Psallentis Ecclesiae harmonia tractatus historicus, symbolicus, asceticus ... Opus nouum, & curiosum, ac multiplici eruditione illustratum auctore D. Ioanne Bona ..

발행: 1653년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

ouae licet bonae sint, nullo tamen pacto ad orationem pertianent i quales sunt curae temporales, scientilicae speculationes,& alia eiusdem generis . Secus vero est, cum meditatio pra ctica ad pios erga Deum affectus excitandos ordinat ut: nam hic orationis finis est, hoc munus primarium, haec utilis exercitatio, aduersus quam non scribit Bernardus. Moneo tamen consultius sore verborum sensui insistere , quam temere per alta coelorum volare, ne audax, S inconsultum facinus celera ruina castiqetuti de temerarius maiestatis scrutator opprimatur a d loria ianis enim audeat ad montem ascendere, mu lus Moses ianis amatoria cum Deo miscere colloquia, niscor purum conscientia bona, fides non ficta Talem animam, cui vivere Christus sit, & mori lucrum, non iudico indigna sublimiori ad Deum accessu. Mihi autem bonum est ponere in Domino Deo spem meam, & recogitare dies meos lavi amaritudine animae meae . Sic per infimos scalae gradus peruenitur ad culmen: & per materialem, ac formalem attentionem ad finalem, quae persectissima est , paratur ascensus, uesve, inti de qua Hesychius Pro Sbyter. Attentio, inquit, est continuadu Temptanda cordis requies ab omnibus cogitationibus libera. Haec qui dem communiter de attentione. Eam vero plurimum inuantillae praeparationes , quas ossiciorum recitationi praemittendas esse docuimus supra. Tum satagendum est, ut quae aptam attentionem impediunt, studiose evitemus : ne videlicet e-uaoationibus data opera Oeasionem praebeamus, vel nimia ζeulorum licentia, vel praecipiti psalmorum pronuncia. tione, vel tardo ad chorum accessu , vel immode starisus petulantia, vel stulta, ac puerili loquacitate . Sunt igitur duo singularia attentionis adiumenta, ante Orationem praeparare animam suam , & in ipsa oratione Omnem

euitare. Sed de euagationibus,

de earum causis, atque

remediis seorsim

tractandum

S. V.

642쪽

Cap. I . De disciplina UaΩndi

Multis euagationibus humanam mentem subiectam esse.

Omnes evagationes λ septemfontibus oriri ἔ a curis, Osolicitudinibus, a magna negosiorum mola, ab

otio, a super is colloqνys, ab animi pediturbationibus , a sensuum exteriorum libertate, O ab insatisi.

tate imaginationis.

I π orunt omnes, qui orant quantis evagationibus sub-m iecta sit mens humana non volens, quantas Pati tur vel invita difficultates , & ne putes ad pusillos dun- , taxat, & imbecilles in spiritu hoc vitium pertinere, audi majgnum sanctitatis fastigium, audi eximium Dei cultorem Augustinum . VerE dicam, ait , tanquam homo in hominibus, di ex hominibus: attendat quisque , & videat, quanta agantur in corde humano, que inadn odum ista plerumque orationes impediantur vanis cogitationibus, ita ut vix stet cor ad Deum suum , de vult se tenere, ut set, de quodamodo su-git a se, nec inuenit cancellos, quibus se includat, aut obices ruosdam, quibus retineat auolationes suas, di vagos quocam motus,& siet iucundari a Deo suo . Vix est ut occurrat sabilis oratio inter multas orationes. Diceret unusquisque sibi contingere , N alteri non contingere, nisi inueniremus in scripturis Dei David orantem , & dicentem, L noniam in-

nenι Domine eor metim, ut orarem ad te. Inuenireti dixit cor

suum , quasi soleret ab eo sugere, & ille sequi quasi fugitiuu,& non posse comprehendere ,& clamare ad Dominum, Quoniam cor neum dereliquit me. Clamat quidem Dominus per Prophetam , Auferte malum cogitat/onum vestrarum ab ocu- itii. In meis: & alibi, omni custodi erua eor tuum, quoniam ab , i oviιa pro ιιdit. Ego vero vicissim cum Palmista clamabo, Cor mώκGm crea in me Deus, dispiritum rectum innova in N. .so. τιferibtia messet quia nisi Dominus custodierit nos, frustra nos ipsi ad nos ri custodiam vigilamus. Sunt autem e uagationum variae origines, varij sontes, & rivuli mare magnum,

