .

x Rimum deuotionis impedimentum sunt peccata ve- L nialia, quia, ut Laurentius Iustinianus docet, prius vita commendabilis habenda est, deinde deuotio. Minuunt si quidem veniales culpae charitatis seruorem,obscurant con . scientie lumen, contristant Spiritum Sanctum. Secundum ex conscientia scrupulosa oritur, gignit enim inconstantiam animi, mentis perturbationem, nebulas intellectus,cordis inquietudinem, Omnemque deuotionis suauitatem confundit. Tertium ex cordis amaritudine nascitur. quae sontem dulcedinis exiccat, charitatis unitatem scindit, hostis est concordiae, inimica pacis, nutrix contentionum. Quartum impedimentum Praestant externae consolationes:

nec enim csleste manna datum est Israeli, nisi postquam defecit

658쪽

Cap. I9 . De aesciplina psallendi. 3 5 i

seeit sarina Aegypti. Praeoccupatum nelnpe secularibus recreationibus animum delectatio sancta declinat, nec misceri possunt vera vanis, aeterna caducis,ut ijs pariter delectemur, quae sursum sunt, & quae super terram. Quintum d curis superfluis oriri eloquentissimus Iustinia. v. . ..hai. nus testatur et nam cum animus per multa diffunditur, utiq; p ε, minus in se validus est. Non enim interioribus, exterioribusque vacare persectὰ potest; sed nec cuiquam intendero valet operi,nisi applicet affectum. Cum autem superflua cura animus occupatur, proculdubio diaboli laqueis captiuus te

netur.

Sextum e nimio sciendi appetitu , & continua intellectus occupatione in studiis speculatiuis procedit. Nam qui arden- tius theoreticis scientijs incumbunt, fere semper sunt aridi, distracti, indevoti,ambulantes in mirabilibus super se, nihilque aliud animo reuoluentes, quam controuersias, syllogismos, sophismata, nugas, tricas, apanias. Non tamen dico, ut verbis utar Bernardi, contemnendam, aut negligenda uia fleto. sera .i .ia scientiam literarum , quae ornat animam , & erudit eam, de V μ'

facit etiam ut alios possit erudire. Sed cognitio sui, & cognitio Dei oportet, & expedit, ut praecedant, in quibus summa salutis constituitur. Et vide , si non docebat hunc ordianem, qui dicebat, Seminate vobis ad iusti tiam , metito spem .itae, is tune demum inuminate vobD lume cientia. Vitinia posuit scientiam, tanquam picturam, quae statum habere ne iaqueat super inane : de ideo illa duo praemisit, de subiecit illi , tanquam si solidum aliquid picturae subiterneret. Securusiam intendam scientiae, sit vitae prius securitatem accepero.

Haec Bernardus. .,

Septimum malesana curiositas producit, quae multipIex .est. Quidam enim disquisitores ingeniosi semper in malui

aliorum indagare negotia, mores obseruare solent, unde detractiones, suspiciones, malevolentiae, inquietudines generantur, quibus pax cordis amittitur, turbatur serenitas mentis, & perpetuis quibusdam fluctibus concutitur animuς, dein varias partes agitatur . Alii inutilium librorum lectione dilli pant spiritum , portentosis Poetarum figmentis, profanis Ethaizorum historijs, confictis Heroum certaminibus. propudiosis Amadisiorum ad inuentionibus, alijsque fimilibus otiosorum pabulis pascentes animum, quae res, vix dici potest,

659쪽

Diuinae Psalmodia

Cant. 3. 4.

quanti sit detrimenti his, qui vitam spiritualeni profitentur. Αlij denique in vestibus, aedificiis. supellectili, & superfluis

ornamentis curiositatem sectantur, non sine graui spiritus dispendio, dum fel draconum,& venenum aspidum vino sancti Spiritus dulciori super mel, di favum insipienter praero

nunt.