643쪽

&sipatiosa continua accessione coponetes, in quo reptilia periambulat, quoru non est numerus,animalia pusilla cu magnis.1 Primus fons e curis, di solicitudinibus oritur . Nimia enim anxietas ad res, studia, & occupationes externas, cum quis incipit orare , illic O suggerit expedienda negotia, com ponendas lites, fruges comparandas, conscribendas epistolas, pecuniam exigendam , curandam supellectilem, & alia ei undem generis infinita. His curis maximὰ exestuant, qui voluntatem suam diuinae non consormant, nec satis in eo confidui omnem solicitudinem proijcientes in eum,quoniam ipsi cura est de nobis. Christus Icsus apud Matthaeum superfluam temporalium curam multis argumentis prohibet, tande in quo concludit: Nolite ergo soliciti esse dicenus, quid manducabimus , ast quid bιbemus, aut quo operiemur λ Bae enim omnia gentes inquirunt. Scit enim pater vester , quia θιι omnibus indigetis. idem ingerens Apostolus , NιθιI, inquit forati sitis,sed in omni oratione pit1ιiones ves 1nnotescant apud Dra, D minus propὸ es. Olim Israelitis praeceperat Deus, ut rerin anno orationis causa Sanctuarium adirent, & ne solicitudo rei familiaris eos ab oratione diuerteret, omnem securitate tempore ab lentiae promisit dicens , Nullus ι diabitur Drra tua, aseendente ιν,9 apparente in conspectu Domini Dei tui te in iis de otii. e.ss in anno. Recte S. Nilus:Non poteris orare pure rebus,ac negotiis terrenis implicatus,& alsiduis curis onustus, quia oratio est depositio cogitationum . Qu'd autem diuitiae, ocmundi facultates distrahant cor, mentemque perturbent, Nanxiam reddant, his versibus eleganter edisserit venustistimus Poeta Cornelius Gallus. . . Liuid mihi diuitia, quarum s demeris Uum , Muamuis largus opum ,semper egenus ero ZImo etiam pana est partis ineumbere rebus , Liuas eum possideas, e I violare nUM. a tNon aιιι restiens υιcinas Tantalus On s Captat. G appostis abrimet ora cuis . cimior cuiιοι rerum magis i se mearum , Conseruans ali ,3qua periere mibi. Sicuι in aurae omis pendentia plurim tis hostis P. rustii obseruat non sua poma draco. Hine me siti citum torquent super omnia cura .Hιno requies animo non datur vlla mea.

644쪽

p. Iq. De disciplina Psallendi. s 47

At ερ, distinctionum origo priori similis est, magn3 sti

licet negotiorum moles. Sunt enim quidam magni ardeliones , qui non nisi terram, de carnem sapiunt, & quasi g gan tes sub pondere negotiorum gementes, vel non orant omnino, vel tumultuaria celeritate suos psalmos deglutientes corpore in templo, mente in iaro sunt, quibus illud proiecto conuenit, quod scriptum est, labor labiorum resorum operiel eos . Hi tales ab hac voragine dissicillimὰ emergent , nisi quotidie clament ad Dominum, Satatim me De Deus, quonιam inistratierunt aqua usque ad animam meam, in uisum in limo profundu , non es substantia r Nisi inquam,illud sedulo cogitent, 2uid prodras homini in uniuersum mundum lacretur, anima vero a detrimentum patiatur λ Aut quam dabiι homo commutationem pro anima fua aut cur turbamur erga pluriama, quando unum est necessarium λ Mundus transit, & concupiscentia eius, atque ita rebus transitoriis incumbendum est, ne beata a ternitas amittatur. 6 Tertius e contrario sons otium est. Nam dum dormit agricola inimicus homo superseminat Ei Zania,& viae nihil operantium replentur spinis. Otiositas mater nugarum est , nouerca virtutum , sen tina malorum, rubigo sapientiae, summa mentis malitia, vivi hominis sepultura. Prosiliunt ab hae peste cum taedio spiritualium bonorum carnalia desideria , dicente scriptura , Desideria occιώns pigrum :.quae mala si Prou. versemus in animo , cum a precibus vacamus , quando mens adorationis studium se postea erexerit, earum rerum imagianes reuerberata patitur, ut benὰ notat Gregorius , qui ias Giu.M.. me. libenter prius otiosa premebatur. s. ε .s Quartus sons e superfluis colloquijs, & vanis confabulationibus emanat. Quam rem venerabilis Beda praeclarὰ edi L a.d, d. serens ait: Multum iuuat orationis puritatem, si in omni Ioco . ivmon. vel tempore nos ab actibus temperemus illicitis, si semper ab otiosis sermocinationibus auditum pariter castimemus, ct linguam. Quaecunque enim saepius agere, loqui . vel audire solemus , eadem necesse est sepius ad animum quasi solitam, propriamque recurrant ad sedem, & sicut volutabra sues palustria, columbae limpida solent frequentate fluenta,

sta cogitationes immundae impuram mentem perturbant . .

645쪽

Crimen amari iocos, crimen conuiuia, eam as ,

O miseri quorum gaudia crimen babent. 6 Quintum Mntem longe , lateque ditnsum animi pertu

bationes parturiunt. Amor enim, ira , odium,& reliquae affectiones rationis solem obumbrant, oculum mentis O caecant, intelligentiae lumen obscurant, distrahunt animum, dilacerant cor, S deprimuntisensum multa cogitantem. Sicut sol obscuro nubium velamine circumseptus lucis suae radios non spargit, ita mens perturbatiouum caligine confusa veri

Iucis splendore nequit in oratione persundi Et sicut non potest currere, ait S. Nilus , qui ligatus est , ita mens quae perturbationibus seruit locum spiritualis orationis videre non potest: trahitur enim . & huc atque illuc a perturbatis cogitationibus agitatur. Si vis igitur puram offerrenem , prius excute mentem tuam, ut sanetralimus Abbas

Isaias docet, atque ita constitue, ut si dixeris, Miserere mei. ipse quoque precantis te miserearis: si dixeris , Ignosce mibi, tu item inimicis ignoscas tuis: si dixeris, Ne reminisca ι Iicta mea, nec tu proximi tui delicta recorderis. Haec nisi pret-stiteris, seu ra precaris. 7 Sextus tons E sensuum exteriorum libertate naicitur , itemque ex vana, & puerili lcurrilitate. Vulgaris parce mia est, Inrufioditum eaptat ouila Iupus, ita mentem non custoditam per apertas sensuum senestras expugnat daemon. Nullus autem sensus est, per quein citius intret mors, quam

ωι - . .. per oculos. O euIuι meusMit Propheta,Gradatus est animam rinimi MU meamz6c quidam profanus, oculi sunt tota nostra luxuria ι hi - nos in omnia quotidie vitia praecipitaadmirantur,aamant, concupiscunt. RectE Propertius .ctui oivit is peceat, qui ra non oldarat ero Non cupiιι, facti erimina lumen harit. Propterea Graeci eoaem modo pupillam, di virginem nominarunt enim & virgines de pupillae sunt, ut pupuIae apud latinos. Atque hue respexit Demosthenes apud Plutar-ehum initio opusculi de vitioso pudore , cum dixit tem scorta in oculis habere non virgines siue Iaeo virgines, Inquit Caesarius , esse debent oculorum P viae, quae idem cum virginibus nominis ornamentum torti ae rum Ioannes quoque cog mento uitanator cuius eii nomvia