Octauum impedimentum obiiciunt sibi nonnulli, qui gra

tiam deuotionis iam habitam nulla cura, vel diligentia custodiunt. Non sic spolita, non sic: nam inuento Dilecto, In-nen , inquit, quem diligit anima mea, tenui eum, rec dimiseram. Tenetur autem sponsus cordis custodia, orationis instantia, di nunquam interrupto deuotionis seruore.

a Nonu tande impedimentia explicat qui dixit, Sertio alia Iegem in membris mιis repugnante legimιmis meais captiuatem me ιn lege peccati. Quandiu sumus in hac vita, caro c5cupiscit aduersus spiritu,& spiritus aduersus carnem : quae quidem lucta cum sit perpetua,diltrahit anim v, dc peccati vincu. lis quasi captiuum religans, non sinit eum iugiter rebus diauinis inhaerere. Sic duplex in nobis homo reperitur, interior,& exterior. Interior gratia Dei plenus, praeditus charitate, spiritu imbutus conuersatur in coelis, suaui pace pertruitur, bonis operibus foecundatur, nihil in conscientia foediim, nihil in intentione admittit obliquum et ad spiritualia exercitia promptus, hilaris ad orationem, patiens ad contumelias, intrepidus in aduersis, ad fratrum obsequia indefessus austerus ieiuniis, mutus silentio, nudus paupertate , simplicitate

rectus, niveus innocentia, ardens amore ,& per de ita ,

affectum diuino beneplacito semper subiectus. Homo exterior venundatus sub peccato , non percipiens quae sunt spiritus Dei, amicus mundi, inimicus Christi, oneratus scelerubus, vitiis irretitus , oculos suos statuit declinare in terram, tarram comedens, terram diligens, terrae adhqrensomnibus diebus vitae suae . Aduersus istum si quis Christi est , armare se debet zelo vindicta , & clamare eum Propheta. Ecce Lamo, qui non postiiι mum adiutorem suum , fednerauit in muti rudine diuitiarum Ioartim , ct praua it in vanitat ua Crucifigatur homo iste,reus eii mortis, pereat, pereat qur nostruquaerit interitum : destruatur corpus pecca ti, utvlara ei non serviamus, sed tentanti concupistentiae resistentes, in terioris hominis vitam ieru entia animi deuotione renouemus.

660쪽

Cap. I9. De disciplina pollendi. 363

3 Sed heu me miserum, & infelicem l Quis me liberabit de corpore mortis huius Z Quis in tam duro certamine docebit manus meas ad praelium, dc digitos meos ad bellum pQuis dabit animae meae virtutem, ut inimicum domesticum, aduersarium propinquum, carnem peccatricem, & insurgentem in se supplantet subtus se,& confringat, donec deficiat Quis, inquam, poterit soluere vincula captiuitatis meae , nisi tu, qui solus es , Domine Deus, pater vitae meae, fortitudo mea, & refiigium meum p Obsecro te igitur per Iesum Christum Filium tuum, virum dexterae tuae, Filium homi ais, quem confirmat hi tibi, attende mihi, & exaudi me clamantem de profundo, & misericordia tua exaudiat desiderium in cum Erraui sicut ouis quae perierat, & derelicto te sonte aquae viliae , fodi mihi cisternas dissipatas, quae aquas internae deuotionis continere non valent. Nunquid non meliores sunt fontes Saluatoris omnibus aquis Aegypti λ Et calix tuus ine-hrians, quam praeclarus est λ Ego tamen viam carnis ingressus sum, ut biberem aquam fluvii, quae sitientem animam . refocillare nunquam potuit: species enim creaturarum decepit me, de post eas ambulans, exterioris hominis hortamenta sequutus sontes pietatis, venas deuotionis in me ipsio siccaui. Et ecce anima mea sicut terra sine aqua tibi. Iam peruersitatis meae poenas acerbissimas tuo . Invasit enim melanguor animi, hebctudo mentis, inertia spiritus. Exitiosa eam, Belial tenebrosa procella, Exitiosae aro, qua fluit owne scelus. Coenum , massagrauis plumbi, limosa eatena , Desina pugna ei prodita materia. Potifer anus, heraeque tua oinelum, atq; sepulabria. Forma, qua fuera υenit ab arce inibi . Non sine causa dictum est de te, quod interficis diligentes te. Nam dum te laueo, dum te nutrio , dum scelerata tua desideria perficio , vita mea Dominus meus deest nauit in ira a seruo suo: de ide5 appropinqa aut usque ad portas mortis,&paulominus habitauit in inferno anima mea. Hinc ista 1lerilitas animae, de deuotionis inopia, quam patior. Atuit sicut tella virtus mea, factum est cor meum sicut saxu in durissimum : nec psalmus sapit, nec orare dele erat, ad vigilias somnolentus, ad fabulas vigil, praeceps ad iram. tardus ad patie-xiam, suis indulgens, ta linguae, segnis ad pietatem, nec Bbbb a cora-

Naxiana n. ri a Cainime adu. carnem .

SEARCH

MENU NAVIGATION