646쪽

Cap. I . De disciplina Psallena . s s

quaedam Chrysostomo perperam attributa, Pupilla, ait, v catur Oculus, ut sicut ille duabus palpebris veIut in quodam conclaui clausus est , ita & virgo permaneat. Nihil autem Dequentius legitur apud Ethnicos scriptores, quam per oculos ad cor introire omnes improbas cupiditates. Elias Iocuturus cum Deo vultum suum operuit pallio, ut clausis exterioribus oculis internum Dei lumen clarius posset intueri. Priscorum morare eνist

esse, de mutum , & surdum: ut nihil scilicet videat, loquatur, dis N. alii item Patrum dictum solemne erat oportere oratilem caecum l. phoe vel audiat, quod orationis studium interrumpere Possit. io Λ8 Septimus tandem fons a nobis ipfis etiam non volentia si indum. bus , di plerumque resistentibus erumpit, ex varia nimirum, di instabili vi imaginationis , quae nunquam in eodem statu permanens variis discursibus per infinita vagatur. Hanc egoisi eo mulieri meretrici comparare, quae in prouerbijs a Salo- Rou. . o. mone describitur garrula , vaga, quiesis impatirns, nec valens in domo rans flere pedibus Ilus, nune forta, nunc in plateis , nune iuxta angulos 3n jans. Richardus Victorinus eam Balae Meh. I. de πουν.

assimilat, quae suit ancilla Rachelis. Imaginatio , inquit, cir α.

cum tanta importunitate in auribus cordis perstrepit, quat nus eius clamorem ipsa Rachel vix, vel omnino cohibere non possit. Hinc est quod saepe dum psallimus, vel oramus, phantasias cogitationum, vel quaslibet imagines rerum ab oculiseordis amouere volumus, nec valemus. Quoniam ergo huiusmodi perstrepentium, cogitationu tumultus quotidie etiainuiti patimur,quali vel quanta sitBalae garrulitas quotidiano experimento docemur . Quaecunque enim visa vel audita quandoque, quae ipsi gessimus vel diximus, ad memori amreuocat, & quae ipsa iam enarrando explicauerat, eadem itς-rum , atque iterum replicare non cessat. Sic Richardus. Quis autem valeat innumeros imaginationis motus, quae quisque omni momento sentit ,explicare omni enim mobili mobilior irrequieta pernicitate in varias partes distracta eircumuolutitur: ducitur a vanitate in vanitatem nunc cum mente concordans , mox ab illa resiliens. Quidquid Bli occurrit, siue honum,sive malum, sine differentia discretionis amplectitur, di quia spiritualia non curat,in amore terrestrium Occupatur. Omnia transcurrit, & circumuolat, & dicto citius nunc tu Caelos euolat, nunc in abyssis est , nunc vltra oceanum per nunc orientem , & occidentem, perlustrat. Variat rere

647쪽

sso Diuina psalmodia

rum imagines, fingit species, vices alternat, aedificat noua destruit vetera, destructa reparat, innovat amissa, mutat quadrata rotundis. Qua in ridicula eius monstruositas eli 3 Nune praeliantes milites repraesentat, nunc venatores tubicinantes, nuc fabros tractantes quae sua sunt, nunc mercatores marinis undis agitatos, nunc eosdem Vltramarinas merces distrahentes: mox res humanas perosa ad bellias, & portenta conue titur. Humano corpori ceruicem iungit equinam , fabricat sub uno capite multa corpora, ct rursus in uno corpore mulista capita . Desinit leo in draconem, ceruus in vitulum, mira. que celeritate tam multas apparere facit formarum verietates,ut vel horae momento quascumque Poetae concinui sabuia Iosas transformationes quasi in tabella pictas exprimat, de

proponat. Sic multigenis deformata illusionibus de nihilo infi. nita componit de nobiliorem hominis partem stula curiositate seductam allicit, & perturbat. 9 Hi sunt sere omnes evagationu sontes, quos oraturi obluia rare & obstruere debent, ne crescetes in immensu aquae fiuctuo sum essiciant mare,quod nulla Valeat arte pertransiri. Vidit Ezechiel Propheta aquas descendetes in temptu , dicitq; se pereas traductum primo usq; ad talos, deinde usque ad genua, postea usque ad renes,tandem intumuerunt aquae in modum torrentis, qui non potest transvadari. Templum Dei sumus nos, porro aquae euagationessunt, si eis in principio non obuiamus, vae nobis, quia impetuosis vorticibus sepultos daemonibus tradent sine ullo orationis fructu illudendos. Supra scriptae autem euagationes, Vel sunt voluntariae, & eulpabiles : vel sic diuina disponente clementia,orantis mentem afficiunt, ut discamus non altum sapere, sed timere, sicut scriptum est, Bonum mihi quia humiliasti me, ut visam itisi rationes tuasi Vel sunt immissiones per Angelos malos, quibus hostili fraude decipimur et vel naturaliter animo ingeruntur ob naturae nostrae imbeciulitatem sine ulla culpa, dc consensu. . v sed iam videamus quae sint earum remedia, de ai

648쪽

p. I 9. De disciplina psallendis. V Ia

Septem euagationum remedia Agillatim enumerantur . Euagationes inuoluntarias nullum. Orasioni detrimentum . inferre .

x D Rimum euagationis remedium est, eum quis se dur stractum animaduertit , diuinae praetentiae memoriam in nouare , ipsumque imaginari obiurgantem, di dicenistem ; Discede a me qui operaris iniquitatem, sestiuitates tuas odivit anima mea, factae sunt mihi molestae Ut quid coisgitas malum in corde tuo An ignoras quod se aufert spiritus a cogitationibus quae sunt sine intellectu pi Uir admirabiles Ioannes Climachus nil efficacius ad attente orandum existimat quam formam re iudici astantis assumere. Si unquam, ait, visibili iudici obnoxius fuisti , non tibi alia serma iam opus erit , quam imitari debeas , dum orationi insistis. Quod si neque reus extitisti , neque alios examinari perspexisti. vel ex infirmorum precibus, quas medicis cum secandi vel urendi sunt fundunt , huiusmodi aliquid addisce. Idem alibi, Mimet. V. Memoria, inquit aeterni ignis tecum,singulis noctibus dommiat , tecumque euigilet, nec unquam tempore psalmodiae dominabitur tibi negligentia . Considera quoque Dei patientiam in tuis distractionibus tolerandis , & caue ne eum amplius irrites, sed dic ei cum Propheta , Luoniam tu Domine suauis, ct mitis et, ct multa misericordia, Ο verax: Iam sica animamserui tui, quoniam ad te Domine animam meam leuaui. Alterum remediu est duriori inuectiva seipsum arguere his vel huiusmodi verbis, quibus in simili casu S. Paphnutius usus fuisse dicitur. Quid agis o pretiosissima, &Deo digna anima, ut coelestibus relictis terrenis occuperis p Vae tibi mia serae , quia sub conspectu Dei, & Αngelorum ludibrium diaboli facta es fructum orationis amittens. viderunt te hostes & deriserunt Sabbata tua, & plauserunt super te manibus suis. Cleanthes Λssus adolescenti cuidam differens, cum

sibi

649쪽

ς si Diuina Ualmodia

sibi videretur parum attentus, rogauit an sentiret i illo as- firmante, cur igitur, inquit, ego non sentio te sentire Sic

Daemones, cum nullum attentionis signum exterius vident , plane sentiunt orantem non sentire. Tertium remedium praeseruatiuum est , ante ingressum templi vel oratorii omnem cogitationum extranearum sarcinam deponere, eo modo quo Gulielmus Abbas auctor libelli de Λ more Dei inter opera Bernardi utebatur. Intentio. nes a cogitationes, voluntates, affectiones. & omnia interiora mea venite,ascendamus in montem ubi Dominus videt, Et videtur. Curae, solicitudines, anxietates, labores, pinna seruitutes expectate me hic cum asino corpore isto , donec ego cum Puero, ratio scilicet cum intelligentia usque illue Properantes, postquam adorauerimus , reuertamur ad vos. Ad idem nos hortatur Eucherius Lugdunensis sermone in illud Euangelij, oportet semper orarer Intiaturus aedes sacrassoris primum depone graues curarum catenas, &absoluto corde absoluendus ingredere. S Αdelhardus Abbas ut nar rat in eius vita Paschasius Balbertus, cum ad diuinum intrabat Oificiu mox om nes cogitationes,& cau sas rerum temporalium ante ostium reponebat, & secum totus ingrediebatur, ut totus Deo, ae sibi adesset. Eodem remedio quidam Mon chus apud Ioannem Climacum gradu quarto utebatur. Quartum signis quibusdam externis constat, quae phantasiam excitant Ec errantem in viam reducunt : qualia sunt carnem unguibus stringere , digitos contorquere, pectus percutere, di dicere cum publicano Deus propitius e io misi peceatori: orare cum Ezechia Domine vim statior respondι pro me, vel cum sancta Iudith Confirma ma mus in bae hora. Iuuerit etiam ad lacrymas, di singultus interruptae orationis vindices confugere dc fragilitatem suam ex vitiorum multitudine prodeuntem deflere, ob eamque causam se indignum attentione, & colloquio Dei iudicarer haec enim humilitas expellit aduersarium, &supernum acccrsit auxilium. Quintum est certis punctis, obiectis , de meditationibus ad tertium attentionis modum pertinentibus mentem ad Deum

iugiter eleuaret quae quidem puncta ex vita,& passione c hristi alijsque myster ijs fidei de sumi debent, de quare agit diffuse Ioannes Mauburnus in Roseto exercitiorum spirituali, ni in Directorio horarum canonicarum . Sextum ex freque i ii , cisaepius

650쪽

Cap. I9. De disciplina pollendi. ssa

saepius renovata actuali intentione procedit, ut si initio cuiusque psalmi , vel quoties situs corporis in choro mutatur seruentius psallere, dc diligentius attendere proponamus.1 Septimum tandem, atque essicacissimum remedium est ipsas quascunque inuoluntarias evagationes, quae noletibus, nihilque cooperantibus adueniunt , parui pendere, neque ob eas expellendas nimia solicitudine, quae capitis dolorem pariat, laborare. Quid enim perturbaris , si cum sis homo, id pateris, quod humanum est, quod sortissimi quique experti

sint Sed vereor, inquis, ne tam multae euagationes immu-dam reddant animam meam in conspectu Dei. Sane illic trepidas timore , ubi non est timor. Audi Principem Theologorum : In spiritu,& veritate orat, qui ex instinctu spiritus

ad orandum accedit, etiamsi ex infirmitate mens postmodue uagetur. Mens enim humana propter infirmitatem natu-rg diu stare in alto non potest, quia pondere infirmitatis deprimitur anima ad inferiora: Euagatio vero mentis , quae fit praeter propositum, orationis fructum non tollit. Audi Maiagnum Basilium i Si debilitatus a peccato fixe nequis orare , quantumcunque potes te ipsum cohibeas, & Deus ignoscit , eo quod non ex nςgligentia, sed ex fragilitate non potes , ut oportet assistere coram eo. Audi denique scripturam : Ωuo, modo miseretur pater fluorum, misertui est Dominus timonii. busse, quoniam irae cognouitrigmentum nostrum e recordatus en , quoniam puluissumus. Sed forsitan meritoria non erit talis oratio ξ Nihil minus. Nam ut concludit Doctor Angelicus, ad meritum non requiritur ex necessitate, quod attentio adsit orationi per totum, sed vis primae intentionis reddie totam orationem meritoriam : quamuis ad noui meriti incrementum actualis intentio sit necessaria , ut supra ostensu est. Ego autem amplius dico . Mentis distractio praeter voluntatem orantis eueniens, non solum orationis salutares eia

sectus non tollit, lino plerumque ob continuam tinctam, ob cognitionem ,& depressionem sui auget meritum , duplicat coronam. Beata Virgo Maria apud Blosium in Monili spirituali S. Bligittae dixisse sertur. Quacunque tentatione pulseris inter orandum , persiste in bona voluntate, & conatu sanacto, sicut commodE potes, quia desiderium, & conatus tuus pius reputabitur pro effectu orationis. Etiamsi pravas, aesordidas cogitationes, quae cordi tuo incidunt, eijcere non . Aaa a Poto

SEARCH

MENU NAVIGATION